Lorarii
Si di ímmortales íd voluerunt, vós hanc aerumnam éxsequi,
decét id pati animo aéquo: si id faciétis, levior lábos erit.
domi fuístis, credo, líberi:
nunc servitus si evenit, ei vos morigerari mos bonust
5 et erili imperio eamque ingeniis vostris lenem reddere.
indigna digna habenda sunt, erus quae facit.
Captivi
Oh oh oh.
Lor.
Éiulatione haud opus est, oculis haud lacrimantibus:
in ré mala animo sí bono utare, ádiuvat.
Tyndarvs
10 At nós pudet, quia cúm catenis súmus.
Lor.
At pigeat póstea
nostrum erum, si vos éximat vínculis,
aút solutós sinat, quós argento émerit.
Tynd.
Quid a nóbis metuit? scímus nos
nóstrum officiúm quod est, sí solutós sinat.
Lor.
15 Át fugam fíngitis: séntio quam rem ágitis.
Philocrates
Nós fugiamus? quó fugiamus?
L.
In patriam.
P.
Apage, haud nós id deceat,
fúgitivos imitári.
Lor.
Immo edepol, si érit occasio, haúd dehortor.
Tynd.
Únum exoráre vos sínite nos.
Lor.
Quídnam id est?
Tynd.
Út sine hisce arbitris
20 átque vobis nobis détis lócum loquendi.
Lor.
Fíat. abscédite hinc: nós concedámus huc.
séd brevem orátionem íncipisse.
Tynd.
Em istúc mihi certum erat. cóncede huc.
Lor.
Abíte ab ístis.
Tynd.
Obnóxii ámbo
25 vóbis sumus própter hanc rém, quom quae vólumus nos
copia est † ea facitis nos compotes.
Phil.
Sécede huc núnciam, sí videtúr, procul,
ne arbitri dicta nostra arbitrari queant
neu permanet palam haec nostra fallacia.
30 nam doli non doli sunt, nisi astu colas,
sed malum maxumum, si id palam provenit.
nam sí erus mihi es tu átque ego me túom esse servom assímulo,
tamen víso opust, cauto est opus, ut hoc sóbrie sineque árbitris
accúrate agátur, docte ét diligénter;
35 tanta íncepta rés est: haud sómniculóse hoc
agéndum est.
Tynd.
Ero út me volés esse.
Phil.
Spéro.
Tynd.
Nam tú nunc vidés pro tuó caro cápite
carum ófferre mé meum capút vilitáti.
Phil.
Scio.
Tynd.
At scíre memento, quándo id quód voles habébis;
40 nam fére maxima pars mórem hunc hominés habent: quod síbi volunt,
dum id ímpetrant, boní sunt;
sed íd ubi iam penes sése habent,
éx bonis péssimi et fraúdulentíssimi
fíunt: nunc út mihi té volo esse aútumo.
45 quód tibi suádeam, suádeam meó patri.
Phil.
Pól ego si te aúdeam, meúm patrem nóminem:
nám secundúm patrem tu és pater próximus.
Tynd.
Aúdio.
Phil.
Et proptérea saepiús te uti memíneris moneo:
non ego erus tibi, sed servos sum; nunc obsecro te hoc unum —
50 quoniam nobis di immortales animum ostenderunt suom,
ut qui erum me tibi fuisse atque esse conservom velint,
quom antehac pro iure imperitabam meo, nunc te oro per precem —
per fortunam incertam et per mei te erga bonitatem patris,
perque consérvitium commune, quód hostica evenit manu,
55 ne me secus honore honestes quam quom servibas mihi,
atque ut qui fueris et qui nunc sis meminisse ut memineris.
Tynd.
Scio quidem me te esse nunc et te esse me.
Phil.
Em istuc si potes
memoriter meminisse, inest spes nobis ín hac astutia.
Hegio
Iam ego revertar intro, si ex his quae volo exquisivero.
ubi sunt isti quos ante aedis iussi huc produci foras?
Phil.
Edepol tibi ne in quaestione essemus cautum intellego,
ita vinclis custodiisque circum moeniti sumus.
Heg.
5 Qui cavet ne decipiatur, vix cavet, cum etiam cavet;
etiam cum cavisse ratus est, saepe is cautor captus est.
an vero non iusta causa est, ut vos servem sedulo,
quos tam grandi sim mercatus praesenti pecunia?
Phil.
Neque pol tibi nos, quia nos servas, aequomst vitio vortere,
10 neque te nobis, sí abeamus hinc, si fuat occasio.
Heg.
Vt vos hic, itidem illic apud vos meus servatur filius.
