Ergasilvs
Iúppiter supreme, servas me measque auges opes,
máximas opimitates opiparasque offers mihi,
laudém lucrum, ludum iocum, festivitatem ferias,
pompám penum, potationis saturitatem, gaudium,
5 néc cuiquam homini supplicare ... nunc certum est mihi;
nam vél prodesse amico possum vel inimicum perdere,
ita híc me amoenitate amoena amoenus oneravit dies.
síne sacris hereditatem sum aptus effertissimam.
nunc ád senem cursum capessam hunc Hegionem, cui boni
10 tantum affero quantum ipsus a dis optat, atque etiam amplius.
nunc cérta res est, eodem pacto ut comici servi solent
coníciam in collum pallium, primo ex med hanc rem ut audiat;
speróque me ob hunc nuntium aetérnum adepturum cibum.
Hegio
Quanto ín pectore hánc rem meó magis volúto,
tanto mi aegritudo auctiór est in animo.
ad illum modum sublitum os esse mi hodie!
neque íd perspicere quivi.
5 quod cúm scibitúr, tum per úrbem inridébor.
cum extemplo ad forum advenero, omnes loquentur:
‘hic illest senex doctus, quoi verba data sunt.’
sed Ergasilus estne hic, procúl quem video?
conlécto quidem est pallio. quidnam acturust?
Erg.
10 Move áps te moram átque, Ergásile, age hanc rem.
éminor interminorque, ne mi obstiterit obviam
nisi quis satis diu vixisse sese homo arbitrabitur.
nam qui obstiterit, ore sistet.
Heg.
Hic homo pugilatum incipit.
Erg.
Facere certumst. proinde ita omnes itinera insistant sua,
15 ne quis in hanc plateam negoti conferat quicquam sui.
nam meus est ballista pugnus, cubitus catapultast mihi,
umerus aries, tum genu quemque icero ad terram dabo,
dentilegos omnes mortales faciam, quemque offendero.
Heg.
Quae illaec eminatiost nam? nequeo mirari satis.
Erg.
20 Faciam ut huius diei locique meique semper meminerit.
Qui mihi in cursu opstiterit, faxo vitae is extemplo opstiterit suae.
Heg.
Quid hic homo tantum incipissit facere cum tantis minis?
Erg.
Prius edico, ne quis propter culpam capiatur suam:
continete vos domi, prohibete a vobis vim meam.
Heg.
25 Mira edepol sunt, ní hic in ventrem sumpsit confidentiam.
vae misero illi, cuius cibo iste factust imperiosior.
Erg.
Tum pistores scrofipasci, quí alunt furfuribus sues,
quarum odore praeterire nemo pistrinum potest:
eorum si quoiusquam scrofam in publico conspexero,
30 ex ipsis dominis meis pugnis exculcabo furfures.
Heg.
Basilicas edictiones atque imperiosas habet:
satur homost, habet profecto in ventre confidentiam.
Erg.
Tum piscatores, qui praebent populo pisces foetidos,
qui advehuntur quadrupedanti crucianti cantherio,
35 quorum odos subbasilicanos omnes abigit in forum,
eis ego ora verberabo surpiculis piscariis,
ut sciant, alieno naso quam exhibeant molestiam.
tum lanii autem, qui concinnant liberis orbas oves,
qui locant caedundos agnos et duplam agninam danunt,
40 qui petroni nomen indunt verveci sectario,
eum ego si in via petronem publica conspexero,
et petronem et dominum reddam mortales miserrumos.
Heg.
Eugepae, edictiones aedilicias hic quidem habet,
mirumque adeost ni hunc fecere sibi Aetóli agoranomum.
Erg.
45 Non ego nunc parasitus sum, sed regum rex regalior,
tantus ventri commeatus meo adest in portu cibus.
sed ego cesso hunc Hegionem onerare laetitia senem,
quó homine hominum adaeque nemo vivit fortunatior?
