Palinvrvs
Quo ted hoc noctis dicam proficisci foras
Cum istoc ornatu cumque hac pompa, Phaedrome?
Phaedromvs
Quo Venus Cupidoque imperat, suadet Amor:
si media nox est sive est prima vespera,
5 si status condictus cum hoste intercedit dies,
tamen est eundum quo imperant ingratiis.
Pal.
At tandem, tandem —
Phaed.
Tandem es odiosus mihi.
Pal.
Istuc quidem nec bellum est nec memorabile:
tute tibi puer es, lautus luces cereum.
Phaed.
10 Egon apicularum congestum opera non feram,
ex dulci oriundum melculo dulci meo?
Pal.
Nam quo te dicam ego ire?
Phaed.
Si tu me roges,
dicam ut scias.
Pal.
Si rogitem, quid respondeas?
Phaed.
Hoc Aesculapi fanum est.
Pal.
Plus iam anno scio.
Phaed.
15 Huic proxumum illud ostiumst oculissimum.
salve, valuistin?
Pal.
Ostium occlusissimum,
caruitne febris te herí vel nudiustertius
et heri cenavistine?
Phaed.
Deridesne me?
Pal.
Quid tu ergo, insane, rogitas valeatne ostium?
Phaed.
20 Bellissimum hercle vidi et taciturnissimum,
numquam ullum verbum muttit: cum aperitur tacet,
cum ílla noctu clanculum ad me exit, tacet.
Pal.
Numquid tu quod te aut genere indignum sit tuo
facis aut inceptas facinus facere, Phaedrome?
25 num tu pudicae cuipiam insidias locas
aut quam pudicam ésse oportet?
Phaed.
Nemini,
nec me ille sirit Iuppiter.
Pal.
Ego item volo.
ita tuom conferto amare semper, si sapis,
ne id quod ames populus si sciat, tibi sit probro.
30 semper curato ne sis intestabilis.
Phaed.
Quid istúc est verbi?
Pal.
Caute ut incedas via:
quod amas amato testibus praesentibus.
Phaed.
Quin leno hic habitat.
Pal.
Nemo hinc prohibet nec vetat,
quin quod palam est venale, si argentum est, emas.
35 nemo ire quemquam publica prohibet via;
dum ne per fundum saeptum facias semitam,
dum ted abstineas nupta, vidua, virgine,
iuventúte et pueris liberis, ama quid lubet.
Phaed.
Lenonis hae sunt aedes.
Pal.
Male istis evenat.
Phaed.
40 Qui?
Pal.
Quia scelestam servitutem serviunt.
Phaed.
Obloquere.
Pal.
Fiat maxume.
Phaed.
Etiam taces?
Pal.
Nempe obloqui me iusseras.
Phaed.
At nunc veto.
sed ita uti occepi dicere: ei ancillula est.
Pal.
Nempe huic lenoni qui hic habitat?
Phaed.
Recte tenes.
Pal.
45 Minus fórmidabo, ne excidat.
Phaed.
Odiosus es.
eam vólt meretricem facere. éa me deperit,
ego autem cum illa facere nolo mutuom.
Pal.
Quid ita?
Phaed.
Quia proprium facio: amo pariter simul.
Pal.
Malus clándestinus est amor, damnumst merum.
Phaed.
50 Est hercle ita ut tu dicis.
Pal.
Iamne ea fert iugum?
Phaed.
Tam a me pudica est quasi soror mea sit, nisi
si est osculando quippiam impudicior.
Pal.
Semper tu scito, flamma fumo est proxima;
fumo comburi nil potest, flamma potest.
55 qui é nuce nuculeum esse volt, frangit nucem:
qui volt cubare, pandit saltum saviis.
Phaed.
At illa ést pudica neque dum cubitat cum viris.
Pal.
Credam, pudor si cuiquam lenoni siet.
Phaed.
Immo ut illam censes? ut quaeque illi occasiost,
60 subripere se ad me; ubi savium oppegit, fugit.
id eo fit, quia hic leno, hic qui aegrotus incubat
in Aesculapi fano, is me excruciat.
