To Sir William Cecil
MIRIFICA tua bénéficia in me (nullo meo merito) cumula- tissimè collata (egregie vir) faciunt ut (licet per tempus commodè et uti me decet non possim) hasce tamen ad te literas prescribam; quod non èo quidem facio, ut inde queas dijudicare quantos progressus in literis latinis habeam. Quâ in re et verè et non sine gravi dolore meo fateor satisfacere me nullo modo posse, vel expectationi tuæ vel cupiditati meæ. Istas autem hoc consilio ad te nunc mitto, ne nomine negligentie ei suspectus sim, cujus in me tanta extant bénéficia, ut si vitam pro ejus dignitate pro- fundam, nullam partem videar tuorum meritorum assequutus. Hæc igitur me una causa impulit, hasce ut ad te nunc dem, et ut meis ineptiis te summis gravissimisque occupationibus dis- tentum, et implicatum iam interpellem, ut qua possum ratione intelligas, bénéficia in me tua quàm grata memoria colam: et ea ex animo meo excidere quàm nullo modo sinam. Té vero etiàm atque etiam rogo, ut quod ab optima voluntate, sit profectum, id in bonam partem accipias, nec tam audaciam et temeritatem meam reprehendas, quia tibi scribendo molestus sim, quam probes studium animumque in te meum, qui officii et observantiæ erga te meæ, quos possum libentissime velim, apud te testes deponere mihi quidem perfecto, in omni vitae cursu, res tam erit nulla proposita, quàm ut quotidie vehementius, de me optume meritum esse laetere. Vale. Oxonii i2°Martii A°
1568
Tibi deditissimus
Philippus Sidneius To the righte honorable Sir William Cecill Knighte her Majesties principall Secretarie Yeve These