ACT II.

Ast.
Hahahaé, requievi,
quia íntro abiit odiúm meum.
tandém sola súm. nunc quidém meo arbitrátu
loquár liberé quae volam ét quae lubébit.
huic hómini amanti méa era apud nos naéniam dixit domi,
nam fundi et aedis obligatae sunt ob Amoris praedium.
verum apud hunc mea era sua consilia summa eloquitur libere,
magisque ádeo ei consiliarius hic amicust quam auxiliarius.
dum fuit, dedit; nunc nihil habet: quod habebat nos habemus,
10  iste id habet quod nos habuimus. humanum facinus factumst.
actutum fortunae solent mutari, varia vitast:
nos divitem istum meminimus atque iste pauperes nos:
verterunt sese memoriae; stultus sit qui id miretur.
si eget, necessest nos pati: amavit, aequom ei factum est.
15  piaculumst miserere nos hominum rei male gerentum.
bonis ésse oportet déntibus lenám probam,
adripere ut quisquis veniat blandeque adloqui,
male corde consultare, bene lingua loqui.
meretricem sentis similem ésse condecet,
20  quémquem hominem attigerit, profecto ei aut malum aut damnum dare.
numquam amatoris meretricem oportet causam noscere,
quin, ubi nil det, pro infrequente eum mittat militia domum.
nec umquam erit probus quísquam amator nisi qui rei inimicust suae.
nugae sunt nisi, modo quom dederit, dare iam lubeat denuo;
25  is amatur hic apud nos, qui quod dedit id oblitust datum.
dum habeat, dúm amet; ubi nil habeat, alium quaestum coepiat.
aequo animo, ipse si nihil habeat, aliis quí habent, det locum.
probust amator, qui relictis rebus rem perdit suam.
at nós male agere praedicant viri solere secum,
30  nosque esse avaras. qui sumus? quid male nos agimus tandem?
nam ecastor numquam satis dedit suae quísquam amicae amator,
neque pol nos satis accepimus neque umquam úlla satis poposcit.
nam quando sterilis est amator ab datis,
si negat se habere quod det, soli credimus,
35  nec satis accipimus, satis cum quod det non habet:
semper datores novos oportet quaerere,
qui de thensauris integris demus danunt.
velút hic agrestis est adulescens, qui hic habet,
nimis pól mortalis lepidus nimisque probus dator.
40  sed is clam patrem etiam hac nocte illac
per hortum transiluit ad nos. eum volo convenire.
sed est huic unus servos violentissimus,
qui ubi quámque nostrarum videt prope hasce aédis adgrediri,
item ut de frumento anseres, clamore absterret abigit;
45  ita est agrestis. sed fores, quidquid ést futurum, feriam.
ecquis huíc tutelam ianuae gerit? ecquis intus exit?

Trvcvlentvs
Quís illic est qui tam proterve nostras aedis arietat?

Ast.
Ego sum, respice ad me.

Trvc.
Quid ego? nonne egó videor tibi?
quid tibi ad hasce accessio aedis est prope aut pultatio?

Ast.
Salve.

Trvc.
Sat mihi est tuae salutis. nil moror. non salveo?
aegrotare malim quam esse tua salute sanior.
sed volo scíre, quid debetur hic tibi nostrae domi?

Ast.
Comprime sis eiram.

Trvc.
Eam quidem hercle tu, quae solita es, comprime,
impudens, quae per ridiculum rustico suades stuprum.

Ast.
Eiram dixi: ut decepisti! dempsisti unam litteram.
10  nimis quidem hic truculentust.

Trvc.
Pergin male loqui, mulier, mihi?

Ast.
Quid tibi ego male dicó?

Trvc.
Quia enim me truncum lentum nominas.
nunc adeo, nisi abis actutum aut dicis quid quaeras cito,
iam hercle ego hic te, mulier, quasi sus catulos pedibus proteram.

Ast.
Rus merum hoc quidemst.

Trvc.
Pudendumst vero clurinum pecus.
15  advenisti huc te ostentatum, cum exornatis ossibus,
quia tibi suaso infecisti propudiosa pallulam?
an eo bella es, quia accepisti ármillas aeneas?