Pal.
Quid est?
Phaed.
Alias me poscit pro illa triginta minas,
alias talentum magnum; neque quicquam queo
65 aequi bonique ab eo impetrare.
Pal.
Iniuriu’s,
qui quod lenoni nulli est id ab eo petas.
Phaed.
Nunc hinc parasitum in Cariam misi meum
petitum argentum a meo sodali mutuom.
quod si non affert, quo me vortam nescio.
Pal.
70 Si deos salutas, dextrovorsum censeo.
Phaed.
Nunc ara Veneris haec est ante horunc fores;
me inferre Veneri vovi ieientaculum.
Pal.
Quid? tu te pones Veneri ieientaculo?
Phaed.
Me, te atque hosce omnis.
Pal.
Tum tu Venerem vomere vis.
Phaed.
75 Cedo, puere, sinum.
Pal.
Quid facturu’s?
Phaed.
Iam scies.
anus hic solet cubitare custos ianitrix,
nomen Leaenae est, multibiba atque merobiba.
Pal.
Quasi tu lagoenam dicas, ubi vinum Chium
solet ésse.
Phaed.
Quid opust verbis? vinosissima est;
80 eaque extemplo ubi ego vino has conspersi fores,
de odore adesse me scit, aperit ilico.
Pal.
Eine hic cum vino sinus fertur?
Phaed.
Nisi nevis.
Pal.
Nolo hercle, nam istunc qui fert afflictum velim;
ego nobis afferri cénsui.
Phaed.
Quin tu taces?
85 si quid super illi fuerit, id nobis sat est.
Pal.
Quisnam istic fluviust, quem non recipiat mare?
Phaed.
Sequere hac, Palinure, me ad fores, fi mi obsequens.
Pal.
Ita faciam.
Phaed.
Agite bibite, festivae fores;
potate, fite mihi volentes propitiae.
Pal.
90 Voltisne olivas aut pulpamentum aut capparim?
Phaed.
Exsuscitate vostram huc custodem mihi.
Pal.
Profundis vinum: quae te res agitant?
Phaed.
Sine.
viden út aperiuntur aedes festivissumae?
num muttit cardo? est lepidus.
Pal.
Quin das savium?
Phaed.
95 Tace, occultemus lumen et vocem.
Pal.
Licet.
Leaena
Flós veteris vini meis náribus obiectust,
éius amor cupidam me huc prólicit per tenebras.
ubi ubi ést, prope me est. euáx, habeo.
salve, ánime mi, Líberi lepos.
5 ut véteris vetus tui cúpida sum.
nam ómnium unguéntum odor praé tuo naútea est,
tú mihi stácta, tu cínnamum, tú rosa,
tú crocinum et casia es, tu télinum,
nam ubi tú profusu’s, íbi ego me pérvelim sepultam.
10 séd quom adhuc náso odos óbsecutúst meo,
da vicissim meo gutturi gaudium.
nil ago tecum: ubi est ipsus? ipsum expeto
tangere, invergere in me liquores tuos,
sine, ductim. sed hac abiit, hac persequar.
Phaed.
15 Sitit haéc anus.
Pal.
Quantillúm sitit?
Phaed.
Modica ést, capit quadrántal.
Pal.
Pol ut praédicas, vindémia haec huic ánui non sat est sóli.
canem esse hánc quidem magis pár fuit: sagax násum habet.
Leaena
Amábo,
cúia vox sonát procul?
Phaed.
Cénseo hanc áppellandam anum.
20 adíbo. redi ét respice ád me, Leaéna.
Leaena
Imperatór quis est?
Phaed.
Vínipollens lépidus Liber,
tibí qui screánti, siccaé, semisómnae
adfért potiónem et sitím iam sedátum it.
Leaena
25 Quám longe a me abest?
Phaed.
Lúmen hoc vide.
Leaena
Grándiorém gradum ergó fac ad me, óbsecro.
Ph.
Sálve.
Le.
