Stratippocles
Expectando éxedor míser atque exénteror,
quó modo mi Épidici blánda dicta évenant.
nímis diu máceror: sítne quid nécne sit,
scíre cupió.
Chaeribvlvs
Per illám tibi cópiam
5 copíam parare aliám licet: scivi équidem in principio ilico
nullám tibi esse ín illo copiam.
Str.
Interii hércle ego.
Chaer.
Ábsurde facis qui ángas te animi; si hércle ego illum semel préndero,
númquam inridére nos íllum inultúm sinam servom hominem.
Chaer.
Quíd illum facere vís, qui, tibi quoi dívitiae domi máxumae sunt,
10 is númmum nullum habés neque sodáli tuo in te cópiast.
Chaer.
Si hercle hábeam, polliceár lubens, verum áliquid aliqua aliquó modo
alicúnde ab alíqui aliqua tíbi spes est fore méliorem fortúnam.
Str.
Vaé tibi, muricide homo.
Chaer.
Qui tibi lubet mihi male loqui?
Str.
Quippe tú mi aliquíd aliquo modo alicunde ab aliquibus blatis
15 quod nusquamst neque ego id inmitto in aures meas
nec míhi plus adiuménti †ades, quam ille quí numquam etiam nátust.
Epidicvs
Fecísti iam officium tuom, me meum nunc facere oportet.
per hanc cúram quieto tibi licet esse — hoc quidem iam periit:
ne quid tibi hinc in spem referas, oppido hoc pollinctum est;
crede modo mihi: sic ego ago, sic egerunt nostri.
5 pro di immortales, mihi hunc diem dedistis luculentum,
ut facilem atque impetrabilem! sed ego hinc migrare cesso,
ut importem in coloniam hunc meo auspicio commeatum?
mihi cesso, cum sto. sed quid hoc? ante aedis duo sodales,
erum et Chaéribulum, conspicor. quid hic ágitis? accipe hoc sis.
Str.
10 Quantum hic inest?
Ep.
Quantum sat est, et plus satis: superfit.
decem minis plus attuli quam tu danistae debes.
dum tibi ego placeam atque obsequar, meum térgum flocci facio.
Str.
Nam quid ita?
Ep.
Quia ego tuom patrem faciam parenticidam.
Str.
Quid istúc est verbi?
Ep.
Nil moror vetera et volgata verba;
15 peratum ductarent: ego follitum ductitabo.
nam leno omne argentum abstulit pro fidicina (ego resolvi,
manibus his denúmeravi) pater suam natam quam esse credit;
nunc iterum ut fallatur pater tibique auxilium apparetur
inveni: nam ita suasi seni atque hanc habui orationem
20 ...
ut cum rediisses ne tibi eius copia esset.
Str.
Euge.
...
{(&7Ep&.)} ea iam domist pro filia.
Str.
Iam teneo.
Ep.
Nunc cautorem
dedit mihi ad hanc rem Apoecidem, is ápud forum manet me,
25 quasique amaret caveat.
Str.
Haud male.
Ep.
Iam ípse cautor captust.
ipse in meo cóllo tuos pater cruminam collocavit;
is adornat, adveniens domi extemplo ut maritus fias.
Str.
Vno persuadebit modo, si illam, quae adducta est mecum,
mi adempsit Orcus.
Ep.
Nunc ego hanc astutiam institui.
30 deveniam ad lenonem domum egomet solus, eum ego docebo,
si quid ad eum adveniam, ut sibi essé datum argentum dicat
pro fidicina, argenti minas se habere quinquaginta
(quippe ego qui nudiustertius meis manibus denumeravi
pro illa tua amica, quam pater suam filiam esse retur):
35 ibi leno sceleratum caput suom imprudens alligabit,
quasi pro illa argentum acceperit, quae tecum adducta nunc est.
Chaer.
Vorsutior es quam rota figularis.
Ep.
Iam ego parabo
aliquam dolosam fidicinam, nummo conducta quae sit,
quae se emptam simulet, quae senes duo dócte ludificetur.
40 eam ducet simul Apoecides ad tuom patrem.
Str.
Vt parate.
Ep.
Eam pérmeditatam, meis dolis astutiisque onustam
mittam. sed nimis longum loquor, diu me éstis demorati.
haec scitis iam ut futura sint. abeo. —
Str.
Bene ambulato.
Chaer.
Nimis dóctus ille est ad male faciendum.
