ACT II.

Palaestrio
Mihi ad enarrandum hoc argumentum est comitas,
si ad auscultandum vostra erit benignitas;
qui autem auscultare nolet, exsurgat foras,
ut sit ubi sedeat ille qui auscultare volt.
nunc qua adsedistis causa in festivo loco,
comoediai quam nos acturi sumus
et argumentum et nomen vobis eloquar.
Alazon Graece huic nomen est comoediae,
id nos Latine gloriosum dicimus.
10  hoc oppidum Ephesust; illest miles meus erus,
qui hinc ad forum abiit, gloriosus, impudens,
stercoreus, plenus periuri atque adulteri.
ait sése ultro omnis mulieres sectarier:
is deridiculost, quaqua incedit, omnibus.
15  itaque hic meretrices, labiis dum ductant eum,
maiorem partem videas valgis saviis.
nam ego hau diu apud hunc servitutem servio;
id volo vos scire, quo modo ad hunc devenerim
in servitutem ab eo cui servivi prius.
20  date operam, nam nunc argumentum exordiar.
erat erus Athenis mihi adulescens optumus;
is amabat meretricem ... matre Athenis Atticis,
et illa íllum contra; qui est amor cultu optumus.
is publice legatus Naupactum fuit
25  magnai rei publicai gratia.
interibi hic miles forte Athenas advenit,
insinuat sese ad illam amicam eri †
occepit eius matri suppalparier
vino, ornamentis opiparisque obsoniis,
30  itaque intimum ibi se miles apud lenam facit.
ubi primum evenit militi huic occasio,
sublinit os illi lenae, matri mulieris,
quam erus méus amabat; nám is illius filiam
conicit in navem miles clam matrem suam,
35  eamque húc invitam mulierem in Ephesum advehit.
ubi amicam erilem Athenis avectam scio,
ego quantum vivos possum mihi navem paro,
inscendo, ut eam rem Naupactum ad erum nuntiem.
ubi sumus provecti in altum, fit quod di volunt,
40  capiunt praedones navem illam ubi vectus fui:
prius périi quam ad erum veni, quo ire occeperam.
ille quí me cepit dat me huic dono militi.
hic postquam in aedis me ad se deduxit domum,
video illam amicam erilem, Athenis quae fuit.
45  ubi contra aspexit me, oculis mihi signum dedit,
ne se appellarem; deinde, postquam occasio est,
conqueritur mecum mulier fortunas suas:
ait sése Athenas fugere cupere ex hac domu,
sese illum amare meum erum, Athenis qui fuit,
50  neque peius quemquam odisse quam istum militem.
ego quoniam inspexi mulieris sententiam,
cepi tabellas, consignavi, clanculum
dedi mércatori cuidam, qui ad illum deferat
meum erum, qui Athenis fuerat, qui hanc amaverat,
55  ut is huc veniret. is non sprevit nuntium;
nam et venit et is in proximo hic devertitur
apud suom paternum hóspitem, lepidum senem;
isque illi amanti suo hospiti morem gerit
nosque opera consilioque adhortatur, iuvat.
60  itaque ego paravi hic intus magnas machinas,
qui amantis una inter se facerem convenas.
nam unum conclave, concubinae quod dedit
miles, quo nemo nisi eapse inferret pedem,
in eo conclavi égo perfodi parietem,
65  qua commeatus clam esset hinc huc mulieri;
et sene sciente hoc feci: is consilium dedit.
nam meus conservos est homo haud magni preti,
quem concubinae miles custodem addidit.
ei nos facetis fabricis et doctis dolis
70  glaucumam ob oculos obiciemus eumque ita
faciemus ut quod viderit ne viderit.
et mox ne erretis, haec duarum hodie vicem
suam et hinc et illinc mulier feret imaginem,
atque eadem erit, verum alia esse adsimulabitur.
75  ita sublinetur os custodi mulieris.
sed foris concrepuit hinc a vicino sene;
ipse exit: hic illest lepidus quem dixi senex.
Periplectomenvs
Ni hércle diffregéritis talos pósthac quemque in tégulis
videritis alienum, ego vostra faciam latera lorea.
mi equidem iam arbitri vicini sunt, meae quid fiat domi,
ita per impluvium intro spectant. nunc adeo edico omnibus:
quemque a milite hoc videritis hominem in nostris tegulis,
extra unum Palaestrionem, huc deturbatote in viam.
quod ille gallinam aut columbam se sectari aut simiam
dicat, disperiistis ni usque ad mortem male mulcassitis.
atque adeo ut ne legi fraudem faciant aleariae,
10  adcuratote ut sine talis domi agitent convivium.

