Ergasilvs
Míser homo est, qui ipse sibi quod edit quaerit et id aegre invenit,
sed ille est miserior, qui et aegre quaerit et nihil invenit;
ille miserrimust, qui cum esse cupit, tum quod edit non habet.
nam hercle ego huic die, si liceat, oculos effodiam libens,
5 ita malignitate oneravit omnis mortalis mihi;
neque ieiuniosiorem neque magis ecfertum fame
vidi nec quoi minus procedat quidquid facere occeperit,
ita venter gutturque resident esurialis ferias.
ilicet parasiticae arti maximam malam crucem,
10 ita iuventus iam ridiculos inopesque ab se segregat.
nil morantur iam Lacones unisubselli viros,
plagipatidas, quibus sunt verba sine penu et pecunia:
eos requirunt, qui libenter, quom ederint, reddant domi;
ipsi obsonant, quae parasitorum ante erat provincia,
15 ipsi de foro tam aperto capite ad lenones eunt
quam in tribú aperto capite sontes condemnant reos;
neque ridiculos iam terrunci faciunt, sese omnes amant.
nám uti dudum hinc abii, accessi ad adulescentes in foro.
‘salvete’ inquam. ‘quo imus una’ ínquam ‘ad prandium?’ atque illi tacent.
20 ‘quis ait “hoc” aut quis profitetur?’ inquam. quasi muti silent,
neque me rident. ‘ubi cenamus?’ inquam. átque illi abnuont.
dico unum ridiculum dictum de dictis melioribus,
quibus solebam menstruales epulas ante adipiscier:
nemo ridet; scivi extemplo rem de compecto geri;
25 ne canem quidem irritatam voluit quisquam imitarier,
saltem, si non arriderent, dentes ut restringerent.
abeo ab illis, postquam video me sic ludificarier;
pergo ad alios, venio ad alios, deinde ad alios: una res.
omnes de compecto rém agunt, quasi in Velabro olearii.
30 nunc redeo inde, quoniam mé ibi video ludificarier.
item alii parasiti frustra obambulabant in foro.
nunc barbarica lege certumst ius meum omne persequi:
qui consilium iniere, quo nos victu et vita prohibeant,
is diem dicam, irrogabo multam, ut mihi cenas decem
35 meo arbitratu dent, cum cara annona sit. sic egero.
nunc ibo ad portum hinc: est illic mi una spes cenatica;
si éa decolabit, redibo huc ad senem ad cenam asperam. —
Hegio
Quid est suávius, quam bene rém gerere,
bonó publicó, sic ut égo feci herí,
cum emi hósce homines: ubi quísque vident,
eúnt obviam gratulánturque eám rem.
5 íta me miserum restitando
retinendoque lassum reddiderunt:
vix éx gratulándo misér iam eminebam.
tandem ábii ad praetórem; ibí vix requiévi:
rogo sýngraphum, datur mi ílico; dedi Týndaro: ille abiít domum.
10 inde ílico praevórtor domúm, postquam id áctum est;
eo prótinus ad fratrém, mei ubi súnt alii captívi.
rogo, Philocratem ex Alide ecquis hominum
noverit: tandem hic exclamat, eum sibi esse sodalem;
dico eum esse apud me; hic extemplo orat obsecratque,
15 eum sibi ut liceat videre:
iussi ílico hunc exsolvi. nunc tu sequere me,
ut quód me oravisti ímpetres, eum hóminem uti convénias. —
Tyndarvs
Nunc íllud est, cum mé fuisse quam ésse nimio mávelim:
nunc spes opes auxiliaque a me segregant spernuntque se.
hic illést dies, cum nulla vitae meae salus sperabilest,
neque † exílium exitio est néque adeo spes, quae mi hunc aspellat metum,
5 nec subdolis mendaciis mihi usquam mantellum est meis,
nec sycophantiis nec fucis ullum mantellum obviam est
neque deprecatio perfidiis meis nec male factis fuga est,
nec confidentiae usquam hospitium est nec deverticulum dolis:
operta quae fuere aperta sunt, patent praestigiae,
10 ómnis res palam est, néque de hac re negotium est,
quín male occidam oppetamque pestem eri vicem meamque.
perdidit me Aristophontes hic qui venit modo intro †
is me novit, is sodalis Philocrati et cognatus est.
neque iám Salus servare, si volt, me potest, nec copia est,
15 nisi si áliquam corde machinor astutiam.
quám, malum? quid machiner? quid comminiscar? maxumas
nugás ineptus incipisso. haereo.
