Agorastocles
Íta me di ament, tardo amico nihil est quicquam inaequius,
praesertim homini amanti, qui quidquid agit properat omnia.
sicut ego hos duco advocatos, homines spissigradissimos,
tardiores quam corbitae sunt in tranquillo mari.
5 atque equidem hercle dedita opera amicos fugitavi senes:
scibam aetate tardiores, metui meo amori moram.
nequiquam hos procos mi elegi loripedis, tardissimos.
quin si ituri hodie estis, ite, aut ite hinc in malam crucem.
sicine oportet ire amicos homini amanti operam datum?
10 nam iste quidem gradus succretust cribro pollinario,
nisi cum pedicis condidicistis istoc grassari gradu.
Advocati
Heus tu, quamquam nos videmur tibi plebeii et pauperes,
si nec recte dicis nobis, dives de summo loco,
divitem audacter solemus mactare infortunio.
15 nec tibi nos obnoxii sumus istuc, quid tu ames aut oderis:
quom argentum pro capite dedimus, nostrum dedimus, non tuom;
liberos nos esse oportet. nos te nihili pendimus,
ne tuo nos amori servos tuos esse addictos censeas.
liberos homines per urbem modico magis par est gradu
20 ire, servile esse duco festinantem currere.
praesertim in re populi placida atque interfectis hostibus
non decet tumultuari. sed si properabas magis,
pridie nos te advocatos huc duxisse oportuit.
ne tu opinere, haud quisquam hodie nostrum curret per vias,
25 neque nos populus pro cerritis insectabit lapidibus.
Agor.
At si ad prandium me in aedem vos dixissem ducere,
vinceretis cervom cursu vel gralatorem gradu;
nunc vos quia mihi advocatos dixi et testis ducere,
podagrosi estis ac vicistis cochleam tarditudine.
Adv.
30 An vero non iusta causa est, quor curratur celeriter
ubi bibas, edas de alieno quantum velis usque ad fatim,
quod tu invitus numquam reddas domino, de quoio ederis?
sed tamen cum eo cum quiqui, quamquam sumus pauperculi,
est domi quod edimus, ne nos tam contemptim conteras.
35 quidquid est pauxillulum illuc, nostrum id omne, non tuomst,
neque nos quemquam flagitamus neque nos quisquam flagitat.
tua causa nemo nostrorumst suos rupturus ramites.
Agor.
Nimis iracundi estis: equidem haec vobis dixi per iocum.
Adv.
Per iocum itidem dictum habeto quae nos tibi respondimus.
Agor.
40 Obsecro hercle, operam celocem hanc mihi, ne corbitam date;
attrepidate saltem, nam vos adproperare haud postulo.
Adv.
Si quid tu placide otioseque agere vis, operam damus;
si properas, cursores meliust te advocatos ducere.
Agor.
Scitis rem, narravi vobis quod vestra opera mi opus siet,
45 de lenone hoc, qui me amantem ludificatur tam diu,
ei paratae ut sint insidiae de auro et de servo meo.
Adv.
Omnia istaec scimus iam nos, si hi spectatores sciant;
horunc hic nunc causa haec agitur spectatorum fabula:
hos te satius est docere, ut, quando agas, quid agas sciant.
50 nos tu ne curassis: scimus rem omnem, quippe omnes simul
didicimus tecum una, ut respondere possemus tibi.
Agor.
Ita profecto est. sed agite igitur, ut sciam vos scire rem,
expedite et mihi quae vobis dudum dixi dicite.
Adv.
Itane? temptas an sciamus? non meminisse nos ratu’s,
55 quo modo trecentos Philippos Collybisco vilico
dederis, quos deferret huc ad lenonem inimicum tuom,
isque sé ut assimularet peregrinum esse aliunde ex alio oppido?
ubi is detulerit, tu eo quaesitum servom advenies tuom
cum pecunia.
Agor.
Meministis memoriter, servastis me.
Adv.
60 Ille negabit: Milphionem quaeri censebit tuom;
id duplicabit omne furtum. leno addicetur tibi.
ad eam rem nos esse testis vis tibi.
Agor.
Tenetis rem.
Adv.
Vix quidem hercle, íta pauxilla est, digitulis primoribus.
Agor.
Hoc cito et cursim est agendum. propera iam quantum potest.