Phil.
Captus est?
Heg.
Ita.
Phil.
Non igitur nos soli ignavi fuimus.
Heg.
Secede huc. nam sunt quae éx te solo scitari volo.
quarum rerum te falsilocum mi esse nolo.
Phil.
Non ero
15 quod sciam. si quid nescibo, id nescium tradam tibi.
Tynd.
Nunc senex est in tostrina, nunc iam cultros attinet.
ne id quidem, involucrum inicere, voluit, vestem ut ne inquinet.
sed utrum strictimne adtonsurum dicam esse an per pectinem,
nescio; verum, si frugist, usque admutilabit probe.
Heg.
20 Quid tu? servosne esse an liber mavelis, memora mihi.
Phil.
Proxumum quod sit bono quodque a malo longissume,
id volo; quamquam non multum fuit molesta servitus,
nec mihi secus erat quam si essem familiaris filius.
Tynd.
Eugepae, Thalem talento non emam Milesium,
25 nam ad sapientiam huius ... nimius nugator fuit.
ut facete orationem ad servitutem contulit.
Heg.
Quo de genere natust illic Philocrates?
Phil.
Polyplusio:
quod genus illi est unum pollens atque honoratissumum.
H.
Quid ipsus hic? quo honore est illic?
P.
Summo, atque ab summis viris.
Heg.
30 Tum igitur ei cum in Aleis tanta gratia est, ut praedicas,
quid divitiae, suntne opimae?
Phil.
Vnde excoquat sebum senex.
Heg.
Quid pater, vivitne?
Phil.
Vivom, cum inde abimus, liquimus;
nunc vivatne necne, id Orcum scire oportet scilicet.
Tynd.
Salva res est, philosophatur quoque iam, non mendax modo est.
Heg.
35 Quid erat ei nomen?
Phil.
Thensaurochrysonicochrysides.
Heg.
Videlicet propter divitias inditum id nomen quasi est.
Phil.
Immo edepol propter avaritiam ipsius atque audaciam.
nam ille quidem Theodoromedes fuit germano nomine.
Heg.
Quid tu ais? tenaxne pater est eius?
Phil.
Immo edepol pertinax;
40 quin etiam ut magis nóscas: Genio suo ubi quando sacruficat,
ad rem divinam quibus est opus, Samiis vasis utitur,
ne ipse Genius surripiat: proinde aliis ut credat vide.
Heg.
Sequere hac me igitur. eadem ego ex hoc quae volo exquaesivero.
Philocrates, hic fecit, hominem frugi ut facere oportuit.
45 nám ego ex hoc quo genere gnatus sis scio, hic fassust mihi;
haec tu eadem si confiteri vis, tua ex re feceris:
quae tamen scio scire me ex hoc.
Tynd.
Fecit officium hic suom,
cum tibi est confessus verum, quamquam volui sedulo
meam nobilitatem occultare et genus et divitias meas,
50 Hegio; nunc quando patriam et libertatem perdidi,
non ego istúnc me potius quam te metuere aequom censeo.
vis hostilis cum istoc fecit meas opes aequabiles;
memini, cum dicto haud audebat: facto nunc laedat licet.
sed viden? fortuna humana fingit artatque ut lubet:
55 me, qui liber fueram, servom fecit, e summo infimum;
qui imperare insueram, nunc alterius imperio obsequor.
et quidem si, proinde ut ipse fui imperator familiae,
habeam dominum, non verear ne iniuste aut graviter mi imperet.
Hegio, hoc te monitum, nisi forte ipse non vis, voluerim.
Heg.
60 Loquere audacter.
Tynd.
Tam ego fui ante liber quam gnatus tuos,
tam mihi quam illi libertatem hostilis eripuit manus,
tam ille apud nos servit, quam ego nunc hic apud te servio.
est profecto deus, qui quae nos gerimus auditque et videt:
is, uti tu me hic habueris, proinde illum illic curaverit;
65 bene merenti bene profuerit, male merenti par erit.
quam tu filium tuom, tam páter me meus desiderat.
Heg.
Memini ego istuc. sed faterin eadem quae hic fassust mihi?
Tynd.
Ego patri meo esse fateor summas divitias domi
meque summo genere gnatum. sed te optestor, Hegio,
70 ne tuom animum avariorem faxint divitiae meae:
ne patri, tam étsi sum unicus, decere videatur magis,
me saturum servire apud te sumptu et vestitu tuo
potius quam illi, ubi minime honestumst, mendicantem vivere.
Heg.
Ego virtute deum et maiorum nostrum dives sum satis.
