ACT II.

Sophoclidisca
Satis fúit índoctae, ímmemori, insípienti dicére totiens.
nimis tándem me quidem pró barda et pro rústica reor habitam ésse aps te.
quamquam égo vinum bibo, at mándata non cónsuevi simul bíbere una.
me quídem iam satis tibi spéctatam censébam esse et meos móres.
nam equidém te iam sectór quintum hunc annúm, quom interea, crédo,
ovis si ín ludum iret, pótuisset iam fíeri ut probe litterás sciret,
quom interím tu meum ingeniúm fans atque infans nondum etiam edídicisti.
potin út taceas? potin né moneas?
memini ét scio et calleo et cómmemini.
10  amas pól misera: id tuos scátit animus.
ego istúc placidum tibi ut sít faciam.

Lemniselenis
Miser ést qui amat. —

Soph.
Cérto is quidém nihilist,
qui níl amat: quíd ei homini ópus vita est?
iré decet me, út erae opsequéns fiam, libéra ea opera ócius ut sit.
15  convéniam hunc Toxilum: eius auris, quae mandata sunt, onerabo.

Toxilvs
Sátin haec tibi sunt plána et certa? sátin haec meministi ét tenes?

Paegnivm
Melius quam tu qui docuisti.

Tox.
Ain véro, verbereum caput?

P.
Aio enim véro.

T.
Quid ergo dixi?

P.
Ego recte apud illam dixero.

Tox.
Non edepol scis.

Paeg.
Da hercle pignus, ni omnia memini et scio,
et quidem sí scis tute, quot hodie habeas digitos in manu.

Tox.
Egon dem pignus tecum?

Paeg.
Audacter, si lubido est perdere.

T.
Bona pax sit potius.

P.
Tum tu igitur sine me ire.

T.
Et iubeo et sino;
sed ita volo te ire, ut domí sis, cum ego te esse illi censeam.

Paeg.
Faciam.

Tox.
Quo ergo is nunc?

Paeg.
Domum: uti domi sim, quom illi censeas.

Tox.
10  Scelus tu pueri es, atque ob istánc rem ego aliqui te peculiabo.

Paeg.
Scio fide hercle erili ut soleat impudicitia opprobrari
nec subigi queantur umquam, ut pro éa fide habeant iudicem.

T.
Abi modo.

P.
Ego laudabis faxo.

T.
Sed has tabellas, Paegnium,
ipsi Lemniseleni fac des et quae iussi nuntiato.

Soph.
15  Cesso ire ego quo missa sum?

P.
Eo ego.

T.
I sane. ego domum ibo. face rem hanc cum cura geras.
vola curriculo. —

Paeg.
Istuc marinus passer per circum solet.
illic hinc abiit intro huc. sed quis haec ést quae med advorsum incedit?

S.
Paegnium hic quidem est.

P.
Sophoclidisca haéc peculiarest eius
20  quo ego sum missus.

S.
Nullus esse hodie hóc puero peior perhibetur.

Paeg.
Compellabo.

Soph.
Commorandust.

Paeg.
Apud hanc obieci ...

Soph.
Paegnium, deliciae pueri, salve. quid agis? ut vales?

Paeg.
Sophoclidisca, di me amabunt.

Soph.
Quid me?

Paeg.
Vtrum hercle di volent;
sed si ut digna es faciant, odio hercle habeant et faciant male.

Soph.
25  Mitte male loqui.

Paeg.
Quom ut digna es dico, bene, non male loquor.

Soph.
Quid agis?

Paeg.
Feminam scelestam te astans contra contuor.

Soph.
Certe equidem puerum peiorem quam te novi neminem.

Paeg.
Quid male facio aut quoi male dico?

Soph.
Quoi pol cumque occasio est.

Paeg.
Nemo homo umquam ita arbitratust.

Soph.
At pol multi esse ita sciunt.

Paeg.
30  Heia.

Soph.
Beia.

Paeg.
Tuo ex ingenio mores alienos probas.

Soph.
Fateor ego profecto me esse ut decet lenonis familiae.

Paeg.
Satis iam dictum habeo.

Soph.
Sed quid tu? confitere ut te autumo?

Paeg.
Fatear, si ita sim.

Soph.
Iam ábi, vicisti.

Paeg.
Abi núnciam ergo.

Soph.
Hoc mi expedi,
quó agis?

Paeg.
Quo tu?

Soph.
Dic tu.

Paeg.
Dic tu.

Soph.
Prior rogavi.

Paeg.
At post scies.

Soph.
35  Eo ego hinc haud longe.

Paeg.
Et quidem ego haud longe hinc eo.

Soph.
Quo ergo is, scelus?

Paeg.
Nisi scieró prius ex te, tu ex me numquam hoc quod rogitas scies.

Soph.
Numquam ecastor hodie scibis prius quam ex te audivero.

Paeg.
Itane est?

Soph.
Itane est.