Adv.
65 Bene vale igitur. te advocatos meliust celeris ducere;
tardi sumus nos.
Agor.
Optime itis, pessime hercle dicitis.
quin etiam deciderint vobis femina ín talos velim.
Adv.
At edepol nos tibi in lumbos linguam atque oculos in solum.
Agor.
Heia, hau vostrumst iracundos esse, quod dixi ioco.
Adv.
70 Nec tuom quidem est amicis per iocum iniuste loqui.
Agor.
Mittite istaec. quid velim vos, scitis.
Adv.
Callemus probe:
lenonem ut periurum perdas, id studes.
Agor.
Tenetis rem.
euge, opportune egrediuntur Milphio una et vilicus.
basilice exornatus incedit et fabre ad fallaciam.
Milphio
Iam tenes praecepta in corde?
Collybiscvs
Pulchre.
Mil.
Vide sis calleas.
Coll.
Quid opust verbis? callum aprugnum callere aeque non sinam.
Mil.
Fac modo ut condocta tibi sint dicta ad hanc fallaciam.
Coll.
Quin edepol condoctior sum, quam tragoedi aut comici.
Mil.
5 Probus homost.
Agor.
Adeamus propius.
Mil.
Adsunt testes?
Agor.
Tot quidem.
Mil.
Non potuisti adducere homines magis ad hanc rem idoneos.
nam istorum nullus nefastust: comitiales sunt meri;
ibi habitant, ibi eos conspicias quam praetorem saepius.
hodie iuris coctiores non sunt qui lites creant,
10 quam hi sunt, qui si nihil est quicum litigent, lites emunt.
Adv.
Di te perdant.
M.
Vos quidem hercle — cum eo cum quiqui tamen
et bene et benigne facitis, quóm ero amanti operam datis.
sed isti iam sciunt, negoti quid sit?
Agor.
Omne in ordine.
Mil.
Tum vos animum advortite igitur. hunc vos lenonem Lycum
15 novistis?
Adv.
Facile.
Coll.
At pol ego eum, qua sit facie, nescio.
eum mihi volo demonstretis hominem.
Adv.
Nos curabimus.
satis praeceptumst.
Agor.
Hic trecentos nummos numeratos habet.
Adv.
Ergo nos inspicere oportet istuc aurum, Agorastocles,
ut sciamus quid dicamus mox pro testimonio.
Coll.
20 Agite, inspicite.
Adv.
Aurum est profecto hoc, spectatores, comicum:
macerato hoc pingues fiunt auro in barbaria boves;
verum ad hanc rem agundam Philippum est: ita nos adsimulabimus.
Coll.
Sed ita adsimulatote quasi ego sim peregrinus.
Adv.
Scilicet,
et quidem quasi tu nobiscum adveniens hodie oraveris,
25 liberum ut commostraremus tibi locum et voluptarium,
ubi ames, potes, pergraecere.
Coll.
Eu, edepol mortales malos.
Agor.
Ego enim docui.
Mil.
Quis te porro?
Coll.
Agite intro abite, Agorastocles,
ne hic vos mecum conspicetur leno neu fallaciae
praepedimentum obiciatur.
Adv.
Hic homo sapienter sapit.
30 facite quod iubet.
Agor.
Abeamus. sed vos —
Adv.
Satis dictumst. abi.
Agor.
Abeo.
Adv.
Quaeso, di immortales, quin abis?
Agor.
Abeo. —
Adv.
Sapis.
Coll.
St,
tace.
Adv.
Quid est?
Coll.
Fores haé fecerunt magnum flagitium modo.
Adv.
Quid id est flagiti?
Coll.
Crepuerunt clare.
Adv.
Di te perduint.
35 pone nos recede.
Coll.
Fiat.
Adv.
Nos priores ibimus.
Coll.
Faciunt scurrae quod consuerunt: pone sese homines locant.
Adv.
Illic homo est, qui egreditur, leno.
C.
Bonus est, nam similis malist.
iam nunc ego illi égredienti sanguinem exsugam procul.
Lycvs
Iam ego istúc revortar, miles: convivas volo
reperire nobis commodos, qui una sient;
interibi attulerint exta, atque eádem mulieres
iam ab re divina credo apparebunt domi.
