Penicvlvs
Iuventus nomen fecit Peniculo mihi,
ideo quia mensam, quando edo, detergeo.
homines captivos qui catenis vinciunt
et qui fugitivis servis indunt compedes,
5 nimis stúlte faciunt mea quidem sententia.
nam homini misero si ad malum accedit malum,
maior lubido est fugere et facere nequiter.
nam se ex catenis eximunt aliquo modo.
tum compediti ánum lima praeterunt
10 aut lapide excutiunt clavom. nugae sunt eae.
quem tu adservare recte, ne aufugiat, voles,
esca atque potione vinciri decet.
apud ménsam plenam homini rostrum deliges;
dum tu illi quod edit et quod potet praebeas,
15 suo arbitratu ádfatim cottidie,
numquam edepol fugiet, tam etsi capital fecerit,
facile adservabis, dúm eo vinclo vincies.
ita istaéc nimis lenta vincla sunt escaria:
quam magis extendas, tanto adstringunt artius.
20 nam ego ad Menaechmum húnc eo, quo iam diu
sum iudicatus; ultro eo ut me vinciat.
nam illic homo homines non alit, verum educat,
recreatque: nullus melius medicinam facit.
ita est adulescens; ipsus escae maxumae
25 cerialis cenas dat, ita mensas exstruit,
tantas struices concinnat patinarias:
standumst in lecto, si quid de summo petas.
sed mi intervallum iam hos dies multos fuit:
domi domítus sum usque cum caris meis.
30 nam neque edo neque emo nisi quod est carissumum.
id quoque iam, cari qui instruontur deserunt.
nunc ad eum inviso. sed aperitur ostium.
Menaechmum eccum ipsum video, progreditur foras.
Menaechmvs
Ní mala, ni stúlta sies, ni índomita impósque animi,
quód viro esse odió videas, túte tibi odio habeas.
praéterhac sí mihi tále post húnc diem
fáxis, faxó foris vídua visás patrem.
5 nám quotiens foras íre volo, mé retines, revocás, rogitas,
quó ego eam, quám rem agam, quíd negotí geram,
quíd petam, quid feram, quíd foris egerim.
portitorem domum duxi, ita omnem mihi
rem necesse eloqui est, quidquid egi atque ago.
10 nímium ego te habui délicatam; núnc adeo ut factúrus dicam.
quando égo tibi ancillás, penum,
lanam, aurum, vestem, purpuram
bene praebeo nec quicquam eges,
malo cavebis si sapis,
15 virum observare desines.
átque adeo, ne me nequiquam serves, ob eam industriam
hodie ducam scortum ad cenam atque aliquo condicam foras.
Pen.
Illic homo se uxori simulat male loqui, loquitur mihi;
nam si foris cenat, profecto me, haud uxorem, ulciscitur.
Men.
20 Euax, iurgio hercle tandem uxorem abegi ab ianua.
ubi súnt amatores mariti? dona quid cessant mihi
conférre omnes congratulantes, quia pugnavi fortiter?
hánc modo uxori intus pallam surrupui, ad scortum fero.
sic hóc decet, dari facete verba custodi catae.
25 hoc fácinus pulchrumst, hoc probumst, hoc lepidumst, hoc factumst fabre:
meó malo a mala abstuli hoc, ad damnum deferetur.
avórti praedam ab hostibus nostrum salute socium.
Pen.
Heús adulescens, ecqua in istac pars inest praeda mihi?
Men.
Perii, in insidias deveni.
Pen.
Immo in praesidium, ne time.
M.
30 Quis homo est?
P.
Ego sum.
M.
O mea Commoditas, o mea Opportunitas,
salve.
P.
Salve.
M.
Quid agis?
P.
Teneo dextera genium meum.
Men.
Non potuisti magis per tempus mi advenire quam advenis.
Pen.
Ita ego soleo: commoditatis omnis articulos scio.
Men.
Vin tu facinus luculentum inspicere?
Pen.
Quis id coxit coquos?
35 iam sciam, si quid titubatumst, ubi reliquias videro.
Men.
Dic mi, enumquam tu vidisti tabulam pictam in pariete,
ubi aquila Catameitum raperet aut ubi Venus Adoneum?
Pen.
Saepe. sed quid istaé picturae ad me attinent?
Men.
Age me aspice.
ecquid adsimulo similiter?
Pen.
Quis istest ornatus tuos?
Men.
40 Dic hominem lepidissimum esse me.
Pen.
Vbi essuri sumus?
Men.
Dic modo hoc quod ego te iubeo.
Pen.
Dico: homo lepidissime.
Men.
Ecquid audes de tuo istuc addere?
Pen.
Atque hilarissime.
Men.
Perge porro.
Pen.
Non pergo hercle, nisi scio qua gratia.
litigium tibi est cum uxore, eo mi ábs te caveo cautius.
Men.
45 Clam uxoremst ubi pulchre habeamus atque hunc comburamus diem.
Pen.
Age sane igitur, quando aequom oras, quam mox incendo rogum?
dies quidem iam ad umbilicum est dimidiatus mortuos.
Men.