75 non ego ómnino lucrum omne esse utile homini existimo:
scio ego, multos iam lucrum lutulentos homines reddidit;
est etiam ubi profecto damnum praestet facere quam lucrum.
odi ego aurum: multa multis saepe suasit perperam.
nunc hoc animum advorte, ut ea quae sentio pariter scias.
80 filius meus illic apud vos servit captus Alide:
eum si reddis mihi, praeterea únum nummum ne duis;
et te et hunc amittam hinc. alio pacto abire non potes.
Tynd.
Optumum atque aequissumum oras optumusque hominum es homo.
sed is privatam servitutem servit illi an publicam?
Heg.
85 Privatam medici Menarchi.
Tynd.
Pol is quidem huius est cliens.
tam hoc quidem tibi in proclivi quam imber est quando pluit.
Heg.
Fac is homo ut redimatur.
Tynd.
Faciam. sed te id oro, Hegio —
Heg.
Quid vis, dum ab re ne quid ores, faciam.
Tynd.
Ausculta, tum scies.
ego me amitti, donicum ille huc redierit, non postulo.
90 verum quaeso ut aestumatum hunc mihi des, quem mittam ad patrem,
ut is homo redimatur illi.
Heg.
Immo alium potius misero
hinc, ubi erunt indutiae, illuc, tuom qui conveniat patrem,
qui tua quae tu iusseris mandata ita út velis perferat.
Tynd.
At nihil est ignotum ad illum mittere: operam luseris.
95 hunc mitte, hic transactum reddet omne, si illuc venerit.
nec quemquam fideliorem neque cui plus credat potes
mittere ad eum nec qui magis sit servos ex sententia,
neque adeo cui suom concredat filium hodie audacius.
ne vereare, meo periclo húius ego experiar fidem,
100 fretus ingenio eius, quod me ésse scit erga se benevolum.
Heg.
Mittam equidem istunc aestumatum tua fide, si vis.
Tynd.
Volo;
quam citissime potest, tam hoc cedere ad factum volo.
Heg.
Num quae causa est quin, si ille huc non redeat, viginti minas
mihi des pro illo?
Tynd.
Optuma immo.
Heg.
Solvite istum nunciam,
105 atque utrumque.
Tynd.
Di tibi omnis omnia optata offerant,
cum me tanto honore honestas cumque ex vinclis eximis.
hoc quidem haud molestumst, iam quod collus collari caret.
Heg.
Quod bonis bene fit beneficium, gratia ea gravida est bonis.
nunc tu illum si illo es missurus, dice monstra praecipe
110 quae ad patrem vis nuntiari. vin vocem huc ad te?
Tynd.
Voca.
Heg.
Quae res bene vortat mihi meoque filio
vobisque, volt te novos erus operam dare
tuo veteri domino, quod is velit, fideliter.
nam ego te aestumatum huíc dedi viginti minis,
5 hic autem té ait mittere hinc velle ad patrem,
meum ut illic redimat filium, mutatio
inter me atque illum ut nostris fiat filiis.
Phil.
Vtroque vorsum rectumst ingenium meum,
ad te atque ad illum; pro rota me uti licet:
10 vel ego huc vel illuc vortar, quo imperabitis.
Heg.
Tute tibi tuopte ingenio prodes plurumum,
cum servitutem íta fers ut ferri decet.
sequere. em tibi hominem.
Tynd.
Gratiám habeo tibi,
quom copiam istam mi et potestatem facis,
15 ut ego ad parentes hunc remittam nuntium,
qui me quid rerum hic agitem et quid fieri velim
patri meo, ordine omnem rem, illuc perferat.
nunc ita convenit inter me atque hunc, Tyndare,
ut te aestumatum in Alidem mittam ad patrem,
20 si non rebitas huc, ut viginti minas
dem pro te.
Phil.
Recte convenisse sentio.
nam pater expectat aut me aut aliquem nuntium,
qui hinc ad se veniat.
Tynd.
Ergo animum advortas volo
quae nuntiare hinc te volo in patriam ad patrem.
Phil.
25 Phílocrates, ut adhuc locorum feci, faciam sedulo,
ut potissimum quod in rem recte conducat tuam,
id petam idque persequar corde et animo atque viribus.
Tynd.
Facis ita ut te facere oportet. nunc animum advortas volo:
omnium primum salutem dicito matri et patri
30 et cognatis et si quem alium benevolentem videris;
me hic valere et servitutem servire huic homini optumo,
qui me honore honestiorem semper fecit et facit.
Phil.
Istuc ne praecipias, facile memoria memini tamen.
Tynd.
Nam equidem, nisi quod custodem habeo, liberum me esse arbitror.