A.
Nunc places, cum mi inclementer dicis.

T.
Quid hoc quod te rogo?
mancupion qui accipias, gestas tecum ahenos anulos?
20  pignus da ni ligneae haec sunt quas habes Victorias.

Ast.
Ne attigas me.

Trvc.
Egon te tangam? íta me amabit sarculum,
ut ego me ruri amplexari mavelim patulam bovem
cumque ea noctem in stramentis pernoctare perpetem,
quam tuas centum cenatas noctes mihi dono dari.
25  rus tu mi opprobras? ut nancta es hominem quem pudeat probri!
sed quid ápud nostras negoti, mulier, est aedis tibi?
quid tu huc occursas, in urbem quotienscumque advenimus?

Ast.
Mulieres volo convenire vostras.

Trvc.
Quas tu mulieres
mihi narras, ubi musca nulla feminast in aedibus?

Ast.
30  Nullan istic mulier habitat?

Trvc.
Rus, inquam, abierunt. abi.

Ast.
Quid clamas, insane?

Trvc.
Abire hinc ni properas grandi gradu,
iam hercle ego istós fictos compositos crispos cincinnos tuos
unguentatos usque ex cerebro exvellam.

Ast.
Quanam gratia?

Trvc.
Quia ad foris nostras unguentis uncta es ausa accedere
35  quiaque istas buccas tam belle purpurissatas habes.

Ast.
Erubui mecastor misera propter clamorem tuom.

Trvc.
Itane? erubuisti? quasi vero corpori reliqueris
tuo potestatem coloris ulli capiendi, mala.
buccas rubrica, créta omne corpus intinxti tibi.
40  pessumae estis.

Ast.
Quíd est quod vobis pessumae haec male fecerint?

T.
Scio ego plus quam tu arbitrare scire me.

A.
Quid id obsecrost
quod scias?

Trvc.
Erilis noster filius apud vos Strabax
ut pereat, ut eum inliciatis in malam fraudem et probrum.

Ast.
Sanus si videare, dicam: dicis contumeliam.
45  nemo homo hic solet perire apud nos: res perdunt suas;
ubi res perdidere, abire hinc, si volunt, salvis licet.
ego istunc non novi adulescentem vostrum.

Trvc.
Veron serio?
quid maceria illa ait, in horto quae est, quae in noctes singulas
latere fit minor, qua ístoc ad vos damni permensust viam?

Ast.
50  Nil mirum (vetus est maceria) lateres si veteres ruont.

Trvc.
Ain tu vero veteres lateres ruere? numquam edepol mihi
quisquam homo mortalis posthac duarum rerum creduit,
ní ego vostra ero maiori facta denarravero.

Ast.
Estne item violentus ut tu?

Trvc.
Non enim ille meretriculis
55  munerandis rem coegit, verum parsimonia
duritiaque: quae nunc ad vos clam exportantur, pessumae;
ea vos estis exunguimini ebibitis. egone haec mussitem?
iam quidem hercle ibo ad forum atque haec facta narrabo seni,
neque istuc insegesti tergo coget examen mali. —

Ast.
60  Si ecastor hic homo sinapi victitet, non censeam
tam esse tristem posse. at pol ero benevolens visust suo.
verum ego illúm, quamquam violentust, spero inmutari pote
blandimentis, oramentis, ceteris meretriciis;
vidi equom ex indomito domitum fieri atque alias beluas.
65  nunc ad eram revidebo. sed eccum ódium progreditur meum.
tristis exit. haud convenit etiam hic dum Phronesium.

Diniarchvs
Piscis ego credo, qui usque dum vivont lavant,
minus diú lavare quam haec lavat Phronesium.
si proinde amentur, mulieres diu quam lavant,
omnes amantes balneatores sient.

Ast.
Non quis parumper durare opperirier?

Din.
Quin hercle lassus iam sum durando miser:
mihi quoque prae lassitudine opus est ut lavem.
sed obsecro hercle, Astaphium, i intro ac nuntia
me adesse, ut properet suade, iam ut satis laverit.