Pal.
Nescio quid malefactum a nostra hic familiast, quantum audio:
ita hic senex talos elidi iussit conservis meis;
sed me excepit: nihili facio, quid illis faciat ceteris.
adgrediar hominem.

Per.
Estne advorsum hic qui advenit Palaestrio?

Pal.
15  Quid agis, Periplectomene?

Per.
Hau multos homines, si optandum foret,
nunc videre et convenire quam te mavellem.

Pal.
Quid est?
quid tumultuas cum nostra familia?

Per.
Occisi sumus.

Pal.
Quid negotist?

Per.
Res palamst.

Pal.
Quae res palamst?

Per.
De tegulis
modo nescio quis inspectavit vestrum familiarium
20  per nostrum impluvium intus ápud nos Philocomasium atque hospitem
osculantis.

Pal.
Quis homo id vidit?

Per.
Tuos conservos.

Pal.
Quis is homost?

Per.
Nescio, ita abripuit repente sese subito.

Pal.

Suspicor
me periisse.

Per.
Vbi abit, conclamo: ‘heus quid agis tu’ inquam ‘in tegulis?’
ille mihi abiens ita respondit ‘se sectari simiam.’

Pal.
25  Vae mihi misero, quoi pereundumst propter nihili bestiam.
sed Philocomasium hicine etiam nunc est?

Per.
Quom exibam, hic erat.

Pal.
I sis, iube transire huc quantum possit, se ut videant domi
familiares, nisi quidem illa nos volt, qui servi sumus,
propter amorem suom omnes crucibus contubernales dari.

Per.
30  Dixi ego istuc; nisi quid aliud vis.

Pal.
Volo. hoc ei dicito:
profecto ut ne quoquam de ingenio degrediatur muliebri
earumque artem et disciplinam optineat colere.

Per.
Quem ad modum?

Pal.
Vt eum, qui hic se vidit, verbis vincat, ne is se viderit.
siquidem centiens hic visa sit, tamen infitias eat.
35  os habet, linguam, perfidiam, malitiam atque audaciam,
confidentiam, confirmitatem, fraudulentiam.
qui arguat se, eum contra vincat iureiurando suo:
domi habet animum falsiloquom, falsificum, falsiiurium,
domi dolos, domi delenifica facta, dómi fallacias.
40  nam mulier holitori numquam supplicat, si quast mala:
domi habet hortum et condimenta ad omnis mores maleficos.

Per.
Ego istaec, si erit hic, nuntiabo. sed quid est, Palaestrio,
quod volutas tute tecum in corde?

Pal.
Paulisper tace,
dúm ego mihi consilia in animum convoco et dum consulo
45  quid agam, quem dolum doloso contra conservo parem,
qui illam hic vidit osculantem, id visum ut ne visum siet.

Per.
Quaere: ego hinc abscessero aps te huc interim. illuc sis vide,
quem ad modum adstitit, severo fronte curans cogitans.
pectus digitis pultat, cor credo evocaturust foras;
50  ecce avortit: nixus laevo in femine habet laevam manum,
dextera digitis rationem computat, ferit femur
dexterum. ita vehementer icit: quod agat aegre suppetit.
concrepuit digitis: laborat; crebro commutat status,
eccere autem capite nutat: non placet quod repperit.
55  quidquid est, incoctum non expromet, bene coctum dabit.
ecce autem aedificat: columnam mento suffigit suo.
apage, non placet profecto mi illaec aedificatio;
nam os columnatum poetae esse indaudivi barbaro,
cui bini custodes semper totis horis occubant.
60  euge, euscheme hercle astitit et dulice et comoedice;
numquam hodie quiescet prius quam id quod petit perfecerit.
habet opinor. age si quid agis, vigila, ne somno stude,
nisi quidem hic agitare mavis varius virgis vigilias.
tibi ego dico. an heri maduisti? heus te adloquor, Palaestrio:
65  vigila inquam, expergiscere inquam, lucet hoc inquam.

Pal.
Audio.

Per.
Viden hostis tibi adesse tuoque tergo obsidium? consule,
arripe opem auxiliumque ad hanc rem: propere hoc, non placide decet.
anteveni aliqua aut tú aliquosum circumduce exercitum,
coge in obsidium perduellis, nostris praesidium para;
70  interclude inimicis commeatum, tibi muni viam
qua cibatus commeatusque ad te et legiones tuas
tuto possit pervenire: hanc rém age, res subitaria est.
reperi, comminiscere, cedo calidum consilium cito,
quae hic sunt visa ut visa ne sint, facta ut facta ne sient.
75  magnam illic homo rem incipissit, magna munit moenia.
tu unus si recipere hoc ad te dicis, confidentiast
nos inimicos profligare posse.

