To Hubert Languet
HERI accepi literas tuas scriptas 40 Decembris in quibus agnosco illam eximiam tuam erga me benevolentiam, cui tarn facilè una literulâ omnes suspiciones abstersi. De meis rebus sic habeto. Fieri non posse si inauguratio regis tam citô fiat, ut ego adsim, sin vero per mensem unum vel alterum prorogetur tem- pus, turn Deo opt: max: favente, sine dubio veniam. Miserè enim multis rebus ita implicitus sum, ut cogar inde abesse ubi tot et tantæ res et videndæ et discendæ sunt. Sed quomodo- cunque res sese iam habeat, in vere omnes illas regiones perlu- strabo simul cum generoso Hannoniæ comité, qui etiam se relictis Italis in Poloniam Bohemiam et vestram Saxon iam iturum præ- dicat. Et te charissime Languete videbo, cujus ego uno colloquio, magis profecto delectarer, quam omnium horum magnificorum magnificis magnifïcentiis.
Interim hic per quindecim dies commorabor, residuum tempus Patavii teram. Sphæram iam disco et aliqua in musicis; stilum solummodo ad te scribendo exerceo, sed id sane mihi iam usu venit, ut malè scribendo discam male scribere, quapropter oro te ut mihi aliquid de stilo corrigendo scribas, simul cum illis moniti- onibus quas scripsisti te distulisse donee ad vos veniam, novi enim et tibi nunquam defutura consilia, et mea errata satis amplum monendi locum relictura esse. Omnes equos vendidi, aliàsenim profecto illorum bonitas sumtibus non responderet. De tuo ac- cepi viginti coronatos quos inter multa alia tibi debeo. Quod ad illud argentum attinet quod his in aedibus Raicheli acceperunt, non eô scripsi ut tibi aliquid agendum esset, sed solummodo ut Conisbeum purgarem quem antea de eâ re ad te immerito ac- cusaveram, et nos omnes deridendos præberemus si de eâ re cum hospite ageremus, qui enim adeo impudenter acceperunt impu- dentius denegabunt. Quando mihi scribes tempus esse opor- tunum, ego munus parabo Domino Abondio qui quid egerit libenter scire vellem. Oro te ut mihi mittas opuscula Gallica Plutarchi si Viennæ emenda sunt. Vellem enim libenter quin- quies pretium dare, per mercatorem aliquem opinor poteris mit- tere, et per proximas mihi scribas si habes L’Historia del mondo di Tarchagnota, Lettere de prencipi, Lettere de tredici illustri homini, imprese di Girolamo Ruscelli, il stato di Vinegia scritto da Contareni, et da Donato Giannotti, qui omnes profecto sunt elegantes libri, aut si aliquos alios velis ego facile ad te perferri curabo. Adhuc alia res est quam a te sæpe rogare volui, cum tamen semper me deterruerit pudor, sed ut ait Cicero literae non erubescunt. Incrædibili desiderio flagro tuæ illius narrationis Polonicæ electionis, quam mihi semel dignatus es monstrare. Hanc oro et obtestor ut aut mihi mittas, aut saltern per proximas spondeas fidem, te mihi illam cum in Jermaniâ tecum ero datu- rum, cum aliis tuis propter usuram temporis. Hie multa dicun- tur, sed inter alia hæc prædicantur præcipue, aut fore fcedus inter Hispanum et Turcam aut iterum inter Venetos et Hispanum, aut inter Turcam reginam Angliæ, regem Poloniæ et vestrum electorem Saxoniæ. Nonne rides nos Saxones etiam jam Turka- nifare? Hæc profectà ego audivi ab homine et prudente et fide digno. Deus te mihi diu conservet. Vale. Venetiis. 19 De- cembris 1573. Totus tuus Ph. Sidnaeus.
Conisbæus et Bruskettus te ut summum illorum patronum et amicum salutant. Witfelde non possum invenire. Lasicius est ut audivi in Poloniâ, Perrottus in Galliâ alii omnes praestan- tissimi viri et mei summi amici.