LETTER XIII

To Hubert Languet S. P. D.

 

IN tempore venisti, ait ille Terentianus, ut opinor, Davus. Cum jam paratus eram satis pro imperio tecum expostulare, quod haec dies veneris contra morem sine tuis literis multum sanè processerat, ecce veniunt, quæ facilè me ab acri meo incepto deterrent, imo loco vehementis accusatoris soliciti rei partes agere cogunt. Multis de rebus me accusas, sed de hac una præcipuè, quod in proximis meis de reditu nostro ad vos nullam mentionem feci, quasi v[ero] cum id jam diu multis verbis confirmaram re- plicatione hoc tempore opus esset, quod si discederem a sententia, turn vero desideraretur officium, si de ea re certum te non facerem, dum vero idem constanter sentiam, quamobrem debeo sæpius unam eandemque parvam rem auribus tuis inculcare, sed hoc facit amor tuus; ut nunquam defatigeris audiendo ea, quæ ad me vel paululum admodum pertinent. Quocirca non debes suspicari (si me gratum, id est, non impium esse velis) fieri posse, ut aut ulla oblivio deleat memoriam tui amoris, aut præ novis quibusdam familiaritatibus parvum locum ei relinquendum vivam erit sanc- tius. Rumor ille de Pace inita interTurcam etMahometi sobolem factus jam est raucus, aliquid tamen pro certo inest mali; Veneti n valdè duriter tractantur, illùd constat eos, vel iniquissimis conditionibus pacem amplexuros. De navali pugna et prospéra Geusorum victoria procul dubio audivistis. In Gallia fertur per totam Languedock, Daulphinè et Provence Huguenottos impunè peragrare. Momeransium Regem veneno tollere conatum esse, ravra êcrriv èTrijeipa rvpavviKrj<s (piXlaç hæc si vera sunt, ad me fac scribas, charissime Huberte, quæ scripsisti de inauguratione Polonica et privata tua et publica expiscabor. Hodiè effigiem meam inchoavit Paulus quidam Veronensis, propter quam opor- tet ut duos aut tres dies adhuc hie commorer. Vale et me ama. Venetiis. 26 februarii, 1574. Hæc scripsi plané dormituriens. Tuus ex animo — Philippus Sidnæus.

Clarissimo viro Domino Huberto Langueto, Dno et amico suo semper observando, Viennas.