Pal.
Dico et recipio
ad me.

Per.
Et ego impetrare dico id quod petis.

Pal.
At te Iuppiter
bene amet.

Per.
Auden participare me quod commentu’s?

Pal.
Tace,
80  dum in regionem astutiarum mearum te induco, ut scias
iuxta mecum mea consilia.

Per.
Salva sumes indidem.

Pal.
Erus meus elephanti corio circumtentust, non suo,
neque habet plus sapientiai quam lapis.

Per.
Ego istuc scio.

Pal.
Nunc sic rationem incipisso, hánc instituam astutiam,
85  ut Philocomasio huc sororem geminam germanam alteram
dicam Athenis advenisse cúm amatore aliquo suo,
tam similem, quam lacte lactist; ápud te eos hic devortier
dicam hospitio.

Per.
Euge euge, lepide, laudo commentum tuom.

Pal.
Vt si illic concriminatus sit advorsum militem
90  meus conservos, eam vidisse hic cum alieno oscularier,
eam arguam vidisse apud te contra conservom meum
cum suo amatore amplexantem atque osculantem.

Per.
Immo optume.
idem ego dicam, si ex me exquiret miles.

Pal.
Sed simillimas
dicito esse, et Philocomasio id praecipiendum est ut sciat,
95  ne titubet, si exquiret ex ea miles.

Per.
Nimis doctum dolum.
sed si ambas videre in uno miles concilio volet,
quid agimus?

Pal.
Facilest: trecentae possunt causae conligi:
“non domist, ábiit ambulatum, dormit, ornatur, lavat,
prandet, potat: occupatast, operae non est, non potest”,
100  quantum vis prolationum, dum modo hunc prima via
inducamus, vera ut esse credat quae mentibimur.

Per.
Placet ut dicis.

Pal.
Intro abi ergo, et si isti est mulier, eam iube
cito domum transire, atque haec ei dice monstra praecipe,
ut teneat consilia nostra, quem ad modum exorsi sumus,
105  de gemina sorore.

Per.
Docte tíbi illam perdoctam dabo.
numquid aliud?

Pal.
Intro ut abeas.

Per.
Abeo. —

Pal.
Et quidem ego ibo domum
atque hominem investigando operam huic dissimulabiliter dabo,
qui fuerit conservos qui hodie sit sectatus simiam.
nam ille non pótuit quin sermone suo aliquem familiarium
110  participaverit de amica eri, sese vidisse eam
hic in proximo osculantem cum alieno adulescentulo.
novi morem: egomet tacere nequeo solus quod scio.
si invenio qui vidit, ad eum vineas pluteosque agam:
res paratast, vi pugnandoque hominem caperest certa res.
115  si ita non reperio, ibo odorans quasi canis venaticus,
usque donec persecutus volpem ero vestigiis.
sed fores crepuerunt nostrae, ego voci moderabor meae;
nam illic est Philocomasio custos meus conservos qui it foras.

Sceledrvs
Nisi quidem ego hodie ambulavi dormiens in tegulis,
certo edepol scio me vidisse hic proxumae viciniae
Philocomasium erilem amicam sibi malam rem quaerere.

Pal.
Hic illam vidit osculantem, quantum hunc audivi loqui.

Scel.
Quis hic est?

Pal.
Tuos conservos. quid agis, Sceledre?

Scel.
Te, Palaestrio,
volup est convenisse.

Pal.
Quid iam? aut quid negotist? fac sciam.

Scel.
Metuo —

Pal.
Quid metuis?

Scel.
Ne hercle hodie, quantum hic familiariumst,
maxumum in malum cruciatumque insuliamus.

Pal.
Tu sali
solus, nám ego istam insulturam et desulturam nil moror.

Scel.
10  Nescis tu fortasse, apud nos facinus quod natumst novom.

Pal.
Quod id est facinus?

Scel.
Impudicum.

Pal.
Tute scias soli tibi,
mihi ne dixis, scire nolo.

Scel.
Non enim fáciam quin scias.
simiam hodie sum sectatus nostram in horum tegulis.

Pal.
Edepol, Sceledre, homo sectatu’s nihili nequam bestiam.

Scel.
15  Di te perdant.

Pal.
Te istuc aequom — quoniam occepisti, eloqui.