Te morare, mihi quom obloquere.
Pen.
Oculum ecfodito per solum
mihi, Menaechme, si ullum verbum faxo nisi quod iusseris.
Men.
50 Concede huc a foribus.
Pen.
Fiat.
Men.
Etiam concede huc.
Pen.
Licet.
Men.
Etiam nunc concede audacter ab leonino cavo.
Pen.
Eu edepol ne tu, ut ego opinor, esses agitator probus.
Men.
Quidum?
Pen.
Ne te uxor sequatur, respectas identidem.
Men.
Sed quid ais?
Pen.
Egone? id enim quod tu vis, id aio atque id nego.
Men.
55 Ecquid tu de odore possis, si quid forte olfeceris,
facere coniecturam
*?
*
(Pen.)
*captum sit collegium.
Men.
Agedum odorare hanc quam ego habeo pallam. quid olet? apstines?
Pen.
Summum ólfactare oportet vestimentum muliebre,
60 nam ex istoc loco spurcatur nasum odore † inlucido.
Men.
Olfacta igitur hinc, Penicule. lepide ut fastidis.
Pen.
Decet.
Men.
Quid igitur? quid olet? responde.
Pen.
Furtum, scortum, prandium.
tibi fuant
elocutus, nam
65 nunc ad amicam deferetur hanc meretricem Erotium.
mihi, tibi atque illi iubebo iam adparari prandium.
Pen.
Eu.
Men.
Inde usque ad diurnam stellam crastinam potabimus.
Pen.
Eu,
expedite fabulatu’s. iam fores ferio?
Men.
Feri.
vel mane etiam.
Pen.
Mille passum commoratu’s cantharum.
Men.
70 Placide pulta.
Pen.
Metuis, credo, ne fores Samiae sient.
Men.
Mane, mane obsecro hercle: eapse eccam exit. oh, solem vides
satin ut occaecatust prae huius corporis candoribus?
Erotivm
Anime mi, Menaechme, salve.
Pen.
Quid ego?
Er.
Extra numerum es mihi.
Pen.
Idem istuc aliis adscriptivis fieri ad legionem solet.
Men.
Ego istic mihi hodie adparari iussi apud te proelium.
Er.
Hodie id fiet.
Men.
In eo uterque proelio potabimus;
5 uter ibi melior bellator erit inventus cantharo,
† tuest legio adiudicato, cum utro hanc noctem sies.
ut ego uxorem, mea voluptas, ubi te aspicio, odi male.
Er.
Interim nequis quin eius aliquid indutus sies.
quid hoc est?
Men.
Induviae tuae atque uxoris exuviae, rosa.
Er.
10 Superas facile, ut superior sis mihi quam quisquam qui impetrant.
Pen.
Meretrix tantisper blanditur, dum illud quod rapiat videt;
nam si amabas, iám oportebat nasum abreptum mordicus.
Men.
Sustine hoc, Penicule: exuvias facere quas vovi volo.
Pen.
Cedo; sed obsecro hercle, salta sic cum palla postea.
Men.
15 Ego saltabo? sanus hercle non es.
Pen.
Egone an tu magis?
si non saltas, exue igitur.
Men.
Nimio ego hanc periculo
surrupui hodie. meo quidem animo ab Hippolyta subcingulum
Hercules haud aeque magno umquam abstulit periculo.
cape tibi hanc, quando una vivis meis morigera moribus.
Er.
20 Hoc animo decet animatos esse amatores probos.
Pen.
Qui quidem ad mendicitatem se properent detrudere.
Men.
Quattuor minis ego emi istanc anno uxori meae.
Pen.
Quattuor minae perierunt plane, ut ratio redditur.
Men.
Scin quid volo ego te accurare?
Er.
Scio, curabo quae voles.
Men.
25 Iube igitur tribus nóbis apud te prandium accurarier
atque aliquid scitamentorum de foro opsonarier,
glandionidam suillam, laridum pernonidam,
aut sincipitamenta porcina aut aliquid ad eum modum,
madida quae mi adposita in mensa miluinam suggerant;
30 atque actutum.
Er.
Licet ecastor.
Men.
Nos prodimus ad forum.
iam hic nos erimus: dum coquetur, interim potabimus.
Er.
Quando vis veni, parata res erit.
Men.
Propera modo.
sequere tu. —
Pen.
Ego hercle vero te et servabo et te sequar,
neque hodie ut te perdam, meream deorum divitias mihi. —
Er.
35 Evocate intus Culindrum mihi coquom actutum foras.
sportulam cape atque argentum. eccos tris nummos habes.
Cylindrvs
Habeo.
Er.
Abi atque obsonium adfer; tribus vide quod sit satis:
neque defiat neque supersit.
Cyl.
Cuius modi hí homines erunt?
Er.
Ego et Menaechmus et parasitus eius.
Cyl.
Iam isti sunt decem;
5 nam parasitus octo hominum munus facile fungitur.
Er.
Elocuta sum convivas, ceterum cura.
Cyl.
Licet.
cocta sunt, iube ire accubitum.
Er.
Redi cito.
Cyl.
Iam ego hic ero. —