A.
10  Licet.

D.
Audin etiam?

A.
Quid vis?

D.
Di me perduint,
qui te revocavi. non tibi dicebam ‘i’ modo?

Ast.
Quidnam revocabas? improbu’s nihilique homo:
tute tibi mille passum peperisti moram. —

Din.
Sed quid haec hic autem tam diu ante aedis stetit?
15  nescio quem praestolata est; credo, militem.
illum student iam; quasi volturii triduo
prius praédivinant, quo die esuri sient:
illum inhiant omnes, illi est animus omnibus;
me nemo magis respiciet, ubi is est huc venerit,
20  quasi abhinc ducentos annos fuerim mortuos.
ut rem servare suave est! vae misero mihi,
post factum flector, qui antepartum perdidi.
verum nunc si qua mi obtigerit hereditas
magna atque luculenta, nunc postquam scio
25  dulce atque amarum quid sit ex pecunia,
ita ego íllam edepol servem itaque parce victitem,
ut — nulla faxim cis dies paucos siet;
ego istós, qui nunc me culpant, confutaverim.
sed aestuosas sentio aperiri fores,
30  quae obsorbent quidquid venit intra pessulos.

Phronesivm
Num tibi nam, amabo, ianua est mordax mea,
quo intro ire metuas, mea voluptas?

Din.
Ver vide,
ut tota floret, ut olet, ut nitide nitet.

Phron.
Quid tam inficetu’s, Lemno adveniens qui tuae
non des amicae, Diniarche, savium?

Din.
Vah, vapulo hercle ego nunc, atque adeo male.

Phron.
Quo te avortisti?

Din.
Salva sis, Phronesium.

Phron.
Salve. hicine hodie cenas, salvos cum advenis?

Din.
Promisi.

Phron.
Vbi cenabis?

Din.
Vbi tu iusseris.

Phron.
10  Hic me lubente facies.

Din.
Edepol me magis.
nempe tú eris hodie mecum, mea Phronesium?

Phron.
Velim, si fieri possit.

Din.
Cedo soleas mihi,
properate, auferte mensam.

Phron.
Amabo, sanun es?

Din.
Non edepol bibere possum iam, ita animo malest.

Phron.
15  Mane, aliquid fiet, né abi.

Din.
Ah, aspersisti aquam.
iam rediit animus. deme soleas, cedo bibam.

Phron.
Idem es mecastor qui soles. sed dic mihi,
benene ambulatumst?

Din.
Huc quidem hercle ad te bene,
quia tui videndi copia est.

Phron.
Complectere.

Din.
20  Lubens. heia, hoc est melle dulci dulcius.
hoc tuis fortunis, Iuppiter, praestant meae.

Phron.
Dan savium?

Din.
Immo vel decem.

Phron.
Em istoc pauper es:
semper plus pollicere quam ego abs te postulo.

Din.
Vtinam a principio reí item parsisses meae
25  ut nunc reparcis saviis.

Phron.
Si quid tibi
compendi facere possim, factum edepol velim.

Din.
Iam lauta es?

Phron.
Iam pol mihi quidem atque oculis meis.
num tibi sordere videor?

Din.
Non pol mihi quidem;
verum tempestas, memini, quondam etiam fuit,
30  cum inter nos sordebamus alter de altero.
sed quid ego facinus audivi adveniens tuom,
quod tu hic me absente novi negoti gesseris?

Phron.
Quid id est?

Din.
Primumdum, cum tu es aucta liberis
cumque bene provenisti salva, gaudeo.

Phron.
35  Concedite hinc vos intro atque operite ostium.
tu nunc superstes solus sermoni meo es.
tibi mea consilia summa semper credidi.
equidem neque peperi puerum neque praegnas fui;
verum adsimulavi me esse praegnatem: haud nego.

Din.
40  Quem propter, o mea vita?

Phron.
Propter militem
Babyloniensem, qui quasi uxorem sibi
me habebat anno, dum hic fuit.

Din.
Ego senseram.
sed quid istuc? cui rei te adsimulare retulit?

Phron.
Vt esset aliquis laqueus et redimiculum,
45  reversionem ut ad me faceret denuo.
nunc huc remisit nuper ad me epistulam,
sese experturum quanti sese penderem:
si quod peperissem id non necarem ac tollerem,
bona sua med habiturum omnia esse.