5 sed quid huc tantum hominum incedunt? ecquidnam adferunt?
et illé chlamydatus quisnam est, qui sequitur procul?
Adv.
Aetoli cives te salutamus, Lyce,
quamquam hanc salutem ferimus inviti tibi.
Lyc.
Fortunati omnes sitis, quod certo scio
10 nec fore nec fortunam id situram fieri.
Adv.
Istic ést thensaurus stultis in lingua situs,
ut quaestui habeant male loqui melioribus.
Lyc.
Viam qui nescit, qua deveniat ad mare,
eum oportet amnem quaerere comitem sibi.
15 ego male loquendi vobis nescivi viam:
nunc vos mihi amnes estis; vos certum est sequi:
si bene dicetis, vostra ripa vos sequar,
si male dicetis, vostro gradiar limite.
Adv.
Malo bene facere tantundemst periculum
20 quantum bono male facere.
Lyc.
Qui vero?
Adv.
Scies.
malo si quid bene facias, id beneficium interit;
bono si quid male facias, aetatem expetit.
Lyc.
Facete dictum. sed quid istúc ad me attinet?
Adv.
Quia nos honoris tui causa ad te venimus,
25 quamquam bene volumus leniter lenonibus.
Lyc.
Si quid boni adportatis, habeo gratiam.
Adv.
Boni de nostro tibi nec ferimus nec damus
neque pollicemur, neque adeo volumus datum.
Lyc.
Credo hercle vobis: ita vestra est benignitas.
30 sed quid nunc voltis?
Adv.
Hunc chlamydatum quem vides,
ei Mars iratust.
Coll.
Capiti vestro istuc quidem.
Adv.
Nunc hunc, Lyce, ad te diripiundum adducimus.
Coll.
Cum praeda hic hodie incedet venator domum:
canes compellunt in plagas lepide lupum.
Lyc.
35 Quis hic est?
Adv.
Nescimus nos quidem istum qui siet;
nisi dudum mane ut ad portum processimus,
atque istum e navi éxeuntem oneraria
videmus. adiit ad nos extemplo exiens;
salutat, respondemus.
Coll.
Mortalis malos,
40 ut ingrediuntur docte in sycophantiam.
Lyc.
Quid deinde?
Adv.
Sermonem ibi nobiscum copulat.
ait sé peregrinum esse huius ignarum oppidi;
locum sibi velle liberum praeberier,
ubi nequam faciat. nos hominem ad te adduximus.
45 tu si te di amant, agere tuam rem occasiost.
Lyc.
Itane?
Adv.
Ille est cupiens, aurum habet.
Lyc.
Praeda haec meast.
Adv.
Potare, amare volt.
Lyc.
Locum lepidum dabo.
Adv.
At enim hic clam furtim ésse volt, ne quis sciat
neve arbiter sit. nam hic latro in Sparta fuit,
50 ut quidem ipse nobis dixit, apud regem Attalum;
inde huc aufugit, quoniam capitur oppidum.
Coll.
Nimis lépide de latrone, de Sparta optume.
Lyc.
Di deaeque vobis multa bona dent, quom mihi
et bene praecipitis et bonam praedam datis.
Adv.
55 Immo ut ipse nobis dixit, quo accures magis,
trecentos nummos Philippos portat praesidi.
Lyc.
Rex sum, si ego illum hodie ad me hominem adlexero.
Adv.
Quin hic quidem tuos est.
Lyc.
Opsecro hercle hortamini,
ut devortatur ad me in hospitium optumum.
Adv.
60 Neque nos hortari neque dehortari decet
hominem peregrinum: tuam rem tú ages, si sapis.
nos tibi palumbem ad aream usque adduximus:
nunc te illum meliust capere, si captum esse vis.
Coll.
Iamne itis? quid quod vobis mandavi, hospites?
Adv.
65 Cum illoc te meliust tuam rem, ádulescens, loqui:
illic ést ad istas res probus, quas quaeritas.
Coll.
Videre equidem vos vellem, quom huic aurum darem.
Adv.
Illinc procul nos istuc inspectabimus.
Coll.
Bonam dedistis mihi operam.
Lyc.
It ad me lucrum.
Coll.
70 Illud quidem quorsum asinus caedit calcibus.
Lyc.
