PROLOGVS

Arctvrvs
Qui gentes omnes mariaque et terras movet,
eius sum civis civitate caelitum.
ita sum, ut videtis, splendens stella candida,
signum quod semper tempore exoritur suo
hic atque in caelo: nomen Arcturo est mihi.
noctu sum in caelo clarus atque inter deos,
inter mortalis ambuló interdius.
at alia signa de caelo ad terram accidunt.
qui est imperator divom atque hominum Iuppiter,
10  is nos per gentis alium ália disparat,
qui facta hominum, mores, pietatem et fidem
noscamus, ut quemque adiuvet opulentia.
qui falsas litis falsis testimoniis
petunt quique in iure abiurant pecuniam,
15  eorúm referimus nomina exscripta ad Iovem;
cotidie ille scit quis hic quaerat malum:
qui hic litem apisci postulant peiurio
mali, res falsas qui impetrant apud iudicem,
iterum ille eam rem iudicatam iudicat;
20  maiore multa multat quam litem auferunt.
bonos in aliis tabulis exscriptos habet.
atque hoc scelesti in animum inducunt suom,
Iovem sé placare posse donis, hostiis:
et operam et sumptum perdunt; id eo fit quia
25  nihil éi acceptumst a periuris supplici;
facilius si qui pius est a dis supplicans,
quam qui scelestust, inveniet veniam sibi.
idcirco moneo vos ego haec, qui estis boni
quique aetatem agitis cum pietate et cum fide:
30  ...
retinete porro, post factum ut laetemini.
nunc, huc qua causa veni, argumentum eloquar.
primumdum huic esse nomen urbi Diphilus
Cyrenas voluit. illic habitat Daemones
35  in agro atque villa proxima propter mare,
senex, qui húc Athenis exul venit, hau malus;
neque is adeo propter malitiam patria caret,
sed dum alios servat se impedivit interim,
rem bene paratam comitate perdidit.
40  huíc filiola virgo periit parvola.
eam dé praedone vir mercatur pessumus,
is eam huc Cyrenas leno advexit virginem.
adulescens quidam civis huius Atticus
eam vídit ire e ludo fidicinio domum,
45  amare occepit: ad lenonem devenit,
minis triginta sibi puellam destinat
datque arrabonem et iure iurando alligat.
is leno, ut se aequom est, flocci non fecit fidem
neque quod iuratus adulescenti dixerat.
50  eí erat hospes par sui, Siculus senex
scelestus, Agrigentinus, urbis proditor;
is illius laudare infit formam virginis
et aliarum itidem quae eius erant mulierculae.
infit lenoni suadere, ut secum simul
55  eat in Siciliam: ibi esse homines voluptários
dicit, potesse íbi eum fieri divitem.
ibi esse quaestum maximum meretricibus.
persuadet. navis clanculum conducitur,
quidquid erat noctu in navem comportat domo
60  leno; adulescenti qui puellam ab eo emerat
ait sése Veneri velle votum solvere
(id hic est Veneris fanum) et eo ad prandium
vocavit adulescentem huc. ipse hinc ilico
conscendit navem, ávehit meretriculas.
65  adulescenti alii narrant ut res gesta sit,
lenonem abiisse. ad portum ádulescens venit:
illorum navis longe in altum abscesserat.
ego quoniam video virginem asportarier,
tetuli éi auxilium et lenoni exitium simul:
70  increpui hibernum et fluctus movi maritimos.
nam Arcturus signum sum omniúm acerrimum:
vehemens sum exoriens, cum occido vehementior.
nunc ambo in saxo, leno átque hospes, simul
sedent eiecti: navis confracta est eis.
75  illa autem virgo atque altera itidem ancillula
de navi timidae desuluerunt in scapham.
nunc eas ab saxo fluctus ad terram ferunt
ad villam illius, exul ubi habitat senex,
cuius déturbavit ventus tectum et tegulas;
80  et servos illic est éius, qui egreditur foras.
adulescens huc iam adveniet, quem videbitis,
qui illam mercatust de lenone virginem.
valete, ut hostes vestri diffidant sibi. —