Din.
Ausculto lubens.
50  quid denique agitis?

Phron.
Mater ancillas iubet,
quoniam iam decimus mensis adventat prope,
aliam aliorsum ire, praemandare et quaerere
puerum aut puellam, qui supponatur mihi.
quid multa verba faciam? tonstricem Suram
55  novisti nostram, quae mercedem sese habet?†

Din.
Novi.

Phron.
Haec ut opera circumit, per familias,
puerum vestigat; clanculum ad me detulit,
datum sibi esse dixit.

Din.
O mercis malae.
eum núnc non illa peperit, quae peperit prior,
60  sed tu posterior.

Phron.
Ordine omnem rem tenes.
nunc ut praemisit nuntium miles mihi,
non multo post hic aderit.

Din.
Nunc tu te interim
quasi pro puerpera hic procuras?

Phron.
Quippini,
ubi sine labore res geri pulcre potest?
65  ad suom quemque aequom est quaestum ésse callidum.

Din.
Quid me futurum est, quando miles venerit?
relictusne abs te vivam?

Phron.
Vbi illud quod volo
habebo ab illo, facile inveniam quo modo
divortium et discordiam inter nos parem:
70  post id ego totum tecum, mea voluptas, usque ero
assiduo.

Din.
Immo hercle vero accubuo mavelim.

Phron.
quin Dis hodie sacruficare pro puero volo,
quinto die quod fieri oportet.

Din.
Censeo.

Phron.
Non audes aliquid mihi dare munusculum?

Din.
75  Lucrum hercle videor facere mi, voluptas mea,
ubi quippiam me poscis.

Phron.
At ego, ubi abstuli.

Din.
Iam faxo hic aderit. servolum huc mittam meum.

Phron.
Sic facito.

Din.
Quidquid attulerit, boni consulas.

Phron.
Ecastor munus te curaturum scio,
80  ut cuius me nón paeniteat mittatur mihi.

Din.
Num quippiam aliud me vis?

Phron.
Vt quando otium
tibi sit ad me revisas, et valeas. —

Din.
Vale.

pro di immortales, non amantis mulieris,
sed sociae únanimantis, fidentis fuit
85  officium facere quod modo haec fecit mihi,
suppositionem pueri quae mihi credidit,
germanae quod sorori non credit soror.
ostendit sese iam mihi medullitus:
scio mi ínfidelem numquam, dum vivat, fore.
90  egone illam ut non amem? egone illi ut non bene velim?
me potius non amabo quam huic desit amor.
ego istí non munus mittam? iam † modo ex hoc loco
iubebo ad istam quinque deferri minas,
praeterea obsonari una dumtaxat mina.
95  multo illi potius bene erit quae bene volt mihi,
quam mihi, qui mihimet omnia facio mala. —

Phronesivm
Puero ísti date mammam. út miserae
matrés sollicitaeque éx animo sumus crúciamurque!
edepól commentum mále, cumque eam rem in córde agito,
nimió — minus perhibemúr malae quam sumus íngenio.
egó prima dé me, domó docta, díco.
quanta ést cura in animo, quantum corde capio
dolorem — dolus ne occidat morte pueri:
mater dicta quod sum, eo magis studeo vitae;
quae ausa hunc sum, tantundem dolum nunc adgrediar.
10  lucri causa avara probrum sum exsecuta,
alienos dolores mihi supposivi;
sed nullam rem oportet dolose adgrediri,
nisi astu totam accurateque exsequare.
vosmet iam videtis, ut ornata incedo:
15  puerperio ego nunc med esse aegram adsimulo.
mále quod mulier fácere incepit, nísi id efficere pérpetrat,
id illi morbo, id illi seniost, ea illi miserae miseriast;
bene si facere incepit, eius rei nimis cito odium percipit.
nimis quam paucae sunt defessae, male quae facere occeperunt,
20  nimisque paucae efficiunt, si quid facere occeperunt bene:
mulieri nimio male facere levius onus est quam bene.
ego quod mala sum, matris opera mala sum et meapte malitia,
quae me gravidam esse adsimulavi militi Babylonio:
eam nunc malitiam accuratam miles inveniat volo.
25  is hic haud multo post, credo, aderit; nunc prius praecaveo sciens
sumque ornata ita ut aegra videar, quasi puerperio cubem.
date mi huc stactam atque ignem in aram, ut venerem Lucinam meam.
hic apponite atque abite ab oculis. eho, Pithecium,
face ut accumbam, accede, adiuta. em sic decet puerperam.
30  soleas mihi deduce, pallium inice in me huc, Archilis.
ubi es, Astaphium? fer huc verbenam mi intus et bellaria.
date aquam manibus. nunc ecastor adveniat miles velim.

