To Hubert Languet S. P. D.
NÆ tu egregiè tractas miserum nostrum Cambrobritannum, qui Apollinis et Vulcani iras de Brenni commisso scelere in se derivavit, sed equidem videtur aliquantulum, desiderari tua humanitas, qui neque igni satis expiatum scelus existimas, quin etiam id detrahis, quod ille sibi quasi proprium patrimonium arrogavit. In quo verô Saxones piratas et latrones affirmat fuisse, tu vide, ego conscientiâ Gallicæ originis fretus omnia facilè con- cedam. Magna vero res est quam me tibi præcipere meus amor cogit, nempe ut cogites, ignotum Deum nostrum qui ejusdem patriæ et farinæ est, malè habiturum quod tantos risus de con- sanguineo suo secundum carnem excites, ne iratus forsan mona- dem suum hieroglificum tanquam Jovis fulgur in te exerceat, tantæ enim sunt animis cœlestibus iras.
Greffinius in memoriam Domini Lhuid multa dixit et quasi funebrem orationem habuit, dum ego ridens parentavi, inter alia, ut levaret notam stultitiæ quæ a te bono Lhuido inusta est, dicit quod ad Brennum attinet, omnino eum rectè sensisse, idque probat a nomine, in antiquâ enim eorum linguâ britannicâ, Brennus significat regem, fuitque inter eos adeo Celebris ut Pharao aut Ptolomæus inter Ægiptios, in Parthico imperio Arsaces, et Hubertus apud vœnatores, et hac ratione forsah debili concludit ilium insignem latronem suum popularem fuisse, quod ut con- cédas sine ut exorem. Sed haec jocans scripsi, hoc extra jocum me ardere desiderio tui videndi, et si deus opt: max: meis optatis respondebit brevi vobiscum esse futurum, et fortassis antequam illud institutum iter Pragam versus aggrediamini. Tu interim si tibi videbitur, mihi de omnibus tuis rebus scribes: et si aliquid novi habeas, velim ut mihi mandes, ex tuis enim literis quasi imaginem nostrum temporum videor mihi videre, quae jam sanè ut arcum nimis diu intensum, aut relaxari aut frangi oportet, quare hanc operam mihi dices charissime Huberte, ut quæ sentis quæque literis tuto mandari posse existimas, ad me scribere dig- neris: tuæ enim epistolae mihi multas ob causas sunt jucundis- simæ, quæ tamen unâ hac in re facile omnes comprehendi possunt quod sunt tuæ.
Ex Angliâ nihil habuimus novi, nisi quod tuus Walsingamus adjunctùs est Smitho, ad exequendum secretarii munus, estque in intimum consilium (ut sic nostro more dicam) admissus, cum satis magnâ testificatione, quàm benè de illo, nostra Regina sentiat.
Simul cum his accipies a comité Hannaviæ et omnibus illius domesticis, quibus fac ut respondeas mirificè enim te amant.
Oro te ut multam salutem meo nomine quam humillime dicas domino Vulcobio cui ego sanè sæpius scriberem, nisi quod con- scius mihi sum, me nullam scribendi materiam habere, homines autem occupatos inaniter perturbare licebit Perusinis, noli omit- tere idem officium honestissimo juveni Bouchetello.
Plura scriberem si plura mihi in mentem venirent quocirca finem imponam, et te monebo ut me semper ut facis ames. Vale. Patavii undecima Februarii 1574. Tui amantissimus
Philippus Sidnaeus.
Bruschettus se tibi officiosissimè commendat.
Clarissmo viro Domino Huberto Langueto et amico suo semper observando Vienna;.