Scel.
Forte fortuna per impluvium huc despexi in proxumum,
atque ego illi áspicio osculantem Philocomasium cum altero
nescio quo adulescente.

Pal.
Quod ego, Sceledre, scelus ex te audio?

Scel.
Profecto vidi.

Pal.
Tutin?

Scel.
Egomet duobus his oculis meis.

Pal.
20  Abi, non verisimile dicis, neque vidisti.

Scel.
Num tibi
lippus videor?

Pal.
Medicum istuc tibi meliust percontarier.
verum enim tu ístam, si te di ament, temere hau tollas fabulam:
tuis nunc cruribus capitique fraudem capitalem hinc creas.
nam tibi iam ut pereas paratum est dupliciter, nisi supprimis
25  tuom stultiloquium.

Scel.
Qui vero dupliciter?

Pal.
Dicam tibi.
primumdum, si falso insimulas Philocomasium, hoc perieris;
iterum, si id verumst, tu ei custos additus eo perieris.

Scel.
Quid fuat me, nescio: haec me vidisse ego certo scio.

Pal.
Pergin, infelix?

Scel.
Quid tibi vis dicam nisi quod viderim?
30  quin etiam nunc intus hic in proxumost.

Pal.
Eho an non domist?

Scel.
Vise, abi intro tute, nam ego mi iam nil credi postulo.

Pal.
Certum est facere. —

Scel.
Hic te opperiar; eadem illi insidias dabo,
quam mox horsum ad stabulum iuuenix recipiat se a pabulo.
quid ego nunc faciam? custodem me illi miles addidit:
35  nunc si indicium facio, interii; si taceo, interii tamen,
si hoc palam fuerit. quid peius muliere aut audacius?
dúm ego in tegulis sum, illaec sese ex hospitio edit foras;
edepol facinus fecit audax. hocine si miles sciat,
credo hercle has sustollat aedis totas atque hunc in crucem.
40  hercle quidquid est, mussitabo potius quam inteream male;
non ego possum quae ipsa sese venditat tutarier.

Pal.
Sceledre, Sceledre, quis homo in terra te alter est audacior?
quis magis dís inimicis natus quam tu atque iratis?

Scel.
Quid est?

Pal.
Iuben tibi oculos exfodiri, quibus id quod nusquam est vides?

Scel.
45  Quid, nusquam?

Pal.
Non ego tuam empsim vitam vitiosa nuce.

Sc.
Quid negotist?

Pal.
Quid negoti sit rogas?

Sc.
Cur non rogem?

Pal.
Non tu tibi istam praetruncari linguam largiloquam iubes?

Scel.
Quam ob rem iubeam?

Pal.
Philocomasium eccam domi, quam in proxumo
vidisse aibas te osculantem atque amplexantem cum altero.

Scel.
50  Mirumst lolio victitare te tam vili tritico.

Pal.
Quid iam?

Scel.
Quia luscitiosu’s.

Pal.
Verbero, edepol tu quidem
caecus, non luscitiosu’s. nam illa quidem ... domi.

Scel.
Quid, domi?

Pal.
Domi hercle vero.

Scel.
Abi, ludis me, Palaestrio.

Pa.
Tum mihi sunt manus ínquinatae.

Sc.
Qui dum?

Pa.
Quia ludo luto.

Scel.
55  Vae capiti tuo.

Pal.
Tuo istuc, Sceledre, promitto fore,
nisi oculos orationemque aliam commutas tibi.
sed fores cóncrepuerunt nostrae.

Scel.
At ego ilico observo foris;
nam nihil est qua hinc huc transire ea possit nisi recto ostio.

Pal.
Quin domi eccam. nescio quae te, Sceledre, scelera suscitant.

Scel.
60  Mihi ego video, mihi ego sapio, mihi ego credo plurumum:
mé homo nemo deterrebit, quin ea sit in his aedibus.
hic obsistam, ne imprudenti huc ea se subrepsit mihi.

Pal.
Meus illic homo est, deturbabo iam ego illum de pugnaculis.
vin iam faciam, ut stultividum ... fateare?

Scel.
Age face.

Pal.
65  Neque te quicquam sapere corde neque oculis uti?

Scel.
Volo.

Pal.
Nempe tu istíc ais esse erilem concubinam?

Scel.
Atque arguo
eam me vidisse osculantem hic intus cum alieno viro.

Pal.
Scin tu nullum commeatum hínc esse a nobis?

Scel.
Scio.

Pal.
Neque solarium neque hortum, nisi per impluvium?

Scel.
Scio.