Stratophanes
Ne expectetis, spectatores, meas pugnas dum praedicem:
manibus duella praedicare soleo, haud in sermonibus.
scio ego multos memoravisse milites mendacium:
et Homeronida et postilla mille memorari pote,
qui et convicti et condemnati falsis de pugnis sient.
non laudandust cui plus credit qui audit quam ille qui videt:
non placet quem illi plus laudant qui audiunt, quam qui vident.
pluris est oculatus testis unus quam auriti decem;
qui audiunt audita dicunt, qui vident plane sciunt.
10  non placet quem scurrae laudant, manipularis mussitant,
neque illi quorum lingua gladiorum aciem praestringit domi.
strenui nimio plus prosunt populo quam arguti et cati:
facile sibi facunditatem virtus argutam invenit,
sine virtute argutum civem mihi habeam pro praefica,
15  quae alios conlaudat, eapse sese vero non potest.
nunc ad amicam decimo mense post Athenas Atticas
viso, quam gravidam hic reliqui meo compressu, quid ea agat.

Phron.
Vide quis loquitur tam propinque.

Astaphivm
Miles, mea Phronesium,
tibi adest Stratophanes. nunc tibi opust, aegram ut te adsimules.

Ph.
Tace.
20  cuí adhuc ego tam mala eram monetrix, me maleficio vinceres?

St.
Peperit mulier, ut ego opinor.

A.
Vin adeam ad hominem?

Ph.
Volo.

S.
Euge, Astaphium eccam it mi advorsum.

A.
Salve ecastor, Stratophanes.
venire salvom te —

Strat.
Scio. sed peperitne, ópsecro, Phronesium?

Ast.
Peperit puerum nimium lepidum.

Strat.
Ehem, ecquid mei similest?

Ast.
Rogas?
25  quin ubí natust machaeram et clupeum poscebat sibi?

Strat.
Meus est, scio iam de argumentis.

Ast.
Nimium tuí similest.

Strat.
Papae,
iam magnust? iamne iit ad legionem? ecquae spolia rettulit?

Ast.
Heia, nudius quintus natus ille quidem est.

Strat.
Quid postea?
inter tot dies quidem hercle iam aliquid actum oportuit.
30  quid illi ex utero exitiost prius quam poterat ire in proelium?

Ast.
Consequere atque illam saluta et gratulare illi.

Strat.
Sequor.

Phron.
Vbi illa, óbsecro, est quae me hic reliquit, eapse abiit? ubist?

A.
Adsum, adduco tibi exoptatum Stratophanem.

Ph.
Vbi is est, obsecro?

Strat.
Mars peregre adveniens salutat Nerienem uxorem suam.
35  quom tu recte provenisti quomque es aucta liberis,
gratulor, quom mihi tibique magnum peperisti decus.

Phron.
Salve, qui me interfecisti paene vita et lumine
quique mihi magni doloris per voluptatem tuam
condidisti in corpus, quo nunc etiam morbo misera sum.

Strat.
40  Heia, haud ab re, mea voluptas, tibi istic obvenit labos:
filium peperisti, qui aedis spoliis opplebit tuas.

Phron.
Multo ecastor magis oppletis tritici ópust granariis,
ne, ille prius quam spolia capiat, hic nos extinxit fames.

Strat.
Habe bonum animum.

Phron.
Savium pete hinc sis. ah, nequeo caput
45  tollere, ita dolet itaque ego † medulo, neque etiam queo
pedibus mea sponte ambulare.

