Apoecides
Plérique homines, quós cum nil refért pudet,
úbi pudendum est íbi eos deserit pudor,
quom úsus est ut pudeat.
ís adeo tu és. quid est quód pudendúm siet,
5 génere natám bono paúperem domum
dúcere te uxorem?
praesértim eam, qua ex tibi cómmemores hanc quaé domist
fíliam prognatam.
Periphanes
Révereor filium.
Ap.
At pól ego te crédidi
10 úxorem, quam tu éxtulistí, pudore éxsequi,
cúius quotiéns sepulcrúm vides, sácruficas
ílico Orco hóstiis, néque adeo iniúria,
quiá licitumst eam tíbi vivendo vincere.
Per.
Oh,
Hércules égo fui, dum ílla mecúm fuit;
15 neque séxta aerumna acérbior Herculí, quam illa mihi obiéctast.
Ap.
Pulcra édepol dos pecuniast.
Per.
Quae quidem pol non maritast.
Epidicvs
St, tacéte, habete animúm bonum.
liquido éxeo foras auspício, aví sinistra;
acútum cultrum habeó, senis qui exénterem marsúppium.
sed eccum ípsum ante aedis conspicor Apoecide†
5 qualis volo vetulos duo.
iam ego mé convortam in hirúdinem atque eorum éxsugebo sánguinem,
senáti qui columén cluent.
...
{(&7Ap&.)} cóntinuo ut maritus fiat.
Per.
Laudo consilium tuom.
10 nam égo illum audivi in amorem haerere apud néscio quam fidicinam,
íd ego excrucior.
Ep.
Di hercle omnis me ádiuvant augent amant:
ipsi hí quidem mihi dant viam, quo pacto ab se argentum auferam.
age núnciam orna te, Epidice, et palliolum in collum conice
itaque ádsimulato quasi per urbem totam hominem quaesiveris.
15 áge, si quid agis. di immortales, utinam conveniam domi
Periphanem, per omnem urbém quem sum defessus quaerere:
per medicinas, per tonstrinas, in gymnasio atque in foro,
per myropolia et lanienas circumque argentarias.
rogitando sum raucus factus, paene in cursu concidi.
Per.
20 Epidice.
Ep.
Epidicum quis est qui revocat?
Per.
Ego sum, Periphanes.
Ap.
Et ego Apoecides sum.
Ep.
Et ego quidem sum Epidicus. sed, ere, optuma
vos video opportunitate ambo advenire.
Per.
Quid rei est?
Ep.
Mane dum, sine respirem quaeso.
Per.
Immo adquiesce.
Ep.
Animo malest.
A.
Recipe anhelitum.
P.
Clementer, requiesce.
E.
Animum advortite.
25 a legione omnes remissi sunt domum Thebis.
Ap.
Quis hoc
dicit factum?
E.
Ego ita factum esse dico.
P.
Scin tu istuc?
E.
Scio.
Per.
Qui tu scis?
Ep.
Quia ego ire vidi milites plenis viis;
arma referunt et iumenta ducunt.
Per.
Nimis factum bene.
Ep.
Tum captivorum quid ducunt secum! pueros, virgines,
30 binos, ternos, alius quinque; fit concursus per vias,
filios suos quisque visunt.
Per.
Hercle rem gestam bene.
Ep.
Tum meretricum numerus tantus, quantum in urbe omni fuit,
obviam ornatae occurrebant suis quaeque amatoribus,
eos captabant. id adeo qui maxime animum advorterim?
35 pleraeque eae sub vestimentis secum habebant retia.
quom ad portam venio, átque ego illam ílli video praestolarier
et cum ea tibicinae ibant quattuor.
Per.
Quicum, Epidice?
Ep.
Cum illa quam tuos gnatus annos multos deamat, deperit,
ubi fidemque remque seque teque properat perdere;
40 ea praestolabatur illum apud pórtam.
Per.
Viden veneficam?
Ep.
Sed vestita, aurata, ornata ut lepide, ut concinne, ut nove.
Per.
Quid erat induta? an regillam induculam an mendiculam?
Ep.
Inpluviatam, ut istaec faciunt vestimentis nomina.
Per.
Vtin inpluvium induta fuerit?
Ep.
Quid istuc tam mirabile est?
45 quasi non fundis exornatae multae incedant per vias.
at tributus quom imperatus est, negant pendi potis:
illis quibus tributus maior penditur, pendi potest.
quid istae, quae vesti quotannis nomina inveniunt nova?
tunicam rallam, tunicam spissam, linteolum caesicium,
50 indusiatam, patagiatam, caltulam aut crocotulam,
subparum aut subnimium, ricam, basilicum aut exoticum,
cumatile aut plumatile, carinum aut cerinum — gerrae maxumae.
cani quoque etiam ademptumst nomen.
Per.
Qui?
Ep.
Vocant Laconicum.
haec vocabula auctiones subigunt ut faciant viros.
Ap.
55 Quin tu ut occepisti loquere?
Ep.
Occepere aliae mulieres
duae post me sic fabulari inter sese — égo abscessi sciens
paulum ab illis, dissimulabam earum operam sermoni dare;
nec satis exaudibam, nec sermonis fallebar tamen,
quae loquerentur.
Per.
Id lubidost scire.
Ep.
Ibi illarum altera
60 dixit illi quicum ipsa ibat — (
Per.
Quid?
Ep.
Tace ergo, ut audias)
postquam illam sunt conspicatae, quam tuos gnatus deperit:
“quam facile et quam fortunate évenit illi, obsecro,
mulieri, quam liberare volt amator.” ‘quisnam is est?’
inquit altera illi. ibi illa nominat Stratippoclem
65 Periphanai filium.
Per.