Heg.
Quae illaec est laetitia, quam illic laetus largitur mihi?
Erg.
50 Heus ubi estis? ecquis hic est? ecquis hoc aperit ostium?
H.
Hic homo ad cenam recipit se ad me.
E.
Áperite hasce ambas fores
prius quam pultando assulatim foribus exitium adfero.
H.
Perlúbet hunc hominem colloqui. Ergásile.
E.
Ergasilum qui vocat?
Heg.
Respíce.
Erg.
Fortuna quod tibi nec fácit nec faciet, me iubes.
55 séd quis est?
Heg.
Réspice ad me, Hégio sum.
Erg.
Óh mihi,
quántum est hominum óptumorum óptume, in témpore advenis.
Heg.
Nescío quem ad portum náctus es ubi cénes, eo fastídis.
E.
Cédo manum.
H.
Manum?
E.
Manum, inquam, cedo tuam actutum.
Heg.
Tene.
E.
Gaude.
H.
Quid ego gaudeam?
E.
Quia ego impero, age gaude modo.
Heg.
60 Pol maerores mi antevortunt gaudiis.
Erg.
Noli irascier
iám ego ex corpore exigam omnis maculas maerorum tibi.
gaude audacter.
Heg.
Gaudeo, etsi nil scio quod gaudeam.
Erg.
Bene facis. iubé —
Heg.
Quid iubeam?
E.
Ignem ingentem fieri.
H.
Ignem ingentem?
E.
Ita dico, magnus ut sit.
H.
Quid? me, volturi,
65 tuan causa aedis incensurum censes?
Erg.
Noli irascier.
iuben an non iubes astitui aúlas, patinas elui,
† laridum atque epulas foveri foculis ferventibus?
alium pisces praestinatum abire?
Heg.
Hic vigilans somniat.
Erg.
Alium porcinam atque agninam et pullos gallinaceos?
Heg.
70 Scis bene esse, si sit unde.
Erg.
† Pernam atque ophthalmiam,
horaeum, scombrum et trygonum et cetum, et mollem caseum?
Heg.
Nominandi istorum tibi erit magis quam edundi copia
hic apud me, Ergasile.
Erg.
Mean me causa hoc censes dicere?
Heg.
Nec nihil hodie nec multo plus tu hic edes, ne frustra sis.
75 proin tu tui cottidiani victi ventrem ad me afferas.
Erg.
Quin ita faciam, ut tute cupias facere sumptum, etsi ego vetem.
H.
Egone?
E.
Tune.
H.
Tum tu mi igitur erus es.
E.
Immo benevolens.
vin te faciam fortunatum?
Heg.
Malim quam miserum quidem.
E.
Cedo manum.
H.
Em manum.
E.
Di te omnes adiuvant.
H.
Nil sentio.
Erg.
80 Non enim es in senticeto, eo non sentis. sed iube
vasa tibi pura apparari ád rem divinam cito,
atque agnum afferri proprium pinguem.
Heg.
Cur?
Erg.
Vt sacrufices.
H.
Cui deorum?
E.
Mi hercle, nam égo nunc tibi sum summus Iuppiter,
idem ego sum Salus, Fortuna, Lux, Laetitia, Gaudium.
85 proin tu deum hunc saturitate facias tranquillum tibi.
Heg.
Esurire mihi videre.
Erg.
Mi quidem esurio, non tibi.
Heg.
Tuo arbitratu, facile patior.
Erg.
Credo, consuetu’s puer.
Heg.
Iuppiter te dique perdant.
E.
Te hercle — mi aequom est gratias
agere ob nuntium; tantum ego nunc porto a portu tibi boni:
90 nunc tu mihi places.
Heg.
Abi, stultu’s, sero post tempus venis.
Erg.