Strat.
Si hercle me ex medio mari
savium petere tuom iubeas, petere hau pigeat me, mel meum.
id ita esse experta es: nunc experiere, mea Phronesium,
me te amare. adduxi ancillas tibi eccas ex Suria duas,
50  is te dono. adduce hoc tu istas. sed istae reginae domi
suae fuerunt ambae, earum patriam ego excidi manu.
his te dono.

Phron.
Paenitetne te quot ancillas alam,
quin examen super adducas, quae mihi comedint cibum?

St.
Hoc quidem herclést ingratum donum. cedo tu mi istam purpuram.
55  mea voluptas, attuli eccam pallulam ex Phrygia tibi.
tene tibi.

Phron.
Hocine mi ob labores tantos tantillum dari?

Strat.
Perii hercle ego miser. iam mi auro contra constat filius:
†etiam num mali pendit addit purpuram. ex Arabia tibi
attuli tus, Ponto amomum. tene tibi, voluptas mea.

Phron.
60  Accipe hoc, Astaphium, abduce hasce hinc e conspectu Suras.

S.
Ecquid amas me?

Ph.
Nihil ecastor, neque meres.

S.
Nilne huic sat est?
ne bonum verbum quidem unum dixit. viginti minis
venire illaec posse credo dona quae ei dono dedi.
vehementer nunc mi est irata, sentio atque intellego;
65  verum abibo. quid ais? nunc tu num nevis mé, voluptas mea,
quo vocatus sum ire ad cenam? mox huc cubitum venero.
quid taces? planissume edepol perii. sed quid illuc novi est?
quis hic homost, qui ducit pompam tantam? certumst quo ferant
observare. huic credo fertur. verum iam scibo magis.

Cyamvs
Ite íte hac simúl, mulierí damnigéruli,
forás egerónes, bonórum exagógae.
satin, sí quis amat, nequit quín nihili sit atque ímprobis se artibus éxpoliat?
nam hóc qui sciám, ne quis íd quaerat éx me,
domist qui facit improba facta amator,
qui bona sua pro stercore habet, foras iubet ferri, metuit
ne apud nos non mundissimum sit;
puras sibi esse volt aedis: domi quidquid habet, eicitur ἔξω.
quándoquidem ipsus pérditum se it, sécreto hercle equidem éum adiutabo,
10  néque mea quidem ópera umquam hilo mínus propere quam póte peribit.
nám iam de hoc obsónio de mína deminui uná modo
quínque nummos: míhi detraxi pártem Herculáneam.
nam hoc adsimile est quasi de fluvio quí aquam derivat sibi:
nisi derivetur, tamen omnis ea aqua ábeat in mare;
15  nam hoc in mare abit misereque perit sine bona omni gratia.
haec cúm video fierí, suffuror súppilo,
de praéda praedam cápio.
meretrícem ego item esse reór, mare ut est:
quod dés devorát nec datís umquam abúndat.
20  hoc sáltem: rem sérvat nec úlli ubi sit appáret:
dés quantumvis, nusquam apparet, neque datori neque acceptrici.
velut haéc meretrix meum erúm miserum sua blánditia
paene íntulit in paupériem:
privábit bonís, luce, honóre atque amícis.
25  áttat, eccam adest propinque. credo audisse haec me loqui.
pallida est, ut peperit puerum. ádloquar quasi nesciam.
iubeo vos salvere.

Phron.
Noster Cyame, quid agis? ut vales?

Cyam.
Valeo, et venio ad minus valentem, et melius qui valeat fero.
erus meús, ocellus tuos, ád te ferre me haec iussit tibi
30  dona quae vides íllos ferre, et has quinque argenti minas.

Phron.
Pol haúd perit quod illum tántum amo.

Cyam.
Iússit oráre, ut haec gráta haberés tibi.

Ph.
Grata ácceptaque ecastór habeo. iube vása auferri intro, i Cyame.

Ast.
Écquid audítis, haec quaé iam Cyamo ímperat?

Cyam.
35  Vása nolo aúferant: désiccarí iube.