Hegio
Quo illúm nunc hominem próripuisse fóras se dicam ex aédibus?
Tynd.
Núnc enim vero ego óccidi: eúnt ad te hostes, Tyndare.
quíd loquar? quid fabulabor? quid negabo aut quid fatebor?
mihi rés omnis ín incerto sita est. quid rebus confidam meis?
5 utinám te di prius perderent, quam periisti e patria tua,
Aristophontes, qui ex parata re imparatam omnem facis.
occísa est haec res, nisi reperio atrocem mi aliquam astutiam.
Heg.
Sequere. ém tibi hominem. adi, atque adloquere.
Tynd.
Quis homo est me hominum miserior?
Aristophontes
Quíd istuc est quod meos te dicam fugitare oculos, Tyndare,
10 proque ignoto me aspernari, quasi me numquam noveris?
equidem tam sum servos quam tu, etsi ego domi liber fui,
tu usque a puero servitutem servivisti in Alide.
Heg.
Edepol minime miror, si te fugitat aut oculos tuos,
aut si te odit, qui istum appelles Tyndarum pro Philocrate.
Tynd.
15 Hegió, hic homó rabiosus habitus est in Alide,
ne tu quód istic fabuletur auris immittas tuas.
nam istic hastis insectatus est domi matrem et patrem,
et illic isti qui insputatur morbus interdum venit.
proin tu ab istoc procul recedas.
Heg.
Vltro istum a me.
A.
Ain, verbero?
20 me rabiosum atque insectatum esse hastis meum memoras patrem,
et eum morbum mi esse, ut qui me ópus sit insputarier?
Heg.
Ne verere, multos iste morbus homines macerat,
quibus insputari saluti fuit atque is profuit.
Arist.
Quid tu autem? etiam huic credis?
Heg.
Quid ego credam huic?
Arist.
Insanum esse me?
Tynd.
25 Viden tu hunc, quam ínimico voltu intuetur? concedi optumumst,
Hegio: fit quód tibi ego dixi, glíscit rabies, cave tibi.
Heg.
Credidi esse insanum extemplo, ubi te appellavit Tyndarum.
Tynd.
Quin suom ipse interdum ignorat nomen neque scit qui siet.
Heg.
At etiam te suom sodalem esse aibat.
Tynd.
Haud vidi magís.
30 et quidem Alcumeus atque Orestes et Lycurgus postea
una opera mihi sunt sodales qua iste.
Arist.
At etiam, furcifer,
male loqui mi audés? non ego te novi?
Heg.
Pol planum id quidem est,
non novisse, qui istum appelles Tyndarum pro Philocrate.
quem vides, eum ignoras: illum nominas quem non vides.
Arist.
35 Immo iste eum sese ait, qui non est, esse, et qui vero est, negat.
Tynd.
Tu énim repertu’s, Philocratem qui superes veriverbio.
Arist.
Pol ego ut rem video, tu inventu’s, vera vanitudine
qui convincas. sed quaeso hercle, agedum aspice ad me.
Tynd.
Em.
Arist.
Dic modo:
tun negas te Tyndarum esse?
T.
Négo, inquam.
A.
Tun te Philocratem
40 esse ais?
Tynd.
Égo, inquam.
Arist.
Tune huic credis?
Heg.
Plus quidem quam tibi aut mihi.
nam ílle quidem, quem tu hunc memoras esse, hodie hinc abiit Alidem
ad patrem huius.
Arist.
Quem patrem, qui servos est?
T.
Et tu quidem
servos es, liber fuisti, et ego me confido fore,
si huius huc reconciliasso in libertatem filium.
Arist.
45 Quid ais, furcifer? tun te gnatum esse memoras liberum?
Tynd.
Non equidem me Liberum, sed Philocratem esse aio.
