To Hubert Languet
NUNQUAM adduci poteram, ut crçderem Machiavellum, bene de nimia dementia fugienda sensisse, donee usu idem mihi vene- rit, quod ille multis rationibus probare conatus est. Ego enim (quæ mea est nimia lenitas) non tantum injurias sed tela et vul- nera a te moderate tuli, dum speravi tantâ mansuetudine nullam fuisse tam pertinacem duritiem, quin flecti posset. Sed mea me spes fefellit, videoque non solum non minui, sed augeri morbum hac medecinâ, qua idcirco non amplius utar, neque inanem ut verèdicamspeciemclementiæ salutariseveritatipraeferam. Quid? Tune is es qui tibi persuadere potes, ut impunè non modo Cam- bros irrideas, Saxonum artes suis coloribus depingas, Florentinos et Ligures loco furum et Iatronum habeas, quin eo progrediaris ut Anglis quoque mala miniteris? Nolo ego in Burgundos iram meam quamvis justam convertere, honoris scilicet causâ Huberti Divi Tutelaris et pia memoria prudentis illius vestri Caroli, quem Helveti adeo honorificè tractarunt, sed hoc a te libenter scire velim, quid tantum aut tale Anglia mérita sit, ut adeo misere earn exagitaris? Neque hac re contentus me quoque privata causâ (si publica forsan non satis commovear) ad pugnandum provocas, novas quasdem suspiciones in medium adducens quarum tamen omnium hæc una est gravissima, ne oblivione tui munus hoc scribendi negligam. Næ tu perbellus es homo qui (ut in Phormione Geta) cujus fidem in pecuniâ perspexeris vereris verba ei credere. Sed præsens hæc tecum alioque modo agam, hoc tempore nolo omnem meam solitam clementiam exuere, ut videam si per proximas tuas literas te tam gravis peccati poeni- tuerit.
Monsieur D’Ax reversus est Venetias, in cujus familiaritatem intrare conabor, est enim (ut praedicatur saltern) omnibus virtuti- bus ornatus. Is (ut audio) magnos apparatus Turcam hoc anno facere affirmat, adeo ut sperem Hispanos magis de propriis laribus defendendis quam aliorum oppugnandis fore solicitos. Quam ob rem de Johannis Austriaci discessu Hispaniam versus multi dubitare incipiunt. Cosmus Florentinus dux nuper fato functus est, quem valde populus ille luget, sed eodem animi affectu quo Siracusana mulier, omnia fausta Dionisio Tiranno precata est. Successor jam diligenter agit cum Turea, ut concedatur suis He- truscis liber aditus ad mercaturam exercendam in Graecia. Quid impetrabit nescio.
Quoniam jam tempus adventat mei promissi de reditu obser- vandi, ne f[orsan] posthac ut antea fecisti me inconstantiæ insi- mules, plane tibi do [liberam] optionem et potestatem eligendi, si vel is me aut expectare Hannavi[ae] Comitis reditum, aut subito iter versus te mi charissime Huber[te] aggredi. Quodreliquum est Dominus Ferrerius et Schendelinus m[ihi] summam humani- tatem tribuere non desinunt. Vale et si me a[mas] vide ut tran- quillitati animi tui diligenter servias. Patavii 290 A[prilis] 1574- Tui amantissimus et observantissimus Philippus Sid[næus].
Oro ut meis verbis multam salutem dicas domino Vulcobio et Bouchete[llo]; idem tibi facit Bruschettus. Haec plané dormitu- riens scripsi. Simul cum alt[eris literis] quas Lubecio jam mitto. Clarissimo viro Domino Huberto [Langueto] amico suo omni obser[vantia] colendo. Vienae.