Toxilvs
Hostíbus victis, civíbus salvis, re plácida, pacibus pérfectis,
bello éxstincto, re béne gestá, integró exércitu et praésidiis,
cum béne nos, Iuppiter, iúvisti, dique álii omnes caelípotentes,
eas vóbis habeo grátes atque ago, quía probe sum últus meum ínimicum.
5 nunc ób eam rem inter párticipes didám praedam et partícipabo.
íte foras: híc volo ante óstium et iánuam
meos párticipes bene accípere.
státuite hic léctulos, pónite hic quae ádsolent.
hic státui volo primum † aliqua mihi,
10 unde égo omnis hilaros, lúdentis, laetíficantis faciam út fiant,
quorum ópera mihi facilía factu facta haéc sunt, quae volui éffieri.
nam impróbus est homo qui béneficium scit áccipere et reddére nescit.
Lemnisilenis
Toxíle mi, cur ego síne te sum, cur tu aútem sine me es?
T.
Ágedum ergo,
accéde ad me atque ampléctere sis.
Lemn.
Ego véro.
Tox.
Oh, nihil hoc mágis dulcest.
15 sed, amábo, oculus meus, quín lectis nos áctutum comméndamus?
Lemn.
Omnía quae tu vis, éa cupio.
Tox.
Mutúa fiunt a me. age, age ergo,
tu Ságaristio, accumbe ín summo.
Sagaristio
Ego níl moror: cedo parem, quém pepigi.
Tox.
Temperí.
Sag.
Mi istuc temperí serost.
Tox.
Hoc age, accúmbe. hunc diém suavem
meum nátalem agitemús amoenum. date aquám manibus, apponíte mensam.
20 do hanc tíbi florentem flórenti. tu hic éris dictatrix nóbis.
Lemn.
Age, púere, ab summo séptenis cyathís committe hos lúdos.
Tox.
Move mánus, propera, Paegniúm, tarde cyathós mihi das, cedo sáne.
bene míhi, bene vobis, béne meae amicae, optátus hic míhi dies dátus hodiést.
ab dís, quia te licet líberam med amplécti.
Lemn.
Tua factum ópera.
Tox.
25 Bene omníbus nobis. hoc méa manus tuaé poclúm donat, ut amántem
amantí decet.
Lemn.
Cédo.
Tox.
Accípe.
Tox.
Bene eí qui invidét mi et eí qui hoc gaúdet.
Dordalvs
Qui súnt † qui erunt quiqué fuerunt quiqué futuri sunt pósthac,
solus ego omnibus antideo facilé, miserrímus hominum út vivam.
perii, ínterii. pessímus hic mi dies hódie inluxit córruptor,
ita mé Toxilus perfábricavit itaqué meam rem divéxavit.
5 vehiclum árgenti miser éieci amisi, neque quam ób rem eieci, hábeo.
qui illúm Persam atque omnís Persas atque étiam omnis persónas
male di ómnes perdant, íta misero Toxílus haec mihi concívit.
quia eí fidem non habui árgenti, eo míhi eas machinas mólitust;
quem pól ego ut non in crúciatum atque in cómpedis cogam, sí vivam,
10 siquidem húc umquam erus rediérit eius, quod spéro — sed quid ego áspicio?
hoc víde, quae haec fabulast? híc quidem pol potánt. adgrediar. ó bone vir,
salvéto, et tu, bona líberta.
Tox.
Dordálus hic quidemst.
Sag.
Quin iúbe adire.
Tox.
Adi, sí libet.
Sag.
Agite, adplaúdamus.
Tox.
Dordále, homo lepidissúme, salve.
locus híc tuos est, hic accumbe. férte aquam pédibus. praeben tú puere?
Dor.
15 Ne sís me uno digito áttigeris, ne te ád terram, scelus, ádfligam.
Paeg.
At tíbi ego hoc continuó cyatho oculum éxcutiam † tuum.
Dor.
Quid aís, crux, stimulorúm tritor? quo módo me hodie versávisti,
ut me ín tricas coniécisti, quo módo de Persa mánus mi aditast?
Tox.
Iurgium hínc auféras, si sápias.
Dor.
20 At, bóna liberta, haec scívisti et me célavisti?
Lemn.
Stúltitiast,
cui béne esse licet, eum praévorti litíbus. posterius ístaec te
magis pár agerest.
Dor.
Vrítur cor mi.
Tox.
Da illí cantharum, extingue ígnem, si
cor úritur, caput ne ardéscat.
Dor.
Lúdos me fácitis, intéllego.
Tox.