Pal.
70  Quid nunc? si ea domist, si facio, ut eam exire hinc videas domo,
dignun es verberibus multis?

Scel.
Dignus.

Pal.
Serva istas fores,
ne tibi clam se subterducat istinc atque huc transeat.

Scel.
Consilium est ita facere.

Pal.
Pede ego iam illam huc tibi sistam in viam. —

Scel.
Agedum ergo face. vólo scire, utrum egon id quod vidi viderim
75  an illic faciat, quod facturum dicit, ut ea sit domi.
nam ego quidem meos oculos habeo nec rogo utendos foris.
sed hic illi subparasitatur semper, hic eae proxumust,
primus ad cibum vocatur, primo pulmentum datur;
nam illic noster est fortasse circiter triennium,
80  neque cuiquam quam illi in nostra meliust famulo familia.
sed ego hoc quod ago, id me agere oportet, hoc observare ostium.
sic obsistam. hac quidem pol certo verba mihi numquam dabunt.

Pal.
Praecépta facito ut mémineris.

Philocomasivm
Totiéns monere mírumst.

Pal.
At metuo ut satis sis subdola.

Phil.
Cedo vel decem, edocebo
minime malas ut sint malae, mihi solae quod superfit.

Pal.
Age nunciam insiste in dolos; ego abs te procul recedam.
quid ais tu, Sceledre?

Scel.
Hanc rem gero. habeo auris, loquere quidvis.

Pal.
Credo ego istoc extemplo tibi esse eundum actutum extra portam,
dispessis manibus, patibulum quom habebis.

Scel.
Quamnam ob rem?

Pal.
Respice dum ad laevam: quis illaec est mulier?

Scel.
Pro di immortales,
eri cóncubinast haec quidem.

Pal.
Mihi quoque pol ita videtur.
10  age nunciam, quando lubet —

Scel.
Quid agam?

Pal.
Perire propera.

Phil.
Vbi iste ést bonus sérvos, qui probri me maxumi innocentem
falso insimulavit?

Pal.
Em tibi, hic mihi dixit tibi quae dixi.

Phil.
Tun me vidisse in proxumo hic, sceleste, ais osculantem?

Pal.
Atque cum álieno adulescentulo dixit.

Scel.
Dixi hercle vero.

Ph.
15  Tun me vidisti?

S.
Atque his quidem hercle oculis.

Ph.
Carebis, credo,
qui plus vident quam quod vident.

Scel.
Numquam hercle deterrebor
quin viderim id quod viderim.

Phil.
Ego stulta et mora multum,
quae cum hoc insano fabuler, quem pol ego capitis perdam.

Scel.
Noli minitari: scio crucem futuram mihi sepulcrum;
20  ibi meí sunt maiores siti, pater, avos, proavos, abavos.
non possunt mihi minaciis tuis hisce oculi exfodiri.
sed paucis verbis te volo, Palaestrio. opsecro te,
unde exit haec?

Pal.
Vnde nísi domo?

Scel.
Domo?

Pal.
Mé viden?

Scel.
Te video.
nimis mírumst facinus, quo modo haec hinc huc transire potuit;
25  nam certo neque solariumst apud nós neque hortus ullus
neque fénestra nisi clatrata; nam certe ego te hic intus vidi.

Pal.
Pergin, sceleste, intendere hanc arguere?

Phil.
Ecastor ergo
mi hau falsum evenit somnium, quod noctu hac somniavi.

Pal.
Quid somniasti?

Phil.
Ego eloquar. sed amabo advortite animum.
30  hac nocte in somnis mea soror geminast germana visa
venisse Athenis in Ephesum cum suo amatore quodam;
ei ambo hóspitio huc in proxumum mihi devortisse visi.

Pal.
Palaestrionis somnium narratur. perge porro.

Phil.
Ego laeta visa, quia soror venisset, propter eandem
35  suspicionem maximam sum visa sustinere.
nam arguere in somnis me meus mihi familiaris visust,
me cum alieno adulescentulo, quasi nunc tu, esse osculatam,
quom illa osculata mea soror gemina esset suompte amicum.
id me insimulatam perperam falsum esse somniavi.

Pal.
40  Satin eadem vigilanti expetunt quae in somnis visa memoras?
eu hércle praesens somnium. abi intro et comprecare.
narrandum ego istuc militi censebo.

Phil.
Facere certum est,
neque me quidem patiar probri falso impune insimulatam. —

Scel.
Timeo quid rerum gesserim, ita dorsus totus prurit.

Pal.
45  Scin te periisse?