35 dicito patri, quo pacto mihi cum hoc convenerit
de huius filio.
Phil.
Quae memini, mora mera est monerier.
Tynd.
Vt eum redimat et remittat nostrum huc amborum vicem.
Phil.
Meminero.
H.
At quamprimum pote: istuc in rem utriquest maxime.
Phil.
Non tuom tu magis videre quam ille suom gnatum cupit.
Heg.
40 Meus mihi, suos cuique est carus.
Phil.
Numquid aliud vis patri
nuntiari?
Tynd.
Me hic valere et (tute audacter dicito,
Tyndare) inter nos fuisse ingenio haud discordabili,
neque te commeruisse culpam (neque me adversatum tibi)
beneque ero gessisse morem in tantis aerumnis tamen;
45 neque med umquam deseruisse te neque factis neque fide,
rebus in dubiis egenis. haec pater quando sciet,
Tyndare, ut fueris animatus erga suom gnatum atque se,
numquam erit tam avarus, quin te gratiis emittat manu †
et mea opera, si hinc rebito, faciam ut faciat facilius.
50 nam tua opera et comitate et virtute et sapientia
fecisti ut redire liceat ad parentis denuo,
cúm apud hunc confessus es et genus et divitias meas:
quo pacto emisisti e vinclis tuom erum tua sapientia.
Phil.
Feci ego ista út commemoras, et te meminisse id gratum est mihi.
55 merito tibi ea evenerunt a me; nam nunc, Philocrates,
sí ego item memorem quae me erga multa fecisti bene,
nox diem adimat; nam quasi servos meus esses, nihilo setius
tu mihi obsequiosus semper fuisti.
Heg.
Di vostram fidem,
hominum ingenium liberale. ut lacrumas excutiunt mihi.
60 videas corde amare inter se. quantis lautus laudibus
suom erum servos collaudavit.
Tynd.
Pól istic me haud centesimam
partem laudat quam ipse meritust ut laudetur laudibus.
Heg.
Ergo cum optume fecisti, nunc adest occasio
bene facta cumulare, ut erga hunc rem geras fideliter.
Phil.
65 Magis non factum possum velle, quam opera experiar persequi;
id ut scias, Iovem supremum testem laudo, Hegio,
me infidelem non futurum Philocrati.
Heg.
Probus es homo.
Phil.
Nec me secus umquam ei facturum quicquam quam memet mihi.
Tynd.
Istaec dicta te experiri et operis et factis volo;
70 et, quo minus dixi quam volui de te, animum advortas volo,
atque horunc verborum causa caveto mi iratus fuas;
sed, te quaeso, cogitato hinc mea fide mitti domum
te aestimatum, et méam esse vitam hic pro te positam pignori,
ne tu me ignores, quom extemplo meo é conspectu abscesseris,
75 quom me servom in servitute pro ted hic reliqueris,
tuque te pro libero esse ducas, pignus deseras
neque des operam pro me ut huius reducem facias filium;
scito te hinc minis viginti aéstumatum mittier.
fac fidelis sis fideli, cave fidem fluxam geras:
80 nam pater, scio, faciet quae illum facere oportet omnia;
serva tibi in perpetuom amicum me, atque hunc inventum inveni.
haec per dexteram tuam te dextera retinens manu
opsecro, infidelior mihi ne fuas quam ego sum tibi.
tu hóc age. tu mihí erus nunc es, tu patronus, tu pater,
85 tibi commendo spes opesque meas.
Phil.
Mandavisti satis.
satin habes, mandata quae sunt facta si refero?
Tynd.
Satis.
Phil.
Et tua et tua huc ornatus reveniam ex sententia.
numquid aliud?
Tynd.
Vt quam primum possis redeas.
Phil.
Res monet.
Heg.
Sequere me, viaticum ut dem á trapezita tibi,
90 eadem opera a praetore sumam syngraphum.
Tynd.
Quem syngraphum?
Heg.
Quem hic ferat secum ad legionem, hinc ire huic ut liceat domum.
tu intro abi.
T.
Bene ambulato. —
P.
Bene vale.
H.
Edepol rem meam
constabilivi, quom illos emi de praeda a quaestoribus;
expedivi ex servitute filium, si dis placet.
95 at etiam dubitavi, hos homines emerem an non emerem, diu.
servate istum sultis intus, servi, ne quoquam pedem
ecferat sine custodela. iam ego apparebo domi;
ad fratrem modo captivos alios inviso meos,
eadem percontabor, ecquis hunc ádulescentem noverit.
100 sequere tu, te ut amittam; ei rei primum praevorti volo. —