Myrrhina
Accéptae bene ét commode éximus íntus
ludós visere húc in viam nuptiális.
numquam écastor úllo dié risi adaéque,
neque hóc quod relícuom est plus rísuram opínor.
Pardalisca
5 Lúbet Chalinum quíd agat scire, nóvom nuptum cum nóvo marito.
Myrr.
Nec fállaciam ástutiórem ullus fécit
poéta, atque ut haéc est fabré facta ab nóbis.
Cleostrata
Optúnso ore núnc pervelím progredíri
seném, quo senéx nequiór nullus vívit.
10 ne illum quidem
néquiorem árbitror ésse, qui locum
praébet illí ... té nunc praesidem
volo híc, Pardalísca, esse, qui hínc exeat
eum ut lúdibrio hábeas.
Par.
15 Libens fecero et solens.
Myrr.
... spectato: hinc omnia, intus quid agant ...
Pard.
... pone me, amabo.
Myrr.
Et ibi audacius licet
quaé velis líbere próloqui.
Pard.
Tace,
vostrá foris crépuit.
Olympio
Neque quó fugiam neque ubí lateam neque hoc dédecus quo modo célem
scio, tántum erus atque ego flágitio superávimus nuptiis nóstris,
ita núnc pudeo atque ita núnc paveo atque ita inrídiculo sumus ámbo.
sed ego ínsipiens nova núnc facio: pudet quém prius non puditum úmquamst.
5 operám date, dum mea fácta itero: est operaé pretium auribus áccipere,
ita rídicula auditu, íteratu ea súnt quae ego intus túrbavi.
ubi intro hánc novam nuptam déduxi, rectá via in conclave ábduxi.
sed ténebrae ibi erant tamquam ín puteo; dum sénex abest ‘decumbe’ ínquam.
cónloco fúlcio móllio blándior,
10 út prior quám senex núptias pérpetrem.
tárdus esse ílico coépi, quoniam ...
respecto identidem, ne senex ...
inlecebram stupri principio eam savium posco,
réppulit míhi manum, néque enim dare sibi sávium me sivit.
15 enim iám magis adproperó, magis iam libet ín Casinam inruere ...
cupio íllam operam seni súrripere, forem óbdo, ne senex me ópprimeret.
Myrr.
Ágedum, tuadi hunc.
Cleos.
Ópsecro, ubi túa nova núptast?
Ol.
Perii hércle ego, manifésta res.
Cleos.
Omnem órdine rem
fatéri ergo aequom est. quíd intus agitur? quíd agit Casina?
20 satin mórigera est?
Ol.
Pudet dícere.
Cleos.
Memora órdine, ut occéperas.
Ol.
Pudet hércle.
Cleos.
Age audacter ...
postquám decubuisti, índe volo memoráre quid est factum ...
Ol.
... flagitium est.
Cleos.
Cavebunt qui audierint. faciant ...
Ol.
25 ... hoc magnus est.
Cleos.
Perdis. quin tu pergis?
Ol.
Vbi
... us suptus porro ...
Cleos.
Quid?
Ol.
Babae.
Cleos.
Quid?
Ol.
Papae.
Cleos.
... est?
Ol.
Oh, erat maximum.
... ferrum ne haberet metui: id quaerere occepi ...
30 dum gladium quaero, ... ne habeat, arripio capulum.
séd cum cogitó, non habuit gládium, nam esset frígidus.
Cl.
Éloquere.
Ol.
At pudét.
Cl.
Num radix fúit,
Ol.
Non fuít.
CL.
Num cucumis?
Ol.
Profecto hercle ... non fuit quicquam holerum,
nisí, quidquid erat, cálamitas profécto attigerat númquam.
35 íta, quidquid erat, grande erat.
Myrr.
Quíd fit denique? edisserta.
Ol.
Vbi appello Casinam, †inquit
“amábo, mea uxórcula, cur vírum tuom sic me spérnis?
nimis tú quidem hercle immérito
meó mi haec facís, quia mihí te expetívi.”
40 ílla haud verbum fácit et saepit véste id qui estis múlieres.
úbi illum saltum vídeo opsaeptum, rógo ut alteró sinat ire.
volo, ut obvertam, cubitis im ...
ullum muttit e ...
surgo, ut in eam in ...
45 atque illam in ...
Myrr.
Perlepide narrat ...
Ol.
Savium ...
itá quasi saetis lábra mihi compúngit barba,
contínuo in genua ut ástiti, pectús mihi pedibus pércutit.
50 decído de lecto praécipes: subsílit, optundit ós mihi.
indé foras tacitus prófugiens exeo hóc ornatu quó vides,
ut sénex hoc eodem póculo, quo egó bibi, biberet.
Cleos.
Óptume est.
séd ubi est palliolúm tuom?
Ol.
Hic íntus relíqui.
Cleos.
Quid núnc? satin lepide adita est vobís manus?
Ol.
Mérito.
55 séd concrepuerúnt fores. num illa mé nunc séquitur?
Lysidamvs
Máxumo ego ardeo flágitio néc quid agam meis rébus scio,
néc meam ut uxorem áspiciam cóntra oculis, ita dísperii;
ómnia palam súnt probra,
ómnibus modis óccidi miser.