Scel.
Nunc quidem domi certo est. certa res est
nunc nostrum observare ostium, ubi ubist.

Pal.
At, Sceledre, quaeso,
ut ad id exemplum somnium quam simile somniavit
atque ut tu suspicatus es eam vídisse osculantem.

Scel.
Nescio quid credam egomet mihi iam, ita quod vidisse credo
50  me id iam non vidisse arbitror.

Pal.
Ne tu hercle sero, opinor,
resipisces: si ad erum haec res prius † devenerit, peribis pulchre.

Scel.
Nunc demum experior, mi ob oculos caliginem opstitisse.

Pal.
Dudum edepol planum est id quidem, quae hic usque fuerit intus.

Scel.
Nihil habeo certi quid loquar: non vidi eam, etsi vidi.

Pal.
55  Ne tu edepol stultitia tua nos paene perdidisti:
dum te fidelem facere ero voluisti, absumptu’s paene.
sed fores vicini proxumi crepuerunt. conticiscam.

Phil.
Inde ignem in aram, ut Ephesiae Dianae laeta laudes
gratesque agam eique ut Arabico fumificem odore amoene,
quom me in locis Neptuniis templisque turbulentis
servavit, saevis fluctibus ubi sum adflictata multum.

Scel.
Palaestrio, o Palaestrio.

Pal.
O Sceledre, Sceledre, quid vis?

Scel.
Haec mulier, quae hinc exit modo, estne erilis concubina
Philocomasium, an non est ea?

Pal.
Hercle opinor, ea videtur.
sed facinus mirum est, quo modo haec hinc huc transire potuit,
si quidem east.

Scel.
An dubium tibi est eam esse hanc?

Pal.
Ea videtur.

Scel.
10  Adeamus, appellemus. heus, quid istúc est, Philocomasium?
quid tibi istic in istisce aedibus debetur, quid negotist?
quid nunc taces? tecum loquor.

Pal.
Immo edepol tute tecum;
nam haec nil respondet.

Scel.
Te adloquor, viti probrique plena,
quae circum vicinos vagas.

Phil.
Quicum tu fabulare?

Scel.
15  Quicum nisi tecum?

Phil.
Quis tu homo es, aut mecum quid est negoti?

Scel.
Mé rogas homo qui sim?

Phil.
Quin ego hoc rogem quod nesciam?

Pal.
Quis ego sum igitur, si hunc ignoras?

Phil.
Mihi odiosus, quisquis es,
et tu et hic.

Sc.
Non nos novisti?

Ph.
Neutrum.

Sc.
Metuo maxume,

Pal.
Quid metuis?

Scel.
Enim ne nos nosmet perdiderimus uspiam;
20  nam nec te neque me novisse ait haec.

Pal.
Persectari hic volo,
Sceledre, nos nostri an alieni simus, ne dum quispiam
nos vicinorum imprudentis aliquis immutaverit.

Scel.
Certe equidem noster sum.

Pal.
Et pol ego. quaeris tu, mulier, malum.
tibi ego dico, heus, Philocomasium.

Phil.
Quae te intemperiae tenent,
25  qui me perperam perplexo nomine appelles?

Pal.
Eho,
quis igitur vocare?

Phil.
Diceae nomen est.

Scel.
Iniuria es,
falsum nomen possidere, Philocomasium, postulas;
ἄδικος es tu, non δικαία, et meo ero facis iniuriam.

Phil.
Egone?

Scel.
Tune.

Phil.
Quaé heri Athenis Ephesum adveni vesperi
30  cum meo amatore, adulescente Atheniensi?

Pal.
Dic mihi,
quid hic tibi in Epheso est negoti?

Phil.
Geminam germanam meam
hic sororem esse indaudivi, eam veni quaesitum.

Scel.
Mala es.

Phil.
Immo ecastor stulta multum, quae vobiscum fabuler.
abeo.

Scel.
Abire non sinam te.

Phil.
Mitte.

Scel.
Manifestaria es.
35  non omitto.

Phil.
At iam crepabunt mihi manus, malae tibi,
nisi me omittis.

Scel.
Quid, malum, astas? quin tenes altrinsecus?

Pal.
Nil moror negotiosum mi esse tergum. qui scio
an ista non sit Philocomasium átque alia eius similis sit?

Phil.
Mittis me an non mittis?

Scel.
Immo vi atque invitam ingratiis,
40  nisi voluntate ibis, rapiam te domum.

Phil.
Hosticum hoc mihi
domicilium est, Athenis domus est Atticis; ego istam domum
neque moror neque vos qui hómines sitis novi neque scio.