Paeg.
Mala es.

Soph.
Scelestu’s.

Paeg.
Decet me.

Soph.
Me quidem addecet.

Paeg.
Quid ais? certumnest celare, quó iter facias, pessuma?

Soph.
40  Offirmastin occultare quo te immittas, pessume?

Paeg.
Par pari respondes dicto. abi iam, quando ita certa res.
nihili facio scire. valeas.

Soph.
Asta.

Paeg.
At propero.

Soph.
Et pol ego item.

Paeg.
Ecquid habes?

Soph.
Ecquid tú?

Paeg.
Nil equidem.

Soph.
Cedo manum ergo.

Paeg.
Estne haec manus?

So.
Vbi illa altera ést furtifica laeva?

Pa.
Domi eccam. huc nullam attuli.

Soph.
45  Habes nescio quid.

Paeg.
Ne me attrecta, subigitatrix.

Soph.
Sin te amo?

Paeg.
Male operam locas.

Soph.
Qui?

Paeg.
Quia enim nihil amas, quom ingratum amas.

Soph.
Temperi hanc vigilare oportet formulam atque aetatulam,
né, ubi versicapillus fias, foede semper servias.
tu quidem haud étiam es octoginta pondo.

Paeg.
At confidentia
50  illa militia militatur multo magis quam pondere.
atque ego hanc nunc operam perdo.

Soph.
Quid iam?

Paeg.
Quia peritae praedico.
sed ego cesso.

Soph.
Mane.

Paeg.
Molesta es.

Soph.
Ergo ero quoque, nisi scio,
quó agas te.

Paeg.
Ad vos.

Soph.
Et pol ego ad vos.

Paeg.
Quid eo?

Soph.
Quid id ad te attinet?

Pa.
Enim non ibis nunc, vicissim nisi scio.

So.
Odiosu’s.

Pa.
Lubet.
55  numquam hercle istuc exterebrabis, tu ut sis peior quam ego siem.

Soph.
Malitia certare tecum miseria est.

Paeg.
Mers tu mala es.

So.
Quid est quod metuas?

Pa.
Idem istuc quod tu.

So.
Dic ergo ...
ne hoc cuiquam homini edicerem, omnes muti ut loquerentur prius.

Pa.
Edictum est magno opere mihi, ne quoiquam hoc homini crederem,
60  omnes muti ut eloquerentur prius hoc quám ego.

So.
At tu hoc face:
fide data credamus.

Paeg.
Novi: omnes sunt lenae levifidae,
neque tippulae levius pondust, quam fides lenonia.

So.
Dic amabo.

Pa.
Dic amabo.

So.
Nolo ames.

Pa.
Facile impetras.

Soph.
Tecum habeto.

Paeg.
Et tu hoc taceto.

Soph.
Tacitum erit.

Paeg.
Celabitur.

Soph.
65  Toxilo has fero tabellas tuo ero.

Paeg.
Abi, eccillum domi.
at ego hánc ad Lemniselenem tuam eram opsignatam abietem.

Soph.
Quid istic scriptum?

Paeg.
Iuxta tecum, si tu nescis, nescio;
nisi fortasse blanda verba.

Soph.
Ábeo.

Paeg.
Et ego ábiero. —

Soph.
Ambula. —

Sagaristio
Ióvi opulento, íncluto,
Ope gnáto, suprémo, validó, viripoténti,
opés, spes bonás, copiás commodánti
... lubens vítulorque merito,
quiá meo amico amíciter hanc cómmoditatis cópiam
danúnt, argenti mutui ut éi egenti opem adferam;
quód ego non magis sómniabam neque opinabar neque censebam,
eam fore mihi occasionem, ea nunc quasi decidit de caelo;
nam erus meus me Eretriam misit, domitos boves ut sibi mercarer,
10  dedit argentum, nam ibi mercatum dixit esse die septumi:
stultus, qui hoc mihi daret argentum, cuius ingenium noverat.
nam hoc argentum álibi abutar: boves, quos emerem, non erant;
nunc et amico prosperabo et genio meo multá bona faciam,
diu quo bene erit, die úno absolvam: tux tax tergo erit meo. non curo.
15  nunc amico homini boves dómitos mea ex crumina largiar.
nam id demum lepidumst, triparcos homines, vetulos, avidos, aridos
béne admordere, qui salinum servo obsignant cum sale.
virtús, ubi occásio admonet, dispicere. quid faciet mihi?
verberibus caedi iusserit, compédes impingi? vapulet,
20  ne sibi me credat supplicem fore: vae illi, nil iam mihi novi
offérre potest, quin sím peritus. sed ... Toxili
púerum Paegnium eccum.

Paegnivm
Pensúm meum, quod datumst, cónfeci. nunc dómum propero.

Sag.
Mane, etsí properas.
Paégnium, ausculta.

Pa.
Emere oportet, quem tibi oboediré velis.