Egon sálva sim, quaé siti sícca sum?
Ph.
At iám bibes.
Leaena
Diu fit.
Phaed.
Ém tibi anus lepida.
Leaena
Sálve, oculissime homo.
Pal.
Age, effúnde hoc cito in barathrúm, propere
30 prolúe cloacam.
Phaed.
Tace. Nólo huic male dicí.
Pal.
Faciam igitur mále potius.
Le.
Venús, de paulo paúlulum hoc tíbi dabo haud lubénter.
nam tíbi amantes própitiantes vínum potantés danunt
omnés, mihi haud saepe évenunt talés hereditátes.
Pal.
Hoc víde ut ingurgitat ímpura in se mérum avariter, faucíbus plenis.
Phaed.
35 Perii hércle, huic quid primúm dicam nesció.
Pal.
Em istuc, quod míhi dixti.
Phaed.
Quid id ést?
Pal.
Periisse ut té dicas.
Phaed.
Male tibi di faciant.
Pal.
Díc isti.
Le.
Ah.
Pal.
Quíd est? ecquid lubet?
Le.
Lúbet.
Pal.
Etiam mihi quóque stimulo foderé lubet te.
Phaed.
Tace, né —
Pal.
Noli, taceo. écce autem bibit árcus, pluet credo hércle hodie.
Phaed.
Iamne égo huic dico?
Pal.
Quid díces?
Phaed.
Me periísse.
Pal.
Age dice.
Phaed.
Anus, aúdi.
40 hóc volo scíre te: pérditus súm miser.
Leaena
At pól ego oppidó servata.
séd quid est? quid lubet pérditum dícere
te essé?
Phaed.
Quia id quod amo cáreo.
Leaena
Phaedrome mi, ne plora amabo.
45 tu mé curato né sitiam, ego tibi quód amas iam huc addúcam. —
Phaed.
Tibine égo, si fidem servás mecum, vineám pro aurea statuá statuam,
quae tuó gutturí sit monumentum.
qui me ín terra aeque fórtunatus erít, si illa ad me bítet,
Palinúre?
Pal.
Edepol qui amát, si eget, misera ádficitur, ere, aerúmna.
Phaed.
50 Non íta res est, nam cónfido parasítum hodie adventúrum
cum argénto ad me.
Pal.
Magnum ínceptas, si id éxpectas quod núsquamst.
Phaed.
Quid si ádeam ad fores atque óccentem?
Pal.
Si lúbet, neque veto neque iúbeo,
quando égo te video immútatis moribus esse, ere, atque ingénio.
Phaed.
Péssuli, heus péssuli, vós salutó lubens,
55 vos amo, vos volo, vos peto atque obsecro,
gérite amantí mihi mórem, amoeníssumi,
fite causa mea ludii barbari,
sussilite, obsecro, et mittite istanc foras,
quae mihi misero amanti ebibit sanguinem.
60 hoc vide ut dormiunt pessuli pessumi
nec mea gratia commovent se ocius.
re spicio, nihili meam vos gratiam facere.
st tace, tace.
Pal.
Taceo hercle equidem.
Phaed.
Sentio sonitum.
tandem edepol mihi morigeri pessuli fiunt.
Leaena
Plácide egredere et sónitum prohibe fórium et crepitum cárdinum,
ne quod hic agimus erus percipiat fieri, mea Planesium.
mane, suffundam aquolam.
Pal.
Viden ut anus tremula medicinam facit?
eapse merum condidicit bibere, foribus dat aquam quam bibant.
Planesivm
5 Vbi tu es, qui me convadatu’s Veneriis vadimoniis?
sisto ego tibi me et mihi contra itidem tu te ut sistas suadeo.
Phaed.
Assum; nam si absim, haud recusem quin mihi male sit, mel meum.
Plan.
Anime mi, me procul amantem abesse haud consentaneumst.
Phaed.
Palinure, Palinure.
Pal.
Eloquere, quid est quod Palinurum voces?
Phaed.
10 Est lepida.
Pal.
