ACT III.

Penicvlvs
Plus triginta ánnis natus sum, quom ínterea loci,
numquam quicquam facinus feci peius neque scelestius,
quám hodie, quom in contionem mediam me immersi miser.
ubi ego dúm hieto, Menaechmus se subterduxit mihi
atque abiit ad amicam, credo, neque me voluit ducere.
qui illum di omnes perduint, qui primus commentust ...
contionem habere, qui homines occupatos occupat.
non ad eam rem ótiosos homines decuit deligi,
qui nisi adsint quom citentur, census capiat ilico?
10  ...

...

adfatim est hominum, in dies qui singulas escas edint,
quibus negoti nihil est, qui essum neque vocantur neque vocant:
eos oportet contioni dare operam atque comitiis.
15  sí id ita esset, non ego hodie perdidissem prandium,
quoi tam credo † datum voluisse quam me video vivere.
ibo: etiamnum reliquiarum spes animum oblectat meum.
sed quid ego video? Menaechmus cum corona exit foras.
sublatum est convivium, edepol venio adversum temperi.
20  observabo, quid agat, hominem. post adibo atque adloquar.

Menaechmvs
Potine ut quiescas? ego tibi hanc hodie probe
lepideque concinnatam referam temperi.
non faxo eam esse dices: íta ignorabitur.

Pen.
Pallam ad phrygionem fert confecto prandio
vinoque expoto, parasito excluso foras.
non hercle is sum qui sum, ni hánc iniuriam
meque ultus pulchre fuero. observa quid dabo.

Men.
Pro di immortales, quoí homini umquam uno die
boni dedistis plus, qui minus speraverit?
10  prandi, potavi, scortum accubui, apstuli
hanc, quoius heres numquam erit post hunc diem.

Pen.
Nequeo quae loquitur exaudire clanculum;
satur nunc loquitur de me et de parti mea.

Men.
Ait hanc dedisse me sibí, atque eam meae
15  uxori surrupuisse. quoniam sentio
errare, extemplo, quasi res cúm ea esset mihi,
coepi adsentari: mulier quidquid dixerat,
idem ego dicebam. quid multis verbis opust?
minore nusquam bene fui dispendio.

Pen.
20  Adibo ad hominem, nam turbare gestio.

Men.
Quis hic ést, qui adversus it mihi?

Pen.
Quid ais, homo
levior quam pluma, pessime et nequissime,
flagitium hominis, subdole ac minimi preti?
quid de te merui, qua me causa perderes?
25  ut surrupuisti te mihi dudum de foro!
fecisti funus med absente prandio.
cur ausu’s facere, quoi ego aeque heres eram?

Men.
Adulescens, quaeso, quid tibi mecum est rei,
qui mihi male dicas homini ignoto insciens?
30  an tibi malam rem vis pro male dictis dari?

Pen.
†Pol eam quidem edepol te dedisse intellego.

Men.
Responde, adulescens, quaeso, quid nomen tibist?

Pen.
Etiam derides, quasi nomen non noveris?

Men.
Non edepol ego te, quod sciam, umquam ante hunc diem
35  vidi neque novi; verum certo, quisquis es,
si aéquom facias, mihi odiosus ne sies.

Pen.
Menaechme, vigila.

Men.
Vigilo hercle equidem, quod sciam.

Pen.
Non me novisti?

Men.
Non negem, si noverim.

Pen.
Tuom parasitum non novisti?

Men.
Non tibi
40  sanum est, adulescens, sinciput, intellego.

Pen.
Responde, surrupuistin uxori tuae
pallam istanc hodie átque dédisti Erotio?

Men.
Neque hercle ego uxorem habeo neque ego Erotio
dedi nec pallam surrupui.

Pen.
Satin sanus es?
45  occisast haec res. non ego te indutum foras
exire vidi pallam?

Men.
Vae capiti tuo.
omnis cinaedos esse censes, tu quia es?
tun med indutum fuisse pallam praedicas?

Pen.
Ego hercle vero.

Men.
Non tu abis quo dignus es?
50  aut te piari iube, homo insanissime.

Pen.
Numquam edepol quisquam me exorabit, quin tuae
uxori rem omnem iám, uti sit gesta, eloquar;
omnes in te istaec recident contumeliae:
faxo haud inultus prandium comederis. —

Men.
55  Quid hoc ést negoti? satine, ut quemque conspicor,
ita me ludificant? sed concrepuit ostium.

Ancilla
Menaechme, amare ait te multum Erotium,
ut hoc una opera sibi ad aurificem deferas,
atque huc ut addas auri pondo únciam
iubeasque spinter novom reconcinnarier.

Men.
Et istúc et aliud, si quid curari volet,
me curaturum dicito, quidquid volet.

Anc.
Scin quid hoc sit spinter?

Men.
Nescio, nisi aureum.

Anc.
Hoc est quod olim clanculum ex armario
te surrupuisse aiebas uxori tuae.

Men.
10  Numquam hercle factum est.

Anc.
Non meministi, obsecro?
redde igitur spinter, si non meministi.

Men.
Mane.
immo equidem memini. nempe hoc est, quod illí dedi.

Anc.
Istuc.

Men.
Vbi illae armillaé sunt, quas una dedi?

Anc.
Numquam dedisti.

Men.
Nam pol hoc unum dedi.

Anc.
15  Dicam curare?

Men.
Dicito: curabitur.
et palla et spinter faxo referantur simul.

Anc.
Amabo, mi Menaechme, inauris da mihi
faciendas pondo duom nummum, stalagmia,
ut te libenter videam, quom ad nos veneris.

Men.
20  Fiat. cedo aurum, ego manupretium dabo.

Anc.
Da sodes abs te: ego post reddidero tibi.

Men.
Immo cedo abs te: ego post tibi reddam duplex.

Anc.
Non habeo.

Men.
At tu, quando habebis, tum dato.

Anc.
Numquid me vis? —

Men.
Haec me curaturum dicito —
25  ut quantum possint quique liceant veneant.
iamne abiit intro? abiit, operuit fores.
di me quidem omnes adiuvant, augent, amant.
sed quid ego cesso, dum datur mi occasio
tempusque, abire ab his locis lenoniis?
30  propera, Menaechme, fer pedem, confer gradum.
demam hanc coronam atque abiciam ad laevam manum,
ut, siquis sequatur, hac me abiisse censeant.
ibo et conveniam servom, si potero, meum,
ut haec, quae bona dant di mihi, ex me sciat. —