S.
Asta.
Paeg.
Exhibeas molestiam, ut opínor, si quid debeam,
qui nunc sic tamen es molestus.

Sag.
Scelerate, etiam respicis?

Paeg.
Scio ego quid sim aetatis, eo istuc maledictum impune auferes.

Sag.
Vbi Tóxilus est tuus érus?

Paeg.
Vbi illí libet, néque te consulit.

Sag.

Etiam
dicís ubi sit, venéfice?

Paeg.
Néscio, inquam, ulmítriba tu.

Sag.
Male dícis maiorí.

Paeg.
Prior proméritus perpetiáre.
10  servam operam, linguam liberam erus iussit med habere.

Sag.
Dicisne mi, ubi sit Toxilus?

Paeg.
Dico ut perpetuo pereas.

Sag.
Caedere hodie tu restibus.

Paeg.
Tua quidem, cucule, causa!
non hercle, si os perciderim tibi, metuam, morticine.

Sag.
Video ego te: iam incubitatus es.

Paeg.
Ita sum. quid id ad te attinet?
15  at non sum, ita ut tu, gratiis.

Sag.
Confidens.

Paeg.
Sum hercle vero.
nam ego me confido liberum fore, tu te numquam speras.

Sag.
Potin ut molestus ne sies?

Paeg.
Quod dicis facere non quis.

Sa.
Abi in malam rem.

Pa.
At tu domum: nam ibi tibi parata praestost.

Sag.
Vadatur hic me.

Paeg.
Vtinam vades desint, in carcere ut sis.

Sag.
20  Quid hoc?

Paeg.
Quid est?

Sag.
Etiam, scelus, male loquere?

Paeg.
Tandem ut liceat,
quom servos sis, servom tibi male dicere.

Sag.
Itane? specta
quid dedero.

Paeg.
Nil, nam nil habes.

Sag.
Di deaeque me omnes perdant —

Paeg.
Amicus sum, eveniant volo tibi quae optas.

Sag.
Atque id fiat,
nisi te hodie, si prehendero, defigam in terram colaphis.

Paeg.
25  Tun me defigas? te cruci ipsum adfigent propediem alii.

Sag.
Qui te di deaeque — scis quid hinc porro dicturus fuerim,
ni linguae moderari queam. potin abeas?

Paeg.
Abigis facile.
nam umbra mea iam intus vapulat. —

Sag.
Vt istúnc di deaeque perdant.
tamquam proserpens bestiast bilinguis et scelestus.
30  hercle illum abiisse gaudeo. foris aperit, eccere autem
quem convenire maxime cupiebam egreditur intus.

Toxilvs
Paratum iam esse dicito, unde argentum sit futurum,
iubeto habere animum bonum, dic me illam amare multum;
ubi se adiuvat, ibi me adiuvat. quae dixi ut nuntiares,
satin ea tenes?

Sophoclidisca
Magis cálleo quam aprugnum callum callet. —

Tox.
Propera, abi domum. ...

Sag.
Nunc ego huic graphice facetus fiam.
subnixis alis me inferam atque amicibor gloriose.

Tox.
Sed quís hic ansatus ambulat?

Sag.
Magnifice conscreabor.

Tox.
Sagaristio hic quidemst. quíd agitur, Sagaristio? ut valetur?
ecquid, quod mandavi tibi, †estne in te speculae?

Sag.
Adito.
10  videbitur. factum volo. venito. promoneto.

Tox.
Quid hoc híc in collo tibi tumet?

Sag.
Vomicast, pressare parce;
nam ubi quí mala tangit manu, dolores cooriuntur.

Tox.
Quando istaec innatast tibi?

Sag.
Hodie.

Tox.
Secari iubeas.

Sag.
Metuo, ne immaturam secem, ne exhibeat plus negoti.

Tox.
15  Inspicere morbum tuom lubet.

Sag.
Ah ah, abi atque cave sis
a cornu.

Tox.
Quid iam?

Sag.
Quia boves bini hic sunt in crumina.

Tox.
Emitte sodes, ne enices fame; sine ire pastum.

Sag.
Enim métuo, ut possim reicere in bubile, ne vagentur.

Tox.
Ego reiciam. habe animum bonum.

Sag.
Credetur, commodabo.
20  sequere hac sis. argentum hic inest, quod mecum dudum orasti.

Tox.
Quid tú ais?

Sag.
Dominus me bovis mercatum Eretriam misit.
nunc mi Eretria erit haec tua domus.

Tox.
Nimis tú facete loquere.
atque ego omne argentúm tibi hoc actutum incolume redigam;
nam iam omnes sycophantias instruxi et comparavi,
25  quo pacto ab lenone auferam hoc argentum,

Sag.
Tanto melior.

Tox.
Et mulier ut sit libera atque ipse ultro det argentum.
sed sequere me: ad eam rem usus est tua mihi opera. —

Sa.
Vtere ut vis. —