ACT IV.

Choragvs
Edepol nugatorem lepidum lepide hunc nactust Phaedromus.
halapantam an sycophantam mágis esse dicam nescio.
ornamenta quae locavi metuo ut possim recipere;
quamquam cum istoc mihi negoti nihil est: ipsi Phaedromo
credidi; tamen asservabo. sed dum hic egreditur foras,
commonstrabo, quo in quemque hominem facile inveniatis loco,
ne nimio opere sumat operam si quem conventum velit,
vel vitiosum vel sine vitio, vel probum vel improbum.
qui periurum convenire volt hominem ito in comitium;
10  qui mendacem et gloriosum, ápud Cloacinae sacrum,
ditis damnosos maritos sub basilica quaerito.
ibidem erunt scorta exoleta quique stipulari solent,
symbolarum collatores apud forum piscarium.
in foro infimo boni homines atque dites ambulant,
15  in medio propter canalem, ibi ostentatores meri;
confidentes garrulique et malevoli supera lacum,
qui alteri de nihilo audacter dicunt contumeliam
et qui ipsi sat habent quod in se possit vere dicier.
sub veteribus, ibi sunt qui dant quique accipiunt faenore.
20  pone aedem Castoris, ibi sunt subito quibus credas male.
in Tusco vico, ibi sunt homines qui ipsi sese venditant,
in Velabro vel pistorem vel lanium vel haruspicem
vel qui ipsi vorsant vel qui aliis ubi vorsentur praebeant.
ditis damnosos maritos apud Leucadiam Oppiam.
25  sed interim fores crepuere: linguae moderandum est mihi. —

Cvrcvlio
I tú prae, virgo: nón queo quod póne me est serváre.
et aurum et vestem omnem suam esse aiebat quam haec haberet.

Cappadox
Nemo it infitias.

Cvrc.
At tamen meliusculum est monere.

Lyco
Memento promisisse te, si quisquam hanc liberali
causa manu assereret, mihi omne argentum redditum iri,
minas triginta.

Capp.
Meminero, de istoc quietus esto.
et nunc idem dico.

Cvrc.
Et quidem meminisse ego haec volam te.

Capp.
Memini, et mancupio tibi dabo.

Cvrc.
Egon ab lenone quicquam
mancupio accipiam, quibus sui nihil est nisi una lingua,
10  qui abiurant si quid creditum est? alienos mancupatis,
alienos manu emittitis alienisque imperatis,
nec vobis auctor ullus est nec vosmet estis ulli.
item genus est lenonium inter homines meo quidem animo
ut muscae, culices, cimices pedesque pulicesque:
15  odio et malo et molestiae, bono usui estis nulli,
nec vobiscum quisquam in foro frugi consistere audet;
qui constitit, culpant eum, conspicitur vituperatur,
eum rem fidemque perdere, tam etsi nil fecit, aiunt.

Lyc.
Edepol lenones meo animo novisti, lusce, lepide.

Cvrc.
20  Eodem hércle vos pono et paro: parissimi estis hibus:
hi saltem in occultis locis prostant, vos in foro ipso;
vos faenore homines, hi male suadendo et lustris lacerant.
rogitationis plurimas propter vos populus scivit,
quas vos rogatas rumpitis: aliquam reperitis rimam;
25  quasi aquam ferventem frigidam esse, ita vos putatis leges.

Lyc.
Tacuisse mavellem.

Capp.
Hau male meditate maledicax es.

Cvrc.
Indignis si male dicitur, male dictum id esse dico,
verum si dignis dicitur, bene dictumst meo quidem animo.
ego mancupem te nil moror nec lenonem alium quemquam.
30  Lyco, numquid vis?

Ly.
Bene vale.

Cv.

Vale.

Ca.

Heus tu, tibi ego dico.

Cvrc.
Eloquere, quid vis?

Capp.
Quaeso, ut hanc cures, ut bene sit isti.
bene ego istam eduxi meae domi et pudice.

Cvrc.
Si huius miseret,
ecquid das qui bene sit?

Capp.
Malúm.

Cvrc.
Opust hóc qui te procures.

Capp.
Quid stulta ploras? ne time, bene hercle vendidi égo te;
35  fac sis bonae frugi sies, sequere istum bella belle.

Lyc.
Summane, numquid nunciam me vis?

Cvrc.
Vale atque salve,
nam et operam et pecuniam benigne praebuisti.

Lyc.
Salutem multam dicito patrono.

Cvrc.
Nuntiabo. —

Lyc.
Numquid vis, leno?

Capp.
Istas minas decem, qui me procurem,
40  dum melius sit mihi, des.