A.
Quid est?
ut scelestus, Hegio, nunc iste te ludos facit.
nám is est servos ipse, neque praeter se umquam ei servos fuit.
Tynd.
Quia tute ipse eges in patria nec tibi qui vivas domist,
50 omnis inveniri similis tui vis; non mirum facis:
est miserorum, ut malevolentes sint atque invideant bonis.
Arist.
Hegio, vide sis, ne quid tu huic temere insistas credere.
atque, ut perspicio, profecto iam áliquid pugnae edidit.
filium tuom quód redimere se ait, id ne utiquam mihi placet.
Tynd.
55 Scio te id nolle fieri; efficiam tamen ego id, si di adiuvant.
illum restituam huic, hic autem in Alidem me meo patri.
propterea ad patrem hinc amisi Tyndarum.
Arist.
Quin tute is es:
neque praeter te in Alide ullus servos istoc nominest.
Tynd.
Pergin servom me exprobrare esse, id quod vi hostili optigit?
Arist.
60 Enim iam nequeo contineri.
T.
Heus, audin quid ait? quin fugis?
iam illic hic nos insectabit lapidibus, nisi illunc iubes
comprehendi.
Arist.
Crucior.
Tynd.
Ardent oculi: fit opus, Hegio;
viden tu illi maculari corpus totum maculis luridis?
atra bilis agitat hominem.
Arist.
At pol te, si hic sapiat senex,
65 pix atra agitet apud carnificem tuoque capiti inluceat.
Tynd.
Iam deliramenta loquitur, laruae stimulant virum.
hercle qui, si hunc comprehendi iusseris, sapias magis.
Arist.
Crucior, lapidem non habere mé, ut illi mastigiae
cerebrum excutiam, qui me insanum verbis concinnat suis.
Tynd.
70 Audin lapidem quaeritare?
Arist.
Solus te solum volo,
Hegio.
Heg.
Istinc loquere, si quid vis, procul. tamen audiam.
Tynd.
Namque edepol si adbites propius, os denasabit tibi
mordicus.
Arist.
Neque pol me insanum, Hégio, esse creduis
neque fuisse umquam, neque esse morbum quem istic autumat.
75 verum si quid metuis a me, iube me vinciri: volo,
dum istic itidem vinciatur.
Tynd.
Immo enim vero, Hegio,
istic, qui volt, vinciatur.
Arist.
Tace modo. ego te, Philocrates
false, faciam ut verus hodie reperiare Tyndarus.
quid mi abnutas?
Tynd.
Tibi ego abnuto?
A.
Quid agat, si absis longius?
Heg.
80 Quid ais? quid si adeam hunc insanum?
Tynd.
Nugas. ludificabitur,
garriet quoi neque pes umquam neque caput compareat.
ornamenta absunt: Aiacem, hunc cum vides, ipsum vides.
Heg.
Nihili facio. tamen adibo.
Tynd.
Nunc ego omnino occidi,
nunc ego intér sacrum saxumque sto, nec quid faciam scio.
Heg.
85 Do tibi operam, Aristophontes, si quid est quod me velis.
Arist.
Ex me audibis vera quae nunc falsa opinare, Hegio.
sed hoc primúm, me expurigare tibi volo, me insaniam
neque tenere neque mi esse ullum morbum, nisi quod servio.
at ita me rex deorum atque hominum faxit patriae compotem,
90 ut istic Philocrates non magis est quam aut ego aut tu.
H.
Eho dic mihi,
quis illic igitur est?
Arist.
Quem dudum dixi a principio tibi.
hoc si secus reperies, nullam causam dico quin mihi
et parentum et libertatis apud te deliquio siet.
H.
Quid tu ais?
T.
Me tuom esse servom et te meum erum.
H.
Haud istuc rogo.
95 fuistin liber?
Tynd.
Fui.
Arist.
Enim vero non fuit, nugas agit.
Tynd.
Qui tu scis? an tu fortasse fuisti meae matri obstetrix,
qui id tam audacter dicere audes?
Arist.
Puerum te vidi puer.
Tynd.
At ego te video maior maiorem: ém rursum tibi.
meam rem non cures, si recte facias. num ego curo tuam?