Perii hercle. quid ego ex te audio?
Ep.
Hoc quod actum est. egomet postquam id illas audivi loqui,
coepi rursum vorsum ad illas pauxillatim accedere,
quasi retruderet hominum me vis invitum.
Per.
Intellego.
Ep.
Ibi illa interrogavit illam: ‘qui scis? quis id dixit tibi?’
70 “quin hodie adlatae tabellae sunt ad eam a Stratippocle,
eum argentum sumpsisse apud Thébas ab danista faenore,
id paratum et sese ob eam rem id ferre.”
Per.
Certo ego occidi.
Ep.
Haec sic aibat: sic audivisse ex eapse atque epistula.
Per.
Quid ego nunc faciam? consilium a te expetesso, Apoecides.
Ap.
75 Reperiamus aliquid calidi conducibilis consili.
nam ille quidem aut iam hic aderit, credo hercle, aut iam adest.
Ep.
Si aequom siet
me plus sapere quam vos, dederim vobis consilium catum,
quod laudetis, ut ego opino, uterque,
Per.
Ergo ubi id est, Epidice?
Ep.
Atque ad eam rem conducibile.
Ap.
Quid istuc dubitas dicere?
Ep.
80 Vos priores esse oportet, nos posterius dicere,
qui plus sapitis.
Per.
Eia vero, age díc.
Ep.
At deridebitis.
Ap.
Non edepol faciemus.
Ep.
Immo, si placebit, utitor,
consilium si non placebit, reperitote rectius.
mihi istic nec seritur nec metitur, nisi ea quae tu vis volo.
Per.
85 Gratiam habeo; fac participes nos tuae sapientiae.
Ep.
Continuo arbitretur uxor tuo gnato atque ut fidicinam
illam quam is volt liberare, quae illum corrumpit tibi,
ulciscare atque ita curetur, usque ad mortem ut serviat.
Ap.
Fieri oportet.
Per.
Facere cupio quidvis, dum id fiat modo.
Ep.
Em,
90 nunc occasiost faciundi, prius quam in urbem advenerit,
sicut cras hic aderit, hodie non venit.
Per.
Qui scis?
Ep.
Scio.
quia mihi alius dixit qui illinc venit, mane hic adfore.
Per.
Quin tu eloquere, quid faciemus?
Ep.
Sic faciundum censeo
quasi tu cupias liberare fidicinam animi gratia
95 quasique ames vehementer tu illam.
P.
Quam ad rem istuc refert?
E.
Rogas?
ut enim praestines argento, prius quam veniat filius,
atque ut eam te in libertatem dicas emere,
Per.
Intellego.
Ep.
Vbi erit empta, ut aliquo ex urbe amoveas; nisi quid est tua
secus sententia.
Per.
Immo docte.
Ep.
Quid tua autem, Apoecides?
Ap.
100 Quid ego iam nisi te commentum nimis astute intellego?
Ep.
Iam simul igitur amota ei erit omnis consultatio
nuptiarum, ne gravetur quod velis.
Per.
Vive sapis,
et placet.
Ep.
Tum tu igitur calide quidquid acturu’s age.
Per.
Rem hercle loquere.
Ep.
Et repperi, haec te qui abscedat suspicio.
Per.
105 Sine me scire.
Ep.
Scibis, audi.
Ap.
Sapit hic pleno pectore.
Ep.
Opus est homine qui illo argentum deferat pro fidicina;
nam te nolo neque opus factost.
Per.
Quid iam?
Ep.
Ne te censeat
fili causa facere,
Per.
Docte.
Ep.
Quo illum ab illa prohibeas:
ne qua ob eam suspicionem difficultas evenat.
Per.
110 Quém hominem inveniemus ad eam rem utilem?
Ep.
Hic erit optimus,
hic poterit cavere recte, iura qui et leges tenet.
Per.
Epidico habeas gratiam.
Ep.
Sed ego istuc faciam sedulo:
ego illum conveniam atque adducam hunc ad eum quoiast fidicina,
atque argentum ego cum hoc feram.
P.
Quanti émi potest minimo?
Ep.
Illane?
115 ad quadraginta fortasse eam posse emi minimo minis.
verum si plus dederis, referam, nihil in ea re captiost.
atque id non decem occupatum tibi erit argentum dies.
Per.
Quidum?
Ep.
Quia enim mulierem alius illam adulescens deperit,
auro opulentus, magnus miles Rhodius, raptor hostium,
120 gloriosus: is emet illam de te et dabit aurum lubens.
face modo, est lucrum hic tibi amplum.
P.
Deos quidem oro.
E.
Impetras.
Ap.
Quin tu is intro atque huic argentum promis? ego visam ad forum.
Epidice, eo veni.
Ep.
Ne abitas prius quam ego ad te venero.
A.
Vsque opperiar. —
P.
Sequere tu intro. —
E.
I, numera, nil ego te moror.
nullum esse opinor ego agrum in agro Attico
aeque feracem quám hic est noster Periphanes:
quin ex occluso atque obsignato armario
decutio argenti tantum quantum mihi lubet.
5 quod pol ego metuo si senex resciverit,
ne ulmos parasitos faciat, quae usque attondeant.
sed me una turbat res ratioque, Apoecidi
quam ostendam fidicinam aliquam conducticiam.
atque id quoque habeo: mane me iussit senex
10 conducere aliquam fidicinam sibi huc domum,
quae, dum rem dinam faceret, cantaret sibi;
ea conducetur atque ei praemonstrabitur
quo pacto fiat subdola adversus senem.
ibo intro, argentum accipiam ab damnoso sene. —