Lyc.
Dabuntur, cras peti iubeto. —

Capp.
Quando bene gessi rem, volo hic in fano supplicare.
nam illam minis olim decem puellam parvolam emi,
sed eum qui mi illam vendidit numquam postilla vidi;
periisse credo. quíd id mea refert? ego argentum habeo.
45  quoi hómini di sunt propitii, lucrum ei profecto obiciunt.
nunc rei divinae operam dabo. certumst bene me curare. —
Therapontigonvs
Nón ego nunc medíocri incedo irátus iracúndia,
sed eapse illa qua excidionem facere condidici oppidis.
nunc nisi tu mihi propere properas dare iam triginta minas,
quas ego apud te deposivi, vitam propera ponere.

Lyco
Non edepol nunc ego te mediocri macto infortunio,
sed eopse illo quo mactare soleo quoi nil debeo.

Ther.
Ne te mi facias ferocem aut supplicare censeas.

Lyc.
Nec tu me quidem umquam subiges, redditum ut reddam tibi,
nec daturus súm.

Ther.
Idem ego istuc quom credebam credidi,
10  te nihil esse redditurum.

Lyc.
Quor nunc a me igitur petis?

Ther.
Scire volo quoi reddidisti.

Lyc.
Lusco liberto tuo,
is Summanum se vocari dixit, éi reddidi.
qui has tabellas obsignatas attulit.

Ther.
Quas tu mihi tabellas?
quos tu mihi luscos libertos, quos Summanos somnias?
15  nec mihi quidém libertus ullust.

Lyc.
Fácis sapientius
quam pars † lenonum, libertos quí habent et eos deserunt.

Ther.
Quid feci †

Lyc.
Quod mandasti feci, túi honoris gratia,
tuom qui signum ad me attulisset, nuntium ne spernerem.

Ther.
Stultior stulto fuisti, qui tabellis crederes.

Lyc.
20  Quis res publica et privata geritur, nonne eis crederem?
ego abeo, tibi res solutast recte. bellator, vale.

Ther.
Quid valeam?

Lyc.
Aut tu aegrota aetatem, si lubet, per me quidem. —

Ther.
Quid ego nunc faciam? quid refert me fecisse regibus
ut mi oboedirent, si hic me hodie umbraticus deriserit?

Cappadox
Quoi homini di sunt propitii, ei non esse iratos puto.
postquam rem divinam feci, venit in mentem mihi,
ne trapezita exulatum abierit, argentum ut petam,
ut ego potius comedim quam ille.

Ther.
Iusseram salvere te.

Capp.
Therapontigone Platagidore, salve; salvos quom advenis
in Epidaurum, hic hodie apud me — numquam delinges salem.

Ther.
Bene vocas, verum locata res est — ut male sit tibi.
sed quid agit meum mercimonium ápud te?

Capp.
Nil apud mé quidem,
ne facias testis, neque equidem debeo quicquam.

Ther.
Quid est?

Capp.
10  Quod fui iuratus feci.

Ther.
Reddin an non virginem,
prius quam te huic meae machaerae óbicio, mastigia?

Capp.
Vapulare ego te vehementer iubeo: ne me territes.
illa abductast, tu auferere hinc a me, si perges mihi
male loqui, profecto, cuí ego nisi malum nil debeo.

T.
15  Mihin malum minitare?

C.
Atque edepol non minitabor, sed dabo,
mihi si perges mólestus esse.

Ther.
Leno minitatur mihi,
meaeque pugnae proeliares plurimae optritae iacent?
at ita me machaera et clupeus ...
bene iuvent pugnantem in acie: nisi mi virgo redditur,
20  iam ego te faciam ut hic formicae frustillatim differant.

Capp.
At ita me volsellae, pecten, speculum, calamistrum meum
bene me amassint meaque axitia linteumque extersui,
ut ego tua magnifica verba néque istas tuas magnas minas
non pluris facio quam ancillam meam quae latrinam lavat.
25  ego illam reddidi qui argentum a te attulit.

Ther.
Quis is est homo?

Capp.
Tuom libertum ésse aiebat sese Summanum.

Ther.
Meum?
attat, Curculio hercle verba mihi dedit, cum cogito.
is mihi anulum subripuit.

Capp.
Perdidistin tu anulum?
miles pulchre centuriatus est expuncto in manipulo.

Ther.
30  Vbi nunc Curculionem inveniam?

Capp.
In tritico facillume,
vel quingentos curculiones pro uno faxo reperias.
ego abeo, vale atque salve. —

Ther.
Male vale, male sit tibi.
quid ego faciam? maneam an abeam? sicin mi esse os oblitum?
cupio dare mercedem qui illunc ubi sit commonstret mihi.