Blande hominem compellabo. hóspes hospitem
salutat. salvom te advenire gaudeo.
Coll.
Multa tibi di dent bona, quom me salvom esse vis.
Lyc.
Hospitium te aiunt quaeritare.
Coll.
Quaerito.
Lyc.
75 Ita illí dixerunt, qui hinc a me abierunt modo,
te quaeritare a muscis.
Coll.
Minime gentium.
Lyc.
Quid itá?
Coll.
Quia a muscis si mi hospitium quaererem,
adveniens irem in carcerem recta via.
ego id quaero hospitium, ubi ego curer mollius,
80 quam regi Antiocho óculi curari solent.
Lyc.
Edepol ne tibi illud possum festivom dare,
siquidém potes ésse te pati in lepido loco,
in lecto lepide strato lepidam mulierem
complexum contrectare.
Coll.
Is, leno, viam.
Lyc.
85 Vbi tu Leucadio, Lesbio, Thasio, Chio,
vetustáte vino edentulo aetatem inriges;
ibi ego te replebo usque unguentum geumatis,
quid multa verba? faciam, ubi tu laveris,
ibi ut bálneator faciat unguentariam.
90 sed haec latrocinantur, quae ego dixi, omnia.
Coll.
Quid itá?
Lyc.
Quia aurum poscunt praesentarium.
Coll.
Quin hercle accipere tu non mavis quam ego dare.
Adv.
Quid si evocemus huc foras Agorastoclem,
ut ipsus testis sit sibi certissumus?
95 heus tu, qui furem captas, egredere ocius,
ut tute inspectes aurum lenoni dari.
Agorastocles
Quid est? quid voltis, testes?
Adv.
Specta ad dexteram.
tuos sérvos aurum ípsi lenoni dabit.
Coll.
Age, accipe hoc sis: hic sunt numerati aurei
trecenti nummi, qui vocantur Philippei.
5 hinc me procura; propere hosce apsumi volo.
Lyc.
Edepol fecisti prodigum promum tibi.
age, eamus intro.
Coll.
Te sequor.
Lyc.
Age, age, ambula,
ibí, quae reliqua, alia fabulabimur.
Coll.
Eadém narrabo tibi res Spartiaticas.
L.
10 Quin sequere me ergo. —
C.
Abduc intro. addictum tenes. —
Agor.
Quid nunc mi auctores estis?
Adv.
Vt frugi sies.
Agor.
Quid si animus esse non sinit?
Adv.
Esto ut sinit.
Agor.
Vidistis, leno quom aurum accepit?
Adv.
Vidimus.
Agor.
Eum vos meum esse servom scitis?
Adv.
Scivimus.
Agor.
15 Rem adversus populi saepe leges?
Adv.
Scivimus.
Agor.
Em istaec volo ergo vos commeminisse omnia,
mox quom ad praetorem úsus veniet.
Adv.
Meminimus.
Agor.
Quid si recenti re aedis pultem?
Adv.
Censeo.
Agor.
Si pultem, non recludet?
Adv.
Panem frangito.
Agor.
20 Si exierit leno, quid tum? hominem interrogem,
meus sérvos ad eum veneritne?
Adv.
Quippini?
Agor.
Cum auri ducentis nummis Philippis?
Adv.
Quippini?
Ag.
Ibi extémplo leno errabit.
Ad.
Qua de re?
Ag.
Rogas?
quia centum nummis minus dicetur.
Adv.
Bene putas.
Agor.
25 Alium censebit quaeritari.
Adv.
Scilicet.
Agor.
Extemplo denegabit.
Adv.
Iuratus quidem.
Ag.
Homo fúrti sese adstringet.
Ad.
Hau dubium id quidemst.
Agor.
Quantum quantum ad eum erit delatum.
Adv.
Quippini?
Agor.
Diespiter vos perduit.
Adv.
Te quippini?
Agor.
30 Ibo et pultabo ianuam iam.
Adv.
Quippini?
Agor.
Tacendi tempus est, nam crepuerunt fores.
foras égrediri video lenonem Lycum.
adeste quaeso.
Adv.
Quippini? † si voles
operire capita, ne nos leno noverit,
35 qui illi malae rei tantae fuimus inlices.
