ACT IV.

Philippa
Sí quid est homini míseriarum quód miserescat, míser ex animost.
íd ego expérior, cui múlta in unúm locum
cónfluont, quaé meum péctus pulsánt simul:
multiplex aerumna me exercitam habet,
paupértas, pavór territát mentem ánimi,
neque úbi meas spes cóllocem habeo úsquam munitúm locum.
ita gnáta mea hostiumst potita, neque ea nunc ubi sit scio.

Per.
Quis illaec est mulier, timido pectore peregre adveniens
quae ipsa se miseratur?

Phil.
In his dictust locis habitare mihi
10  Periphanes.

Per.
Me nominat haec; credo ego illi hospitio usus venit.

Phil.
Pervelim mercedem dare, qui monstret eum mihi hominem aut ubi habitet.

Per.
Noscito ego hanc, nam videor nescio ubi mi vidisse prius.
éstne ea an nón east quam animus retur meus?

Phil.
Di boni, visitavi ... antidhac?

Per.
15  Certo eást ... quam in Épidauro paupérculam memini cómprimere.

Phil.
Plane hícine est, qui mihi in Épidauro primús pudicitiam pépulit.

Per.
Quaé meo compréssu peperit fíliam quam dómi nunc habeo.
quíd si adeam —

Phil.
Hau scio án congrediar —

Per.
Si haéc east.

Phil.
Si is ést homo, sicut
ánni multi dúbia dant.

Per.
20  Lónga dies meum incértat animum. sín east quam incerte aútumo,
hánc congrediar ástu.

Phil.
Múliebris adhibenda míhi malitia nunc est.

Per.
Cómpellabo.

Phil.
Orátionis áciem contra cónferam.

Per.
Salva sis.

Phil.
Salutem accipio mi et meis.

Per.
Quid ceterum?

Phil.
25  Salvos sis: quod credidisti reddo.

Per.
Haud accuso fidem.
novin ego te?

Phil.
Si ego te novi, animum inducam, ut tu noveris.

Per.
Vbi te visitavi?

Phil.
Inique iniuriu’s.

Per.
Quid iam?

Phil.

Quia
tuae memoriae interpretari me aequom censes.

Per.

Commode
fabulata es.

Ph.
Mira memoras.

P.
Te memini —

Ph.
Em istuc rectius.

P.
30  Meministin —

Ph.
Memini id quod memini.

P.
At in Epidauro —

Ph.
Ah, guttula
pectus ardens mi aspersisti.

Per.
Virgini pauperculae,
tuaeque matri me levare paupertatem?

Phil.
Tun is es,
qui per voluptatem tuam in me aerumnam obsevisti gravem?

Per.
Ego sum. salve.

Phil.
Salva sum, quia te esse salvom sentio.

Per.
35  Cedo manum.

Phil.
Accipe. aerumnosam et miseriarum compotem
mulierem retines.

Per.
Quid est quod voltus turbatust tuos?

Phil.
Filiam quam ex te suscepi —

Per.
Quid eam?

Phil.
Eductam perdidi.
hostium est potita.

Per.
Habe animum lenem et tranquillum. tace.
domi meae eccam salvam et sanam. nam postquam audivi ilico
40  ex meo servo, illam esse captam, continuo argentum dedi,
ut emeretur. ille eam rem ádeo sobrie et frugaliter
accuravit, utut ad alias res est impense inprobus.

Phil.
Fac videam, si mea, si salva mihi sit.

Pe.
Eho, istinc, Canthara,
iube Telestidem huc prodire filiam ante aedis meam,
45  ut suam videat matrem.

Phil.
Remigrat animus nunc demum mihi.

Acropolistis
Quid est, pater, quod me excivisti ante aedis?

Per.
Vt matrem tuam
videas, adeas, advenienti des salutem atque osculum.

Acr.
Quam meam matrem?

Per.
Quae exanimata exsequitur aspectum tuom.

Phil.
Quis istaec est quam tu osculum mihi ferre iubes?

Per.
Tua filia.

Phil.
Haecine?

Per.
Haec.

Phil.
Egone osculum huic dem?

Per.
Quor non, quae ex te nata sit?

Phil.
Tú homo insanis.

Per.
Egone?

Phil.
Tune.

Per.
Quor?

Phil.
Quia ego hanc quae siet
neque scio neque novi, neque ego hanc oculis vidi ante hunc diem.

Per.
Scio quid erres: quia vestitum atque ornatum immutabilem
habet haec, ...

Ph.
10  ... aliter catuli longe olent, aliter suis.
ne ego eam novisse ...

Per.
Pro deum atque hominum fidem,
quid? ego lenocinium facio, quí habeam alienos domi
atque argentum egurgitem domo prosus? quid tu, quae patrem
tuom vocas me atque osculare, quid stas stupida? quid taces?

Acr.
15  Quid loquar vis?

Per.
Haec negat se tuam esse matrem.

Acr.
Ne fuat,
si non volt: equidem hac invita támen ero matris filia;
non med istanc cogere aequom est meam esse matrem, si nevolt.

Per.
Cur me igitur patrem vocabas?

Acr.
Tua istaec culpast, non mea.
non patrem ego te nominem, ubi tu tuam me appellas filiam?
20  hanc quoque etiam, si me appellet filiam, matrem vocem.
negat haec filiám me suam ésse: non ergo haec mater mea est.
postremo haec mea culpa non est: quae didici dixi omnia;
Epidicus mihi fuit magister.

Per.
Perii, plaustrum perculi.

Acr.
Numquid ego ibi, pater, peccavi?

Per.
Si hercle te umquam audivero
25  me patrem vocare, vitam tuam ego interimam.

Acr.
Non voco.
ubi voles pater esse, ibi esto; ubi noles, ne fueris pater.

Phil.
Quid, si ob eam rem hanc emisti, quia tuam gnatam es ratus,
quibus de signis agnoscebas?

Per.
Nullis.

Phil.
Qua re filiam
credidisti nostram?

Per.
Servos Epidicus dixit mihi.

Phil.
30  Quid si servo aliter visumst, non poteras novisse, obsecro? †

Per.
Quid ego, qui illam ut primum vidi, numquam vidi postea?

Phil.
Perii misera.

Per.
Ne fle, mulier. intro abi, habe animum bonum;
ego illam reperiam.

Phil.
Hinc Athenis civis eam émit Atticus:
adulescentem equidem dicebant emisse.

Per.
Inveniam, tace.
35  abi modo intro atque hanc asserva Circam Solis filiam.
ego relictis rebus Epidicum operam quaerendo dabo:
si invenio, exitiabilem égo illi faciam hunc ut fiat diem. —