LETTER XI

To Hubert Languet

 

Multis nominibus mihi gratissimæ fuerunt postremæ tuæ literae, quae nihil nisi suavem ilium tuum amorem præ se tule- runt. Gaudeo te approbare meum consilium de subsistendis meis astronomicis studiis, de geometricis vero nescio quid mihi senti- endum sit, omnino flagro desiderio illius cognitionis, et eè magis quod valdè earn accommodatam esse bellicis rebus semper intellexi, ego tamen parcè operam huic rei navabo, et solummodo quasi per transennam, (ut sic dicam) in artis principia inspiciam. De Græcis literis tantum haurire vellem quantum ad benè intelli- gendum Aristotelem sufSceret, etsi enim quotidiè traductiones nonnullæ hunt, tamen ego suspicor eas non satis dilucidè et aptè sensa authoris exprimere, ad hæc etiam valdè pudet me rivulos tantum, ut ait Cicero sectari, fontes ipsos rerum non videre, inter Aristotelis opera ego præcipuè politica ejus legenda puto, quod ei scribo, quoniam me ad moralem philosophiam animum ad- jungere suades. De Germanica lingua, chare Huberte, plané despero, habet enim nescio quid, quod tu bene noscis duritiei, adeo ut in hac ætate, nunquam me sperem (ne ad intelligendum quidem) satis adeptum fore, ego tamen ut tibi paream earn ali- quando cum Delio nostro, et præcipuè dum propinem, exercebo. Facilè me confiteor tristiorem sæpè esse quam aut ætas aut occupations meæ postulant, tamen id sanè experiundo probavi me nunquam minus melancholicis affectibus deditum esse, quam dum acriter imbecilles animi mei vires in aliquod arduum et difficile intendam. Sed hæc hactenus. Ego te effigiem meam adeà vehementer â me expetere et lætor quod ejusmodi indicia spirant dulcem tuum et jam diu perspectum erga me amorem, et doleo quod tam leves res â me cum dubitatione petis, si enim inter nos nulla esset vera et perfecta amicitia (quae omnia communia officia, ut Sol minora lumina obfuscat) tamen ea â te accepi, ut mult6 majora quam hæc debiti locoexigere possis, cum primum Venetias redierim, curabo id fieri aut â Paulo Veronese, aut â Tintoretto qui facilè primas in hac arte hodiè tenent, quod ad versus attinet, quamvis gloriosum sanè est laudari â tam laudato viro, et mihi jucundissimi sunt ut qui sempernum animi tui mihi testatum erunt, tamen nollem ego ade6 graviter impudens esse, ut qui talia præconia laudum mearum præsertim sine meo merito inscribi curarem, idcircô hoc mihi ignosce, reliqua omnia â me impera et ego tibi si potero (voluntas sane non deerit) satisfaciam. Hæc me[n]dis et litturis plena tu boni consules raptim enim scripsi. Vale. Patavii. 4° Februarii. 1574. Tui amantissimus et observa[n]tissimus — Philippus Sidenæus.

Interea ego libenter effigiem illam quam Abondius fecit, tibi do, et illi munus aut mittam aut perferam. Iterum vale.

Clarissimo et præstantissimo viro Domino Huberto Langueto Domino et amico suo semper observando. Viennae.