A.
Ímpudens mecástor, Cyame, es.

C.
Égone?

A.
Tu.

C.
Boná fide?
tune ais me ímpudentem esse, ipsa quae sis stabulum flagiti?

Phron.
Díc, amabó te, ubi est Díniarchús?

Cyam.
Domi.

Phron.
Díc ob haec dóna, quae ad mé hodie míserit,
40  me íllum amare plurimum ómnium hominum merito,
méque honorem ílli habere ómnium máxumum,
átque ut huc véniat ad me óbsecrare.

Cyam.
Ílicet.
séd quisnam illic homóst, qui ipsus se cómest, tristis, oculís malis?
ánimo hercle homost suo miser,
45  quísquis est.

Phron.
Dignúst mecastor. néquam est. non nosti, óbsecro,
militem, hic apud me quí erat? huius pater pueri illic est.
úsque abegi, áspuli, iússi abiret; tamen
mánsit: auscultát, observat quám rem agam.

C.
Novi hóminem nihili.
íllicinest?

Phron.
Íllic est.

Cyam.
Me íntuetúr gemens;
50  traxit ex intimo ventre suspiritum.
hoc vide, dentibus frendit, icit femur;
num obsecro nam hariolust, qui ipsus se verberat?

S.
Nunc égo meos animos víolentos meamque íram ex pectore iám promam.
loquere: únde es? cuius es? cúr ausu’s mi inclémenter dicére?

C.
Lubitumst.

Strat.
55  Istúcine mihi respóndes?

Cyam.
Hoc. non égo te flocci fácio.

S.
Quid tú? cur ausa es álium te dicére amare hominem?

Ph.
Lúbitumst.

Strat.
Ain tándem? istuc primum éxperiar. tun tántilli doní causa,
holerum átque escarum et póscarum, moechúm malacum, cincínnatum,
umbráticulum, tympánotribam amás, hominem non nauci?

C.
Quae haéc res?
60  meone ero tu, ímprobe tu, male dícere ero audés, fons viti et peiúri?

S.
Verbum únum adde istoc: iam hércle ego te hic hac óffatim confíciam.

C.
Tangé modo, iám ego te hic agnum faciam ét medium distrúncabo.
si tu ín legione béllator clues, át ego in culina clúeo.

Ph.
Si aequóm facias, advéntores meos nón incuses, quórum
65  mihi dóna accepta et gráta habeo, tuaque íngrata, quae abs te áccepi.

S.
Tum pól ego et donis prívatus sum et périi.

Ph.
Plane istúc est.

Cyam.
Quíd nunc ergo hic ódiosu’s, confessus omnino reus?

S.
Périi hercle hodie, nísi hunc a te abigo.

C.
Áccede huc modo, adi húc modo.

S.
Étiam, scelus virí, minitare? quém ego offatim iam iam iam cóncipilabo.
70  quíd tibi huc ventio est? quíd tibi hanc áditio est?
quid tibi hanc notio est, inquam, amicam meam?
emoriere ocius, ni manu viceris.

Cyam.
Quid, manu vicerim?

Strat.
Fac quod iussi, mane.
iam égo te hic offatím conficiam, síc occidi te óptumum est.

Cyam.
75  Cáptiost: istám machaeram lóngiorem habes quam haéc est.
séd verum me sine dum petere: siquidem belligerandum est tecum,
adero, dum ego tecum, bellator, arbitrum aequom ceperim.
sed ego cesso hinc me amoliri, ventre dum salvo licet? —

Phron.
Datin sóleas? atque me intro actutum ducite,
nam mihi de vento miserae condoluit caput. —

Strat.
Quid mihi futurum est, cui duae ancillae dolent,
quibus té donavi? iamne abiisti? em sic datur.
quo pacto excludi, quaeso, potui planius,
quam exclusus nunc sum? púlcre ludificor. sine.
quantillo mi opere nunc persuaderi potest,
ut ego his suffringam talos totis aedibus.
num quippiam tam immutat mores mulierum?
10  postquam filiolum peperit, animos sustulit.
nunc quasi mi dicat: nec te iubeo neque voto
intro ire in aedis. at ego nolo, non eo.
ego faxo dicat me in diebus pauculis
crudum virum esse. sequere me hac. verbum sat est. —