Scel.
Lege agito: te nusquam mittam, nisi das firmatam fidem,
te huc, si omisero, intro ituram.

Phil.
Vi me cogis, quisquis es.
45  do fidem, si omittis, isto me intro ituram quo iubes.

Sc.
Ecce omitto.

Ph.
At ego abeo missa. —

Sc.
Muliebri fecit fide.

Pal.
Sceledre, manibus amisisti praedam. tám east quam potis
nostra erilis concubina. vin tu facere hoc strenue?

S.
Quid faciam?

P.
Ecfer mihi machaeram huc intus.

S.
Quid facies ea?

Pal.
50  Intro rumpam recta in aedis: quemque hic intus videro
cum Philocomasio osculantem, eum ego óbtruncabo extempulo.

Scel.
Visanest ea esse?

Pal.
Immo edepol plane east.

Scel.
Sed quo modo
dissimulabat.

Pa.
Abi, machaeram huc ecfer.

Sc.
Iam faxo hic erit. —

Pal.
Neque eques neque pedes profectost quisquam tanta audacia,
55  qui aeque faciat confidenter quicquam quam mulier facit.
ut utrubique orationem docte divisit suam,
ut sublinitur os custodi cauto, conservo meo.
nimis beat quod commeatus transtinet trans parietem.

Scel.
Heus, Palaestrio, machaera nihil opust.

Pal.
Quid iam, aut quid est?

S.
60  Domi eccam erilem concubinam.

P.
Quid, domi?

S.
In lecto cubat.

Pal.
Edepol ne tu tibi malam rem repperisti, ut praedicas.

Scel.
Quid iam?

Pal.
Quia hanc attingere ausu’s mulierem hinc ex proxumo.

Scel.
Magis hercle metuo.

Pal.
Sed numquam quisquam faciet quin soror
istaec sit gemina huius: eam pol tu osculantem hic videras.

Scel.
65  Id quidem palam est eam esse, ut dicis; quid propius fuit,
quam ut perirem, si elocutus essem ero?

Pal.
Ergo, si sapis,
mussitabis: plus oportet scire servom quam loqui.
ego abeo a te, ne quid tecum consili commisceam,
atque apud hunc ero vicinum; tuae mihi turbae non placent.
70  erus si veniet, si me quaeret, hic ero: hinc me arcessito. —

Sceledrvs
Satin abiit ille neque erile negotium
plus curat, quasi non servitutem serviat?
certo illa quidem hic nunc intus est in aedibus,
nam egomet cubantem eam modo offendi domi.
certum est nunc observationi operam dare.
Periplectomenvs
non hercle hisce homines me marem, sed feminam
vicini rentur esse servi militis:
ita me ludificant. meamne hic invitam hospitam,
quae heri huc Athenis cum hospite advenit meo,
10  tractatam et ludificatam, ingenuam et liberam?

Scel.
Perii hercle, hic ad me recta habet rectam viam.
metuo, illaec mihi res ne malo magno fuat,
quantum hunc audivi facere verborum senem.

Per.
Accedam ad hominem. tun, Sceledre, hic, scelerum caput,
15  meam ludificavisti hospitam ante aedis modo?

Scel.
Vicine, ausculta quaeso.

Per.
Ego auscultem tibi?

Scel.
Expurigare volo me.

Per.
Tun te expuriges,
qui facinus tantum tamque indignum feceris?
an quia latrocinamini, arbitramini
20  quidvis licere facere vobis, verbero?

Scel.
Licetne?

Per.
At ita me di deaeque omnis ament,
nisi mihi supplicium virgeum de te datur
longum diutinumque, a mane ad vesperum,
quod meas confregisti imbricis et tegulas,
25  ibi dum condignam te sectatu’s simiam,
quodque inde inspectavisti meum apud me hospitem
amplexum amicam, quom osculabatur, suam,
quodque cóncubinam erilem insimulare ausus es
probri pudicam meque summi flagiti,
30  tum quod tractavisti hospitam ante aedis meam:
nisi mihi supplicium stimuleum de te datur,
dedecoris pleniorem erum faciam tuom,
quam magno vento plenumst undarum mare.

Scel.
Ita sum coactus, Periplectomene, ut nesciam
35  utrum me postulare prius ... tecum aequom siet;
nisi si istaec non est haec neque haec istast, mihi
me expurigare tibi videtur aequius;
sicut etiam nunc nescio quid viderim:
itast ista huius similis nostrai tua,
40  siquidem non eadem est.