25 Vín cinaedúm novom tíbi dari, Paégnium?
quín elude, út soles, quándo libér locust hic.
huí, babae, básilice te íntulisti ét facete.
Paeg.
Decét me facétum esse, et húnc inridére
lenónem lubídost, quandó dignus ést.
Tox.
30 Perge út coeperás.
Paeg.
Hoc, léno, tibí.
Dor.
Perií perculít me prope.
Paeg.
Em, serva rúsum.
Dor.
Delúde, ut lubet, erus dum hínc abest.
Paeg.
Viden út tuis dictis páreo?
sed quín tu meís contra itém dictis sérvis
35 atque hóc, quod tibí suadeó, facis?
Dor.
Quid ést id?
Paeg.
Restím tu tibí cápe crassam ac suspende te.
Dor.
Cave sís me attigás, ne tibi hóc scipióne
malúm magnum dém.
Paeg.
Vteré, te condóno.
Tox.
Iam iám, Paegnium, da paúsam.
Dor.
40 Égo pol vos erádicabo.
Paeg.
At te ílle, qui suprá nos habitat,
qui tibi male volt maleque faciet. non hi dicunt, verum ego.
Tox.
Age, circumfer mulsum, bibere da usque plenis cantharis.
iam diu fáctum est, postquam bibimus; nimis diu sicci sumus.
Dor.
Di faciant ut id bibatis quod vos numquam transeat.
Sag.
45 Nequeo, leno, quin tibi saltem staticulum, olim quem Hegea
faciebat. vide vero, si tibi satis placet.
Tox.
Me quoque volo
reddere, Diodorus quem olim faciebat in Ionia.
Dor.
Malum ego vobis dabo, ni abitis.
Sag.
Etiam muttis, impudens?
iam ego tibi, si me inritassis, Persam adducam denuo.
D.
50 iam taceo hercle Atque tu Persa es, qui me usque ádmutilavisti ad cutem.
T.
Tace, stulte: hic eius geminust frater.
D.
Hicinest?
T.
Ac geminissumus.
Dor.
Di deaeque et te et geminum fratrem excrucient.
Sag.
Qui te perdidit:
nám ego nil merui.
Dor.
At enim quod ille meruit, tibi id obsit volo.
Tox.
Agite sultis, hunc lúdificemus.
Lemn.
Nisi si dignust, non opust.
55 et me haud par est.
Tox.
Credo eo, quia non ínconciliavit, cúm te emo.
Lemn.
At tamen non — tamen —
Tox.
Cave ergo sis maló, et sequere me.
te mihí dicto audientem esse addecet, nam hercle absque me
foret et meo praesidio, hic faceret te prostibilem propediem.
sed ita pars libertinorum est: nisi patrono qui adversatust,
60 nec satis liber sibi videtur nec satis frugi nec sat honestus,
ní id effecit, ni ei male dixit, ni grato ingratus repertust.
Lemn.
Pol bene facta tua me hortantur, tuo ut imperio paream.
Tox.
Ego sum tibi patronus plane, qui huic pro te argentum dedi.
... gráphice hunc volo ludíficari.
Lemn.
Meo ego ín loco sedulo cúrabo.
Dor.
65 Certo ílli homines mihi néscio quid mali cónsulunt, quod faciánt.
Sag.
Heus vos.
Tox.
Quid aís?
Sag.
Hicin Dordalus ést leno, qui hic liberas virgines mércatur?
hicinést, qui fuit quondám fortis?
D.
Quae haec rés est? ei, colaphó me icit.
malum vóbis dabo.
Tox.
At tibi nós dedimus dabimúsque etiam.
Dor.
Ei, natis pérvellit.
Paeg.
Licet: iám diu saepe sunt éxpunctae.
Dor.
Loqueré tu etiam, frustúm pueri?
Lemn.
70 Patróne mi, i intro, amábo, ad cenam.
Dor.
Mea Ignávia, tu nunc me ínrides?
L.
Quíane te vocó, bene ut tíbi sit?
D.
Nólo mihi bene ésse.
L.
Ne sit.
Tox.
Quíd igitur? sescénti nummi quíd agunt, quas turbás danunt?
Dor.
Mále disperii, scíunt referre próbe inimico grátiam.
Tox.
75 Satis súmpsimus súpplici iam.
Dor.
Fateór, manus vobís do.
Tox.
Et póst dabis sub fúrcis.
Sag.
Abi íntro — in crucem.
Dor.
Án me hic parum éxercitum hísce
habént?
Tox.
Convenísse te Tóxilum me ...
spéctatores, bene valete. leno periit. plaudite.