Heg.
100 Fuitne huic patér Thensaurochrysonicochrysides?
Arist.
Non fuit, neque ego istuc nomen umquam audivi ante hunc diem.
Philocrati Theodoromedes fuit pater.
Tynd.
Pereo probe.
quin quiescis? i dierectum cor meum, ac suspende te.
tu sussultas, ego miser vix asto prae formidine.
Heg.
105 Satin istuc mihi exquisitum est, fuisse hunc servom in Alide
neque esse hunc Philocratem?
A.
Tam satis quam numquam hoc invenies secus.
sed ubi is nunc est?
Heg.
Vbi ego minime atque ipsus se volt maxume.
sed vide sis.
Arist.
Quin exploratum dico et provisum hoc tibi.
Heg.
Certon?
Arist.
Quin nihil, inquam, invenies magis hoc certo certius.
110 Philocrates iam inde usque amicus fuit mihi a puero puer.
Heg.
Tum igitur ego deruncinatus, deartuatus sum miser
huius scelesti techinis, qui me ut lubitum est ductavit dolis.
sed qua faciest tuos sodalis Philocrates?
Arist.
Dicam tibi:
macilento ore, naso acuto, corpore albo, oculis nigris,
115 subrufus aliquantum, crispus, cincinnatus.
Heg.
Convenit.
Tynd.
Vt quidem hercle in medium ego hodie pessume processerim.
vae illis virgis miseris, quae hodie in tergo morientur meo.
Heg.
Verba mihi data esse video.
Tynd.
Quid cessatis, compedes,
currere ad me meaque amplecti crura, ut vos custodiam?
Heg.
120 Satin med illi hodie scelesti capti ceperunt dolo?
illic servom se assimulabat, hic sese autem liberum.
nuculeum amisi, retinui pignori putamina.
ita mihi stólido sursum versum os sublevere offuciis.
hic quidem mé numquam irridebit. Colaphe, Cordalio, Corax,
125 ite istinc, ecferte lora.
Colaphvs
Num lignatum mittimur?
Heg.
Inícite huic manicas ... mastigiae.
Tynd.
Quid hoc ést negoti? quid ego deliqui?
Heg.
Rogas,
sator sartorque scelerum, et messor maxume?
Tynd.
Non occatorem dicere audebas prius?
5 nam semper occant prius quam sariunt rustici.
Heg.
At ut cónfidenter ... mihi contra astitit.
Tynd.
Decet innocentem servom átque innoxium
confidentem esse, suom apud erum potissimum.
Heg.
Adstringite isti sultis vehementer manus.
Tynd.
10 Tuós sum, tu has quidem vel praecidi iube.
sed quid negoti est, quam ob rem suscenses mihi?
Heg.
Quia me meamque rem, quod in te uno fuit,
tuis scelestis falsidicis fallaciis
deartuasti dilaceravisti atque opes
15 confecisti omnes, res ac rationes meas:
ita mi exemisti Philocratem fallaciis.
illum esse servom credidi, te liberum;
ita vosmet aiebatis itaque nomina
inter vos permutastis.
Tynd.
Fateor, omnia
20 facta esse ita ut tu dicis, et fallaciis
abiisse eum abs te mea opera atque astutia;
an, obsecro hercle te, id nunc suscenses mihi?
Heg.
At cum cruciatu maxumo id factumst tuo.
Tynd.
Dum ne ob male facta, peream, parvi aestumo.
25 si ego hic peribo, ast ille ut dixit non redit,
at erit mi hoc factum mortuo memorabile,
me meum erum captum ex servitute atque hostibus
reducem fecisse liberum in patriam ad patrem,
meumque potius me caput periculo
30 praeoptavisse, quam is periret, ponere.
Heg.
Facito ergo ut Acherunti clueas gloria.
Tynd.
Qui per virtutem, periit, at non interit.
Heg.
Quando ego te exemplis pessumis cruciavero
atque ob sutelas tuas te morti misero,
35 vel te interiisse vel periisse praedicent;
dum pereas, nihil intererit: dicant vivere.
Tynd.