5 ... ita mánufesto faucíbus teneor
... nec quibus modis purgem scio me meae uxori.
... atque expálliatus súm miser,
... clandestinae núptiae.
... censeo
10 ... mihi optumum est.
... intro ad uxorem meam
súfferamque eí meum térgum ob iniúriam.
séd ecquis est quí homo munús velit fúngier
pró me? quid núnc agam néscio, nisi ut ímprobos
15 famulos imiter ac domo fugiam.
nam salus nulla est scapulis, si domum redeo.
... nugas istic dicere licet. vapulo hercle ego invitus tamen
etsi malum merui.
hac dabo protinam me et fugiam.
Chal.
Heus, sta ílico, amátor.
Lys.
20 Óccidi, revocór: quasi non aúdiam, abíbo.
Chal.
Úbi tu es, qui cólere mores Mássilienses póstulas?
nunc tu si vis subigitare me, probast occasio.
redi sis in cubiculum; periisti hercle. age, accede huc modo.
nunc ego tecum aequom arbitrum extra considium captavero.
Lys.
5 Perii, fusti defloccabit iam illic homo lumbos meos.
hac iter faciundumst, nam illac lumbifragiumst obviam.
Cleos.
Iubeo te salvere, amator.
Lys.
Ecce autem uxor obviamst:
nunc ego intér sacrum saxumque sum nec quo fugiam scio.
hac lupi, hac canes: lupina scaeva fusti rem gerit;
10 hercle opinor permutabo ego illuc nunc verbum vetus:
hac ibo, caninam scaevam spero meliorem fore.
Myrr.
Quid agis, dismarite?
Cleos.
Mi vir, unde hoc ornatu advenis?
quid fecisti scipione aut quod habuisti pallium?
Myrr.
In adulterio, dum moechissat Casinam, credo perdidit.
Lys.
15 Occidi.
Ch.
Etiamne imus cubitum? Casina sum.
L.
I in malam crucem.
Chal.
Non amas me?
Cleos.
Quin responde, tuo quid factum est pallio?
Lys.
Bacchae hercle, uxor —
Cleos.
Bacchae?
Lys.
Bacchae hercle, uxor —
Myrr.
Nugatur sciens,
nam ecastor nunc Bacchae nullae ludunt.
Lys.
Oblitus fui,
sed tamén Bacchae —
Cleos.
Quid, Bacchae?
Lys.
Sin id fieri non potest —
Cleos.
20 Times ecastor.
Lys.
Egone?
Cl.
Mentire hercle. nam palles male.
n%1 .......... quid me v%1e%1 .... u%1s%1 ..... am me rog%1a%1s?
... m%1a%1l%1e%1 r%1 ... mihi
... g%1r%1atulor.
... q%1u%1 ... s%1e%1n%1ex
25 h%1o%1 ... o%1n%1 ... u%
1
... u%1n%1c%1 ca%1sin%1u%1st | %41 |
qui%1 h%1i%1c%1 ... lem frus ..... r%1a%1m .. d%1i%1s
(Ol.)
qui étiam me miserum famosum fecit flagitiis suis.
Lys.
Non taces?
Ol.
Non herle vero taceo. nam tu maxumo
30 me opsecravisti opere, Casinam ut poscerem uxorem mihi
túi amoris causa.
Lys.
Ego istuc feci?
Ol.
Immo Hector Ilius
te quidem oppresset.
Lys.
Feci égo istaec dicta quae vos dicitis?
Cleos.
Rogitas etiam?
Lys.
Si quidem hercle feci, feci nequiter.
Cleos.
Redi modo huc intro: monebo, si qui meministi minus.
Lys.
35 Hercle, opinor, potius vobis credam quod vos dicitis.
sed, uxor, da viro tuo hanc veniam. Myrrhina, ora Cleostratam;
si umquam posthac aut amasso Casinam aut occepso modo,
ne ut eam amasso, sí ego umquam adeo posthac tale admisero
nulla causast, quin pendentem me, uxor, virgis verberes.
Myrr.
40 Censeo ecastor veniam hanc dandam.
Cleos.
Faciam ut iubes.
propter eam rem hanc tibi nunc veniam minus gravate prospero,
hanc ex longa longiorem ne faciamus fabulam.
Lys.
Non irata es?
Cleos.
Non sum irata.
Lys.
Tuaen fidei credo?
CL.
Meae.
Lys.
Lepidiorem uxorem nemo quisquam quam ego habeo hanc habet.
Cleos.
45 Age tu, redde huic scipionem et pallium.
Chal.
Tene, si lubet.
mihi quidem edepol insignite factast magna iniuria:
duobus nupsi, neuter fecit quod novae nuptae solet.
Spectatores, quod futurumst intus, id memorabimus.
haec Casina huius reperietur filia esse ex proxumo
50 eaque nubet Euthynico nostro erili filio.
nunc vos aequomst manibus meritis meritam mercedem dare:
qui faxit, clam uxorem ducet semper scortum quod volet;
verum qui non manibus clare, quantum poterit, plauserit,
ei pro scorto supponetur hircus unctus nautea.