Per.
Vise ad me intro, iam scies.

Scel.
Licetne?

Per.
Quin te iubeo; et placide noscita.

Scel.
Ita facere certum est. —

Per.
Heus, Philocomasium, cito
transcurre curriculo ad nos, ita negotiumst.
post, quando exierit Sceledrus a nobis, cito
45  transcurrito ad vos rursum curriculo domum.
nunc pol ego metuo ne quid infuscaverit.
si hic non videbit mulierem — aperitur foris.

Scel.
Pro di immortales, similiorem mulierem
magisque eándem, ut pote quae non sit eadem, non reor
50  deos fácere posse.

Per.
Quid nunc?

Scel.
Commerui malum.

Per.
Quid igitur? eanest?

Scel.
Etsi east, non est ea.

Per.
Vidistin istam?

Scel.
Vidi, et illam et hospitem,
complexam atque osculantem.

Per.
Eanest?

Scel.
Nescio.

Pe.
Vin scire plane?

Sc.
Cupio.

Pe.
Abi intro ad vos domum
55  continuo, vide sitne istaec vostra intus.

Scel.
Licet,
pulchre admonuisti. iám ego ad te exibo foras. —

Per.
Numquam edepol hominem quemquam ludificarier
magis facete vidi et magis miris modis.
sed eccum egreditur.

Scel.
Periplectomene, te opsecro
60  per deos atque homines perque stultitiam meam
perque tua genua —

Per.
Quíd opsecras me?

Scel.

Inscitiae
meae et stultitiae ignoscas. nunc demum scio
me fuisse excordem, caecum, incogitabilem.
nam Philocomasium eccam intus.

Per.
Quid nunc, furcifer?
65  vidistin ambas?

Scel.
Vidi.

Per.
Erum exhibeas volo.

Scel.
Meruisse equidem me maxumum fateor malum,
et tuae fecisse me hospitae aio iniuriam;
sed meam esse erilem concubinam censui,
cui me custodem erus addidit miles meus.
70  nam ex uno puteo similior numquam potis
aqua aquai sumi quam haec est atque ista hospita.
et me despexe ad te per impluvium tuom
fateor.

Per.
Quid ni fateare, ego quod viderim?
et ibi osculantem meum hospitem cum ista hospita
75  vidisti?

Scel.
Vidi (cur negem quod viderim?),
sed Philocomasium me vidisse censui.

Per.
Ratun istic me hominem esse omnium minimi preti,
si ego me sciente paterer vicino meo
eam fieri apud me tam insignite iniuriam?

Scel.
80  Nunc demum a me insipienter factum esse arbitror,
cum rem cognosco; at non malitiose tamen
feci.

Per.
Immo indigne; nám hominem servom suos
domitos habere oportet oculos et manus
orationemque.

Scel.
Egone si post hunc diem
85  muttivero, etiam quod egomet certo sciam,
dato excruciandum me: egomet me dedam tibi;
nunc hoc mi ignosce quaeso.

Per.
Vincam animum meum,
ne malitiose factum id esse aps te arbitrer.
ignoscam tibi istuc.

Scel.
At tibi di faciant bene.

Per.
90  Ne tu hercle, si te di ament, linguam comprimes
posthac, etiam illud quod scies nesciveris
nec videris quod videris.

Scel.
Bene me mones,
ita facere certum est. sed satine oratu’s?

Per.
Abi.

Scel.
Numquid nunc aliud me vis?

Per.
Ne me noveris.

Scel.
95  Dedit híc mihi verba. quam benigne gratiam
fecit, ne iratus esset. scio quam rem gerat:
ut miles cum extemplo a foro adveniat domum,
domi cómprehendar. una hic et Palaestrio
me habent venalem: sensi et iam dudum scio.
100  numquam hercle ex ista nassa ego hodie escam petam;
nam iam aliquo aufugiam et me occultabo aliquot dies,
dum haec consilescunt turbae atque irae leniunt.
nam uni satis populo impio merui mali. —
verum tamen dé me quidquid est, ibo hinc domum.

Per.
105  Illic hínc abscessit. sat edepol certo scio,
occisam saepe sapere plus multo suem:
quoin id adimatur ne id quod vidit viderit.
nam illius oculi atque aures atque opinio
transfugere ad nos. usque adhuc actum est probe;
110  nimium festivam mulier operam praehibuit.
redeo in senatum rusum; nam Palaestrio
domi nunc apud me est, Sceledrus nunc autemst foris:
frequens senatus poterit nunc haberier.
ibo intro, ne, dum absum, alter sorti defuat. —