ACT III.

Satvrio
Quae res bene vortat mi et tibi et ventri meo
perennitatique adeo huic, perpetuo cibus
ut mihi supersit, suppetat, superstitet:
sequere hac, mea gnata, me, cum dis volentibus.
quoi rei opera detur scis, tenes, intellegis;
communicavi tecum consilia omnia.
ea causa ad hoc exemplum te exornavi ego.
venibis tu hodie, virgo.

Virgo
Amabo, mi pater,
quamquam libenter escis alienis studes,
10  tuin véntris causa filiam vendas tuam?

Sat.
Mirum quin regis Phílippi causa aut Attali
te potius vendam quam mea, quae sis mea.

Vir.
Vtrum tú pro ancilla mé habes an pro filia?

Sat.
Vtrum hercle magis in ventris rem videbitur.
15  meum, opino, imperiumst in te, non in me tibi.

Vir.
Tua istaéc potestas est, pater. verum tamen,
quamquam res nostrae sunt, pater, pauperculae,
modice et modeste meliust vitam vivere;
nam ad paupertatem si admigrant infamiae,
20  gravior paupertas fit, fides sublestior.

Sat.
Enim véro odiosa es.

Vir.
Non sum, neque me esse arbitror,
quom parva natu recte praecipio patri.
nam inimici famam non ita ut natast ferunt.

Sat.
Ferant eantque maximam malam crucem;
25  neque ego ínimicitias omnes pluris existimo,
quam mensa inanis nunc si apponatur mihi.

Vir.
Patér, hominum immortalis est infamia;
etiam tum vivit, cum esse credas mortuam.

Sat.
Quid? metuis, ne te vendam?

Vir.
Non metuo, pater.
30  verum insimulari nolo.

Sat.
At nequiquam nevis.
meo modo istuc potius fiet quam tuo
fiat. quae hae res sunt?

Vir.
Cogita hoc verbum, pater:
erus sí minatus est malum servo suo,
tametsi íd futurum non est, ubi captumst flagrum,
35  dum tunicas ponit, quanta adficitur miseria!
ego nunc quod non futurumst formido tamen.

Sat.
Virgo atque mulier nulla erit quin sit mala,
quae praeter sapiet quam placet parentibus.

Vir.
Virgo atque mulier nulla erit quin sit mala,
40  quae reticet, si quid fieri pervorse videt.

Sat.
Malo cavere meliust te.

Vir.
At si non licet
cavere, quid agam? nám ego tibi cautum volo.

Sa.
Malusne égo sum?

Vi.

Non es, neque me dignumst dicere,
verum ei rei operam do, ne alii dicant, quibus licet.

Sat.
45  Dicat quod quisque volt; ego de hac sententia
non demovebor.

Vir.
At, meo sí liceat modo,
sapienter potius facias quam stulte.

Sat.
Lubet.

Vir.
Lubere per me tibi licere intellego;
verum lubere hau lubeat, sí liceat mihi.

Sat.
50  Futura es dicto oboediens an non patri?

Vir.
Futura.

Sat.
Scis iam tibi quae praecepi?

Vir.
Omnia.

Sat.
Et ut surrupta fueris?

Vir.
Docte calleo.

Sat.
Et qui parentes fuerint?

Vir.
Habeo in memoria.
necessitate me mala ut fiam facis.
55  verum videto, me ubi voles nuptum dare,
ne haec fama faciat repudiosas nuptias.

Sat.
Tace, stúlta. non tu nunc hominum mores vides?
quoivis modi hic cum mala fama facile nubitur:
dum dos sit, nullum vitium vitio vortitur.

Vir.
60  Ergo istuc facito ut veniat in mentem tibi,
me esse indotatam.

Sat.
Cave sis tu istuc dixeris.
pol deum virtute dicam et maiorum meum,
ne te indotatam dicas, quoi dos sit domi:
librorum eccillum hábeo plenum soracum.
65  si hoc adcurassis lepide, cui rei operam damus,
dabuntur dotis tibi inde sescenti logi,
atque Attici omnes; nullum Siculum acceperis:
cum hac dote poteris vel mendico nubere.

Vir.
Quin tu me ducis, si quo ducturu’s, pater?
70  vel tu me vende vel face quid tibi lubet.

Sat.
Bonum aequomque oras. sequere hac. —

Vir.
Dicto sum audiens. —

Dordalvs
Quidnam esse acturum hunc dicam vicinum meum,
qui mihi iuratust sese hodie argentum dare?
quod si non dederit atque hic dies praeterierit,
ego argentum, ille iusiurandum amiserit.
sed ibi concrepuit foris. quisnam egreditur foras?

Toxilvs
Curate isti intus, iam égo domum me recipiam.

Dor.
Oh,
Toxile, quid agitur?

Tox.
Oh, lutum lenonium,
commixtum caeno sterculinum publicum,
impure, inhoneste, iniure, inlex, labes popli,
pecuniae accípiter avide atque invide,
procax, rapax, trahax — trecentis versibus
tuas ímpuritias traloqui nemo potest —
accipin argentum? accipe sis argentum, impudens,
tené sis argentum, etiam tu argentum tenes?
10  possum te facere ut argentum accipias, lutum?
non mihi censebas copiam argenti fore,
qui nisi iurato mihi nil ausu’s credere?

Dor.
Sine respirare me, ut tibi respondeam.
vir summe populi, stabulum servitutium,
15  scortorum liberator, suduculum flagri,
compedium tritor, pistrinorum civitas,
perenniserve, lurco, edax, furax, fugax,
cedo sis mi argentum, da mihi argentum, impudens,
possum a te exigere argentum? argentum, inquam, cedo,
20  quin tu mi argentum reddis? nilne te pudet?
leno te argentum poscit, solida servitus,
pro liberanda amica, ut omnes audiant.

Tox.
Tace, obsecro hercle. ne tua vox valide valet.

Dor.
Referundae ego habeo linguam natam gratiae.
25  eodém mihi pretio sal praehibetur quo tibi.
nisi me haec defendet, numquam delinget salem.

Tox.
Iam omitte iratus esse. id tibi suscensui,
quia te negabas credere argentum mihi.

Dor.
Mirum quin tibi ego crederém, ut idem mihi
30  faceres quod partim faciunt argentarii:
ubi quid credideris, citius extemplo a foro
fugiunt quam ex porta ludis cum emissust lepus.

Tox.
Cape hoc sis.

Dor.
Quin das?

Tox.
Nummi sescenti hic erunt,
probi, numerati. fac sit mulier libera,
35  atque huc continuo adduce.

Dor.
Iam faxo hic erit.
non hercle, quoi nunc hoc dem spectandum, scio.

Tox.
Fortasse metuis in manum concredere?

Dor.
Mirum quin ... citius iam a foro argentarii
abeunt, quam in cursu rotula circumvortitur.

Tox.
40  Abi istác travorsis angiportis ad forum;
eadem ístaec facito mulier ad me transeat
per hortum.

Dor.
Iam hic faxo aderit.

Tox.
At ne propalam.

Dor.
Sapienter sane.

Tox.
Supplicatum cras eat.

Dor.
Ita hercle vero. —

Tox.
Dum stas, reditum oportuit.