Nimis lepida.
Phaed.
Sum deus.
Pal.
Immo homo haud magni preti.
Phaed.
Quid vidisti aut quid videbis magis dis aequiparabile?
Pal.
Male valere te, quod mi aegrest.
Phaed.
Male mi morigeru’s, tace.
Pal.
Ipsus se excruciat qui homo quod amat videt nec potitur dum licet.
Phaed.
Recte obiurgat. sane haud quicquamst, magis quod cupiam iam diu.
Plan.
15 Tene me, amplectere ergo.
Phaed.
Hoc etiam est quam ob rem cupiam vivere.
quia te prohibet erus, clam ero potior.
Pl.
Prohibet? nec prohibere quit,
nec prohibebit nisi mors méum animum aps te abalienaverit.
Pal.
Enim vero nequeo durare quin ego erum accusem meum:
nam bonum est pauxillum amare sane, insane non bonum est;
20 verum totum insanum amare, hóc est quod meus erus facit.
Phaed.
Sibi sua habeant regna reges, sibi divitias divites,
sibi honores, sibí virtutes, sibi pugnas, sibi proelia:
dum mi abstineant invidere, sibi quisque habeant quod suom est.
Pal.
Quid tu? Venerin pervigilare te vovisti, Phaedrome?
25 nam hoc quidem edepol haud multo post luce lucebit.
Phaed.
Tace.
Pal.
Quid, taceam? quin tu is dormitum?
Phaed.
Dormio, ne occlamites.
Pal.
Tu quidem vígilas.
Phaed.
At meo more dormio: hic somnust mihi.
Pal.
Heus tu, mulier, male mereri de inmerente inscitia est.
Plan.
Irascere, si te edentem hic a cibo abigat.
Pal.
Ilicet,
30 pariter hos perire amando video, uterque insaniunt.
viden ut misere moliuntur? nequeunt complecti satis.
etiam dispertimini?
Plan.
Nullum homini est perpetuom bonum:
iam huic voluptati hoc adiunctum est odium.
Pal.
Quid ais, propudium?
tun etiam cum noctuinis oculis odium me vocas?
35 ebrióla, persollae nugae.
Phaed.
Tun meam Venerem vituperas?
† quod quidem mihi polluctus virgis servos sermonem serat?
at ne tu hercle cum cruciatu magno dixisti id tuo.
em tibi male dictis pro istis, dictis moderari ut queas.
Pal.
Tuam fidem, Venus noctuvigila.
Phaed.
Pergin etiam, verbero?
Plan.
40 Noli, amabo, verberare lapidem, ne perdas manum.
Pal.
Flagitium probrumque magnum, Phaedrome, expergefacis:
bene monstrantem pugnis caedis, hanc amas, nugas meras.
hocine fieri, ut inmodestis hic te moderes moribus?
Phaed.
Auro contra cedo modestum amatorem: a me aurum accipe.
Pal.
45 Cedo mihi contra aurichalco cui ego sano serviam.
Plan.
Bene vale, ocule mi, nam sonitum et crepitum claustrorum audio,
aeditumum aperire fanum ... quo usque, quaeso, ad hunc modum
inter nos amore utemur semper surrepticio?
Phaed.
Minime, nam parasitum misi nudiusquartus Cariam
50 petere argentum, is hodie hic aderit.
Plan.
Nimium consultas diu.
Phaed.
Ita me Venus amet, ut ego te hoc triduom numquam sinam
in domo esse istac, quin ego te liberalem liberem.
Plan.
Facito ut memineris. tene etiam, prius quam hinc abeo, savium.
Phaed.
Siquidem herclé mihi regnum detur, numquam id potius persequar.
55 quando ego te videbo?
Plan.
Em istoc verbo vindictam para:
sí amas, eme, ne rogites, facito ut pretio pervincas tuo.
bene vale.
Phaed.
Iamne ego relinquor? pulcre, Palinure, occidi.
Pal.
Ego quidem, qui et vapulando et somno pereo.
Phaed.
Sequere me. —