Lycvs
Di illum infelicent omnes, qui post hunc diem
leno ullam Veneri umquam immolarit hostiam
quive ullum turis granum sacruficaverit.
nam ego hodie infelix dis meis iratissumis
5 sex immolavi ágnos, nec potui tamen
propitiam Venerem facere utí esset mihi.
quoniam litare nequeo, ábii illim ilico
iratus, votui éxta prosicarier;
neque ea poricere volui, quoniam non bona
10 haruspex dixit: deam esse indignam credidi.
eo pacto avarae Veneri pulchre adii manum.
quando id quod sat erat satis habere noluit,
ego pausam feci. sic ago, sic me decet.
ego faxo posthac di deaeque ceteri
15 contentiores mage erunt atque avidi minus,
quom scibunt, Veneri ut adierit leno manum.
condigne haruspex, non homo trioboli,
omnibus in extis aibat portendi mihi
malum damnumque et deos esse iratos mihi.
20 quid ei divini aut humani aequomst credere?
mina mihi argenti dono postilla datast.
sed quaeso, ubi nam illic restitit miles modo,
qui hanc mihi donavit, quem ego vocavi ad prandium?
sed eccum incedit.
Antamonides
Ita ut occepi dicere,
25 lenulle, de illa pugna Pentetronica,
quom sexaginta milia hominum uno die
volaticorum manibus occidi meis.
Lyc.
Volaticorum hóminum?
Antam.
Ita dico quidem.
Lyc.
An, opsecro, usquam sunt homines volatici?
Antam.
30 Fuere. verum ego interfeci.
Lyc.
Quo modo
potuisti?
Antam.
Dicam. viscum legioni dedi
fundasque; eo praésternebant folia farferi.
Lyc.
Quoi rei?
Antam.
Ad fundas viscus né adhaeresceret.
Lyc.
Perge. optume hercle perieras. quid postea?
Antam.
35 In fundas visci indebant grandiculos globos,
eo illós volantis iussi funditarier.
quid multa verba? quemquem visco offenderant,
tam crebri ad terram áccidebant quam pira.
ut quisque acciderat, eum necabam ílico
40 per cerebrum pinna sua sibi, quasi turturem.
Lyc.
Si hercle istuc umquam factum est, tum me Iuppiter
faciat ut semper sacruficem nec umquám litem.
A.
An mi haec non credis?
L.
Credo, ut mi aequomst credier.
age eamus intro.
Lyc.
Dum exta referuntur, volo
45 narrare tibi etiam unam pugnam.
Lyc.
Nil moror.
A.
Ausculta.
L.
Non hercle auscultabo.
A.
Quo modo?
colaphis quidem hercle tuom iam dilidam caput,
nisi aut auscultas aut is in malam crucem.
Lyc.
Malam crucem ibo potius.
Antam.
Certumnest tibi?
Lyc.
50 Certum.
Antam.
Tum tu igitur die bonó Aphrodisiis
addice tuam mihi meretricem minusculam.
Lyc.
Ita res divina mihi fuit: res serias
omnis extollo ex hoc die in alium diem.
Antam.
Profestos festos habeam decretum est mihi.
Lyc.
55 Nunc hinc eamus intro. sequere hac me. —
Antam.
Seqor.
in hunc diem iam tuos sum mercennarius. —