Str.
Me equidem certo
45 servavit consiliis suis.
Chaer.
Abeamus intro hinc ad me.
Str.
Atque aliquantó lubentius quam abs te sum egressus intus;
virtute atque auspicio Epidici cum praeda in castra redeo. —
Periphanes
Non oris causa modo homines aequom fuit
sibi habere speculum, ubi os contemplarent suom,
sed qui perspicere possent cor sapientiae,
igitur perspicere ut possent cordis copiam
5 ubi id inspexissent, cogitarent postea,
vitam ut vixissent olim in adulescentia.
vel ego, qui dudum fili causa coeperam
ego med excruciare animi, quasi quid filius
meus déliquisset me erga aut quasi non plurima
10 male facta mea essent solida in adulescentia.
profecto deliramus interdum senes.
fuit conducibile hoc quidem mea sententia.
sed meus sodalis it cum praeda Apoecides.
venire salvom mercatorem gaudeo.
15 quid fit?
Apoecides
Di deaeque te adiuvant.
Per.
Omen placet.
Ap.
Quin omini omnes suppetunt res prospere.
sed tu hanc iubé sis intro abduci.
Per.
Heus, foras
exite huc aliquis. duce istam intro mulierem.
atque audin?
Servvs
Quid vis?
Per.
Cave siris cum filia
20 mea cópulari hanc neque conspicere. iam tenes?
in aediculam istanc sorsum concludi volo.
divortunt mores virgini longe ac lupae.
Ap.
Docte et sapienter dicis. † num nimis potest
pudicitiam quisquam suae servare filiae.
25 edepol ne ístam temperi gnato tuo
sumus praémercati.
Per.
Quid iam?
Ap.
Quia dixit mihi
iam dudum se alius tuom vidisse hic filium:
hanc edepol rem apparabat.
Per.
Planum hercle hoc quidem est.
Ap.
Ne tú habes servom graphicum et quantivis preti,
30 non carust auro contra. ut ille fidicinam
fecit sese ut nesciret esse emptam tibi!
ita ridibundam atque hilaram huc adduxit simul.
Per.
Mirum hoc qui potuit fieri.
Ap.
Te pro filio
facturum dixit rem esse divinam domi,
35 quia Thebis salvos redierit.
Per.
Rectam institit.
Ap.
Immo ipsus illi dixit conductam esse eam,
quae hic administráret ad rem divinam tibi.
facturum hoc dixit rem esse divinam tibi domi
ego illic me autem sic assimulabam: quasi
40 stolidum, combardum me faciebam.
Per.
Em istuc decet.
Ap.
Res magna amici apud forum agitur, ei volo
ire advocatus.
Per.
At quaeso, ubi erit otium,
revortere ad me extemplo.
Ap.
Continuo hic ero. —
Per.
Nihil homini amicost opportuno amicius:
45 sine tuo labore quod velis actumst tamen.
ego si allegavissem aliquem ad hoc negotium
minus hominem doctum minusque ad hanc rem callidum,
os sublitum esset, itaque me albis dentibus
meus dérideret filius meritissumo.
50 sed quis hic est quém ego huc advenientem conspicor,
suam qui undantem chlamydem quassando facit?
Miles
Cave praéterbitas ullas aedis, quin roges,
senex híc ubi habitat Periphanes Platenius.
incertus tuom cave ad me rettuleris pedem.
Per.
Adulescens, si istunc hominem, quem tu quaeritas,
5 tibi commonstrasso, ecquam abs te inibo gratiam?
Mil.
Virtute belli armatus promerui, ut mihi
omnis mortalis agere deceat gratias.
Per.
Non repperisti, adulescens, tranquillum locum,
ubi tuas virtutes explices, ut postulas.
10 nam strenuiori deterior si praedicat
suas pugnas, de illius illae fiunt sordidae.
sed istúm quem quaeris Periphanem Platenium,
ego sum, si quid vis.
Mil.
Nempe quem in adulescentia
memorant apud réges armis, arte duellica
15 divitias magnas indeptum?
Per.
Immo si audias
meas púgnas, fugias manibus dimissis domum.
Mil.
Pol égo magis unum quaero, meas cui praedicem,
quam illum qui memoret suas mihi.
Per.
Hic non est locus;
proin tu alium quaeras cui centones sarcias.
20 atque haec stultitiast me illi vitio vortere
egomet quod factitavi in adulescentia,
cum militabam: pugnis memorandis meis
eradicabam hominum auris, quando occeperam.
