Psevdolvs
Quid hóc? sicine hóc fit, pedés? statin án non?
an íd voltis, út me hinc iacéntem aliquis tóllat?
nam hércle si cécidero, véstrum erit flagítium.
pérgitin pérgere? ah, sérviendúm mihi
5 hodie ést; magnum hoc vitiúm vino est:
pedés captat prímum, luctátor dolósust.
profécto edepol égo nunc probe habeo madúlsam:
ita víctu excurato, íta magnis mundítiis et dis dígnis,
itaque ín loco festivó sumus festíve accepti.
10 quid opúst me multas agere ámbages? hoc
est hómini quam ob rem vítam amet,
hic ómnes voluptatés, in hoc omnés venustatés sunt:
deis próximum esse árbitror.
nam úbi amans complexúst amantem, úbi ad labra labélla adiungit,
15 úbi alter alterúm bilingui mánifesto inter sé prehendunt,
ubi mámmam mammicula ópprimit aut, si lúbet, corpora condúplicantur,
manu cándida cantharum dúlciferum propínat amicissíma amico:
ibi iám neque esse alium alii ódiosum
nec mólestum nec sermónibus morologís uti,
20 unguénta atque odóres, lemníscos, coróllas
darí dapsilés, non ením parce prómi
(victúm ceterum ne quís me roget):
hóc ego modo átque erus minor húnc diem súmpsimus prothyme,
póstquam opus meum ómne ut volui pérpetravi hóstibus fugatis.
25 illós accubántis, potántis, amántis
cum scórtis relíqui, et meúm scortum ibídem,
suó cordi atque ánimo opsequéntes. sed póstquam
exúrrexi, oránt med ut sáltem.
ad hunc me modum intuli illis satis facete,
30 nimis ex discipulina, quippe ego qui
probe Ionica perdidici. sed palliolatim amictus
sic haec incessi ludibundus.
plaudúnt et ‘parúm’ clamitánt mi, ut revértar.
óccepi dénuo, hóc modo: nólui
35 ídem; amicaé dabam mé meae,
út me amarét: ubi círcumvortór, cado:
id fúit naenia lúdo.
ítaque dum enitór, prox, iam paene ínquinavi pállium.
nímiae tum volúptati edepol
40 fúi ob casúm. datur cántharus: bibi.
commúto ilicó pallium, íllud posívi;
inde húc exií, crapulám dum amovérem.
núnc ab ero ad erum méum maiorem vénio foedus cómmemoratum.
áperite, aperite, heús, Simoni mé adesse aliquis núntiate.
Simo
Vóx viri péssumi me éxciet foras.
séd quid hoc? quó modo? quíd video ego?
Ps.
Cúm corona ébrium Pseúdolum tuom.
Sim.
Líbere hercle hóc quidem. séd vide statum.
5 núm mea grátia pértimescít magis?
cógito, saéviter blanditerne ádloquar.
sed me hóc votat vim fácere nunc
quód fero, sí qua in hoc spés sitast mihi.
Ps.
Vír malus viro óptumo obviam it.
Sim.
10 Dí te ament, Pseúdole. fú i in malám crucem.
Ps.
Cur égo adflictor?
Sim.
Quid tú, malum, in os igitúr mi ebrius inrúctas?
Ps.
Mólliter síc tene mé, cave né cadam:
non vídes me ut madide mádeam?
Sim.
Quae ístaec audáciast, té sic intérdius
15 cúm corolla ébrium incédere?
Ps.
Lubet.
Sim.
Quíd, lubet? pérgin ructáre in os mihi?
Ps.
Suávis ructús mihi est. síc sine, Simo.
Sim.
Credo équidem potesse té, scelus,
Mássici móntis ubérrumos quáttuor
20 frúctus ebíbere in hora úna.
Ps.
Hiberna áddito.
Sim.
Hau mále mones, sed díc tamen,
únde onustám celocem ágere te praédicem?
Ps.
Cúm tuo fílio pérpotaví modo.
séd, Simo, ut probe táctus Ballio est!
25 quaé tibi díxi, ut effécta reddidi!
Sim.
Péssumu’s homo.
Ps.
Mulier haec facit.
cúm tuo fílio líbera accubat.
Sim.
Ómnia, ut quícque egisti, órdine scio.
Ps.
Quíd ergo dubitas dáre mi argentum?
Sim.
Iús petis, fateór. tene.
Ps.
30 Át negabás daturum ésse te mihi.
onera húnc hominem atque me cónsequere hac.
Sim.
Egone ístum onerém?
Ps.
Onerábis, scio.
Sim.
Quid ego huíc homini faciám? satin ultro et argéntum aufert et me ínridet?
Ps.
Vae víctis.
Sim.
Vorte ergo úmerum.
Ps.
Em.
Sim.
Hóc ego numquam rátus sum
35 fore me, út tibi fierem súpplex.
heu heú heu.
Ps.
Desine.
Sim.
Dóleo.
Ps.
Ni doléres tu, ego dolérem.
Sim.
Quid? hoc aúferen, Pseudole mi, aps tuo ero?
Ps.
Lubentíssimo corde atque ánimo.
Sim.
Non aúdes, quaeso, aliquám partem mihi grátiam facere hinc árgenti?
Ps.
Non: mé dices avidum ésse hominem nam hinc númquam eris nummo dívitior;
40 neque té mei tergi mísereret, si hoc nón hodie ecfecíssem.
Sim.
Erit úbi te ulciscar, sí vivo.
Ps.
Quid mínitare? habeo térgum.
Sim.
Age sáne igitur.
Ps.
Redi.
Sim.
Quíd redeam?
Ps.
Redi módo: non eris decéptus.
Sim.
Redeó.
Ps.
Simul mecum i pótatum.
Sim.
Egone éam?
Ps.
Fac quod te iúbeo:
si is, aút dimidium aut plús etiam faxo hínc feres.
Sim.
Eo, duc mé quo vis.
Ps.
45 Quid núnc? numquid íratus és aut mihi aút filió propter hás res, Simó?
Sim.
Nil profécto.
Ps.
I hac.
Bal.
Té sequor. quín vocas spéctatorés simul?
Ps.
Hércle me isti haú solent
vocáre, neque ergo ego ístos;
vérum si vóltis adplaúdere atque ádprobare
50 húnc gregem et fábulam,
in crástinum vos vocábo.