Igitur olim si advenissem, magis tu tum istuc diceres;
nunc hanc laetitiam accipe a me, quam fero. nam filium
tuom modo in portu Philopolemum vivom, salvom et sospitem
vidi in publica celoce, ibidémque illum adulescentulum
95 Aleum una et tuom Stalagmum servom, qui aufugit domo,
qui tibi surripuit quadrimum puerum filiolum tuom.
Heg.
Abi in malam rem, ludis me.
Erg.
Ita me amabit sancta Saturitas,
Hegio, itaque suo me semper condecoret cognomine,
ut ego vidi.
H.
Meum gnatum?
E.
Tuom gnatum et genium meum.
H.
100 Et captivom illum Alidensem?
E.
μὰ τὸν ... ᾿απόλλω.
H.
Et servolum
meum Stalagmum, meum qui gnatum surripuit?
Erg.
ναὶ τὰν ... κόραν.
H.
Iam credo?
E.
ναὶ τὰν ... πραινέστην.
H.
Venit?
E.
ναὶ τὰν ... σιγνίαν.
H.
Certon?
E.
ναὶ τὸν ... φρουσινῶνα.
H.
Vide sis.
E.
ναὶ τὸν ... ᾿αλάτριον.
Heg.
Quid tu per barbaricas urbes iuras?
Erg.
Quia enim item asperae
105 sunt ut tuom victum autumabas esse.
Heg.
Vae aetati tuae.
Erg.
Quippe quando mihi nil credis, quod ego dico sedulo.
sed Stalagmus quoius erat tunc nationis, cum hinc abit?
Heg.
Siculus.
Erg.
At nunc Siculus non est, Boius est, Boiam terit:
liberorum quaerundorum causa ei, credo, uxor datast.
Heg.
110 Dic, bonan fide tu mi istaec verba dixisti?
Erg.
Bona.
Heg.
Di immortales, iterum gnatus videor, si vera autumas.
Erg.
Ain tu? dubium habebis etiam, sancte quom ego iurem tibi?
postremo, Hegio, si parva iuri iurandost fides,
vise ad portum.
Heg.
Facere certumst. tu intus cura quod opus est.
115 sume, posce, prome quid vis. te facio cellarium.
Erg.
Nam hercle, nisi mantiscinatus probe ero, fusti pectito.
Heg.
Aeternum tibi dapinabo victum, si vera autumas.
E.
Vnde id?
H.
A me meoque gnato.
E.
Sponden tu istud?
H.
Spondeo.
Erg.
At ego tuom tibi advenisse filium respondeo.
Heg.
120 Cura quam optume potes. —
Erg.
Bene ambula et redambula.
illic hinc abiit, mihi rem summam credidit cibariam.
di immortales, iam ut ego collos praetruncabo tegoribus,
quanta pernis pestis veniet, quanta labes larido,
quanta sumini absumedo, quanta callo calamitas,
5 quanta laniis lassitudo, quanta porcinariis.
nam si alia memorem, quae ad ventris victum conducunt, morast.
nunc ibo, ut pro praefectura mea ius dicam larido,
et quae pendent indemnatae pernae, eis auxilium ut feram. —
Pver
Diéspiter te dique, Ergasile, perdant et ventrem tuom,
parasítosque omnis, et qui posthac cenam parasitis dabit.
cladés calamitasque, intemperies módo in nostram advenit domum.
quasi lúpus esuriens ille metui ne in me faceret impetum.
5 ubi ... impetum
nimisque hércle ego illum male formidabam, ita frendebat dentibus.
advéniens deturbavit totum cum carne carnarium:
arrípuit gladium, praetruncavit tribus tegoribus glandia;
aulás calicesque omnes confregit, nisi quae modiales erant.
10 cocum pércontabatur, possentne seriae fervescere.
cellás refregit omnis intus reclusitque armarium.
adsérvate istunc, sultis, servi. ego ibo, ut conveniam senem,
dicam út sibi penum alium adornet, siquidem sese uti volet;
nam híc quidém, ut adornat, aut iam nihil est aut iam nihil erit. —