Mil.
Animum advorte, ut quod ego ad te advenio intellegas.
25 meam amicam audivi te esse mercatum.
Per.
Attatae,
nunc demum scio ego hunc qui sit: quem dudum Epidicus
mihi praedicavit militem. adulescens, itast
ut dicis, emi.
Mil.
Volo te verbis pauculis,
si tibi molestum non est.
Per.
Non edepol scio,
30 molestum necne sit, nisi dicis quid velis.
Mil.
Mi illam ut tramittas, argentum accipias: adest.
nam quid ego apud te vera parcam proloqui?
ego illám volo hodie facere libertam meam,
mihi concubina quae sit.
Per.
Te absolvam brevi:
35 argenti quinquaginta mi illa empta est minis;
si sexaginta mihi denumerantur minae,
tuas póssidebit mulier faxo ferias;
atque ita profecto, ut eam ex hoc exoneres agro.
Mil.
Estne empta mi istis legibus?
Per.
Habeas licet.
Mil.
40 Conciliavisti pulchre.
Per.
Heus, fóras educite
quam introduxistis fidicinam. atque etiam fides,
ei quae accessere, tibi addam dono gratiis.
age accipe hanc sis.
Mil.
Quae te intemperiae tenent?
quas tu mihi tenebras trudis? quin tu fidicinam
45 produci íntus iubes.
Per.
Haec ergo est fidicina.
hic alia nullast.
Mil.
Non mihi nugari potes.
quin tu huc producis fidicinam Acropolistidem?
Per.
Haec inquamst.
Mil.
Non haec inquamst. non novisse me
meam rere amicam posse?
Per.
Hanc, inquam, filius
50 meus deperibat fidicinam.
Mil.
Haec non est ea.
P.
Quid? non est?
M.
Non est.
P.
Vnde haec igitur gentiumst?
equidem hercle argentum pro hac dedi.
Mil.
Stulte datum
reor et peccatum largiter.
Per.
Immo haec east.
nam servom misi, qui illum sectari solet
55 meum gnátum: is ipse hanc destinavit fidicinam.
Mil.
Em istíc homo te articulatim concidit, senex,
tuos servos.
Per.
Quid? concidit?
Mil.
Sic suspiciost,
nam pro fidicina haec cerva supposita est tibi.
senex, tibi os est sublitum plane et probe.
60 ego illám requiram iam ubi ubi est. —
Per.
Bellator, vale.
euge, euge, Epidice, frugi es, pugnavisti, homo es,
qui me emunxisti mucidum, minimi preti.
mercatus te hodie est de lenone Apoecides?
Fidicina
Fando ego istunc hominem numquam audivi ante hunc diem,
65 neque me quidem emere quisquam ulla pecunia
potuit: plus iam sum libera quinquennium.
Per.
Quid tibi negotist meae domi igitur?
Fid.
Audies.
conducta veni, ut fidibus cantarem seni,
dum rem divinam faceret.
Per.
Fateor me omnium
70 hominum esse Athenis Atticis minimi preti.
sed tu novistin fidicinam Acropolistidem?
F.
Tam facile quam me.
P.
Vbi habitat?
F.
Postquam liberast
ubi habitet dicere admodum incerte scio.
Pe.
Eho an libera illa est? quis eam liberaverit,
75 volo scíre, si scis.
Fid.
Id quod audivi audies.
Stratippoclem aiunt Periphanai filium
absentem curavisse ut fieret libera.
Per.
Perii hercle, si istaec vera sunt; planissume
meum exenteravit Epidicus marsuppium.
Fid.
80 Haec sic audivi. numquid me vis ceterum?
Per.
Malo cruciatu ut pereas atque abeas cito.
Fid.
Fides non reddis?
Per.
Neque fides neque tibias.
propera igitur fugere hinc, si te di amant.
Fid.
Abiero.
flagitio cum maiore post reddes tamen. —
Per.
85 Quid nunc? qui in tantis positus sum sententiis, †
eamne egó sinam impune? immo etiam si alterum
tantum perdundumst, perdam potius quam sinam
me impune irrisum esse, habitum depeculatui
ei sic data esse verba praesenti palam!
90 atque mé minoris facio prae illo, qui omnium
legum atque iurum fictor, conditor cluet;
is etiam sese sapere memorat: malleum
sapientiorem vidi excusso manubrio.