Evclio
Exi, ínquam. age exi. exeúndum herclé tibi hinc est foras,
circumspectatrix cum oculis emissiciis.
Staphyla
Nam cur me miseram verberas?
Evcl.
Vt misera sis
atque ut te dignam mala malam aetatem exigas.
Staph.
5 Nam qua me nunc causa extrusisti ex aedibus?
Evcl.
Tibi egó rationem reddam, stimulorum seges?
illuc regredere ab ostio. illuc sis vide,
ut incédit. at scin quo modo tibi res se habet?
si hercle hodie fustem cepero aut stimulum in manum,
10 testudineum istum tibi ego grandibo gradum.
Staph.
Vtinam me divi adaxint ad suspendium
potius quidem quam hoc pacto apud te serviam.
Evcl.
At ut scelesta sola secum murmurat.
oculos hercle égo istos, improba, ecfodiam tibi,
15 ne me observare possis quid rerum geram.
abscede etiam nunc — etiam nunc — etiam — ohe,
istic astato. si hercle tu ex istoc loco
digitum transvorsum aut unguem latum excesseris
aut si respexis, donicum ego te iussero,
20 continuo hercle ego te dedam discipulam cruci.
scelestiorem me hac anu certo scio
vidisse numquam, nimisque ego hanc metuo male,
ne mi ex insidiis verba imprudenti duit
neu persentiscat aurum ubi est absconditum,
25 quae in occipitio quoque habet oculos pessima.
nunc ibo ut visam sitne ita aurum ut condidi,
quod me sollicitat plurimis miserum modis. —
Staph.
Noenum mecastor quid ego ero dicam meo
malae rei evenisse quamve insaniam,
30 queo comminisci; íta me miseram ad hunc modum
decies die uno saepe extrudit aedibus.
nescio pol quae illunc hominem intemperiae tenent:
pervigilat noctes totas, tum autem interdius
quasi claudus sutor domi sedet totos dies.
35 neque iam quo pacto celem erilis filiae
probrum, propinqua partitudo cui appetit,
queo comminisci; neque quicquam meliust mihi,
ut opinor, quam ex me ut unam faciam litteram
longam, meum laqueo collum quando obstrinxero.
Evcl.
Nunc defaecato demum animo egredior domo,
postquam perspexi salva esse intus omnia.
redi núnciam intro atque intus serva.
Staph.
Quippini?
ego intus servem? an ne quis aedes auferat?
5 nam hic apud nos nihil est aliud quaesti furibus,
ita inaniis sunt oppletae atque araneis.
Evcl.
Mirum quin tua me causa faciat Iuppiter
Philippum regem aut Dareum, trivenefica.
araneas mihi ego illas servari volo.
10 pauper sum; fateor, patior; quod di dant fero.
abi intro, occlude ianuam. iam ego hic ero.
cave quémquam alienum in aedis intro miseris.
quod quispiam ignem quaerat, extingui volo,
ne causae quid sit quod te quisquam quaeritet.
15 nam si ignis vivet, tu extinguere extempulo.
tum aquam aufugisse dicito, si quis petet.
cultrum, securim, pistillum, mortarium,
quae utenda vasa semper vicini rogant,
fures venisse atque abstulisse dicito.
20 profecto in aedis meas me absente neminem
volo intro mitti. atque etiam hoc praedico tibi,
si Bona Fortuna veniat, ne intro miseris.
Staph.
Pol ea ipsa credo ne intro mittatur cavet,
nam ad aedis nostras numquam adit, quamquam prope est.
Evcl.
25 Tace atque abi intro.
Staph.
Taceo atque abeo. —
Evcl.
Occlude sis
fores ambobus pessulis. iam ego hic ero.
discrucior animi, quía ab domo abeundum est mihi.
nimis hercle invitus abeo. sed quid agam scio.
nam noster nostrae qui est magister curiae
30 dividere argenti dixit nummos in viros;
id si relinquo ac non peto, omnes ilico
me suspicentur, credo, habere aurum domi.
nam non est veri simile, hominem pauperem
pauxillum parvi facere quin nummum petat.
35 nam nunc cum celo sedulo omnis, ne sciant,
omnes videntur scire et me benignius
omnes salutant quam salutabant prius;
adeunt, consistunt, copulantur dexteras,
rogitant me ut valeam, quid agam, quid rerum geram.
40 nunc quo profectus sum ibo; postidea domum
me rursum quantum potero tantum recipiam.