Pol si istuc faxis, haud sine poena feceris,
si ille huc rebitet, sicut confido affore.
Arist.
Pro di immortales, nunc ego teneo, nunc scio
40 quid hoc sít negoti. meus sodalis Philocrates
in libertate est ad patrem in patria. bene est,
nec quisquam est mihi, aeque melius cui velim.
sed hoc mihi aegre est, me huic dedisse operam malam,
qui nunc propter me meaque verba vinctus est.
Heg.
45 Votuin te quicquam mi hodie falsum proloqui?
Tynd.
Votuisti.
Heg.
Cur es ausus mentiri mihi?
Tynd.
Quia vera obessent illi quoi operam dabam:
nunc falsa prosunt.
Heg.
At tibi oberunt.
Tynd.
Optumest.
at erum servavi, quem servatum gaudeo,
50 cui me custodem addiderat erus maior meus.
sed malene id factum árbitrare?
Heg.
Pessume.
Tynd.
At ego aio recte, qui abs te sorsum sentio.
nam cogitato, si quis hoc gnato tuo
tuos servos faxit, qualem haberes gratiam?
55 emitteresne necne eum servom manu?
essetne apud te is servos acceptissimus?
responde.
Heg.
Opinor.
Tynd.
Cur ergo iratus mihi es?
Heg.
Quia illi fuisti quam mihi fidelior.
Tynd.
Quid? tu una nocte postulavisti et die
60 recens captum hominem, nuperum novicium,
te perdocere ut melius consulerem tibi,
quam illi, quicum una a puero aetatem exegeram?
Heg.
Ergo ab eo petito gratiam istam. ducite,
ubi ponderosas crassas capiat compedes.
65 inde ibis porro in latomias lapidarias.
ibi quom alii octonos lapides effodiunt, nisi
cotidiano sesquiopus confeceris,
Sescentoplago nomen indetur tibi.
Arist.
Per deos atque homines ego te obtestor, Hegio,
70 ne tu istunc hominem perduis.
Heg.
Curabitur;
nam noctu nervo vinctus custodibitur,
interdius sub terra lapides eximet:
diu ego húnc cruciabo, non uno absolvam die.
Arist.
Certumne est tíbi istuc?
Heg.
Non moriri certius.
75 abducite istum actutum ad Hippolytum fabrum,
iubete huic crassas compedes impingier;
inde extra portam ad meum libertum Cordalum
in lapicidinas facite deductus siet:
atque hunc me velle dicite ita curarier,
80 ne qui deterius huic sit quam cui pessume est.
Tynd.
Cur ego te invito me esse salvom postulem?
periclum vitae meae tuo stat periculo.
post mortem in morte nihil est quod metuam mali.
etsi pervivo usque ad summam aetatem, tamen
85 breve spatium est perferundi quae minitas mihi.
vale atque salve, etsi aliter ut dicam meres.
tu, Aristophontes, de me ut meruisti, ita vale;
nam mihi propter te hoc optigit.
Heg.
Abducite.
Tynd.
At unum hoc quaeso, si huc rebitet Philocrates,
90 ut mi eius facias conveniundi copiam.
Heg.
Periistis, nisi hunc iam e conspectu abducitis.
Tynd.
Vis haec quidem hercle est, et trahi et trudi simul. —
Heg.
Illic ést abductus recta in phylacam, ut dignus est.
ego illís captivis aliis documentum dabo,
95 ne tale quisquam facinus incipere audeat.
quod absque hoc esset, qui mihi hoc fecit palam,
usque offrenatum suis me ductarent dolis.
nunc certum est nulli posthac quicquam credere.
satis súm semel deceptus. speravi miser
100 ex servitute me exemisse filium:
ea spes elapsa est. perdidi unum filium,
puerum quadrimum quem mihi servos surpuit,
neque eum servom umquam repperi neque filium;
maior potitus hostium est. quod hoc ést scelus?
105 quasi in orbitatem liberos produxerim.
sequere hac. reducam te ubi fuisti. neminis
miserere certum est, quia mei miseret neminem. —
Arist.
Exauspicavi ex vinclis. nunc intellego
redauspicandum esse in catenas denuo. —