Lycvs
Suspendant omnes nunciam se haruspices,
quam ego illis posthac quod loquantur creduam,
qui in re divina dudum dicebant mihi
malum damnumque maximum portendier:
5 is explicavi meam rem postilla lucro.
Agor.
Salvos sis, leno.
Lyc.
Di te ament, Agorastocles.
Agor.
Magis mé benigne nunc salutas quam antidhac.
Lyc.
Tranquillitas evenit, quasi navi in mari:
utquomque est ventus, exim velum vortitur.
Agor.
10 Valeant apud te quos volo; atque haud te volo.
Lyc.
Valent ut postulatumst, verum non tibi.
Agor.
Mitte ad me, si audes, hodie Adelphasium tuam,
die fésto celebri nobilique Aphrodisiis.
Lyc.
Calidum prandisti prandium hodie? dic mihi.
Agor.
15 Quid iam?
Lyc.
Quia os nunc frigefactas, quom rogas.
Agor.
Hoc age sis, leno. servom esse audivi meum
apud te.
Lyc.
Apud me? numquam factum reperies.
Agor.
Mentire. nam ad te venit aurumque attulit.
ita mihi renuntiatumst, quibus credo satis.
Lyc.
20 Malus es, captatum me advenis cum testibus.
tuorum apud me nemost nec quicquam tui.
Agor.
Mementote illud, advocati.
Adv.
Meminimus.
Lyc.
Hahahae, iam teneo quid sit, perspexi modo.
hi qui illum dudum conciliaverunt mihi
25 peregrinum Spartanum, id nunc his cerebrum uritur,
me esse hos trecentos Philippos facturum lucri.
nunc hunc inimicum quía esse sciverunt mihi,
eum adlegarunt, suom qui servom diceret
cum auro esse apud me; compositast fallacia,
30 ut eo me privent atque inter se dividant.
lupo agnum eripere postulant. nugas agunt.
Agor.
Negasne apud te esse aurum, nec servom meum?
Lyc.
Nego: et negando, si quid refert, ravio.
Adv.
Periisti, leno. nam istest huius vilicus
35 quem tibi nos esse Spartiatam diximus,
qui ad te trecentos Philippeos modo detulit.
idque in istoc adeo aúrum inest marsuppio.
Lyc.
Vae vostrae aetati.
Adv.
Id quidem in mundo est tuae.
Agor.
Age omitte actutum, furcifer, marsuppium:
40 manifesto fur es mihi. quaeso hercle, operam date,
dum me videatis servom ab hoc abducere. —
Lyc.
Nunc pol ego perii certo, haud arbitrario.
consulto hoc factum est, mihi ut insidiae fierent.
sed quid ego dubito fugere hinc in malam crucem,
45 prius quam hínc optorto collo ad praetorem trahor?
eheu, quom ego habui háriolos haruspices;
qui si quid bene promittunt, perspisso evenit,
id quod mali promittunt, praesentarium est.
nunc ibo, amicos consulam, quo me modo
50 suspendere aequom censeant potissimum. —
Agorastocles
Age tu progredere, ut testes videant te ire istinc foras.
estne hic meus servos?
Collybiscvs
Sum hercle vero, Agorastocles.
Agor.
Quid nunc, sceleste leno?
Adv.
Quicum litigas
apscessit.
Agor.
Vtinam hinc abierit malam crucem.
Adv.
5 Ita nos velle aequom est.
Agor.
Cras subscribam homini dicam.
Coll.
Numquid me?
Agor.
Apscedas, sumas ornatum tuom.
Coll.
Non sum nequiquam miles factus; paululum
praedae intus feci: dum lenonis familia
dormitat, extis sum satur factus probe.
10 abscedam hinc intro. —
Agor.
Factum a vobis comiter.
bonam dedistis, advocati, operam mihi.
cras mane, quaeso, in comitio estote obviam.
tu sequere me intro. vos valete. —
Adv.
Et tu vale.
iniuriam illic insignite postulat:
15 nostro servire nos sibi censet cibo.
verum ita sunt ... isti nostri divites:
si quid bene facias, levior pluma est gratia,
si quid peccatumst, plumbeas iras gerunt.
domos abeamus nostras, sultis, nunciam,
20 quando id, quoi rei operam dedimus, impetravimus,
ut perderemus corruptorem civium. —