To Hubert Languet S. P. D.
ETSI non dubito quin multis nunciis, fama denique ipsa longe certiora habueris, quam meæ literae hoc tempore et loco scriptae tibi adferre poterunt, tamen ego meum officium esse duxi, ali- quantulum per literas de tanta re tecum colloqui. Nam cum eum quidem dulcissimum esse amicitiae fructum semper existi- mavi, per quem libéré sive de publicis seu privatis rebus, cum amico id est se ipso communicare licet, turn ipsa res quasi exigere hoc ab omnibus vera religione imbutis videtur, ut relictis aliis cogitationibus, in hanc unam tota mente incumbamus. Sed quor- sum hoc tam longe repetitum principium? quia volo equidem ut cogites, me valdè et ex animo perturbatum esse. Habui enim neque id ab obscuris hominibus, sed ab ipso concilio decem viro- rum comitem Ludovicum lethali vulnere accepto, fratre capto fugatum esse cum magnâ clade suorum, inter quos facilè principes sunt, Christophorus Palatini, et nonnulli comites ut vocant Rhenani: Indeque tantum animorum motum factum esse in Belgio, ut res nisi cito ab aliquo christiano principe restaurentur, ad deditionem usque spectent. Spero equidem et spero quoniam ita fieri cupio hos rumores falso disseminari, ut gratificentur Hispanis qui nihil magis aucupantur, quam opinionem hominum, eorum scilicet Fortunam in bono loco positam esse. Sed quo- modocunque sit mi Charme Languete, hoc certum est nostros principes nimis altum somnum dormire, qui dum hoc tam quiete agunt, videant velim, ne in eum morbum incidant qui mortis imaginem cum ipsa morte conjung it. Nuper vidi quoddam scrip- tum, satis sanè elegans (quod si potero nancisci ad te mittam) in quo author valde animat Principes quos vocat catholicos ad consilium Tridentinum exequendum, hujusque rei, præcipuèoc- casionem sumit a turpi ignavia principum Jermanorum, quorum dum alii potationes alii ridiculas venationes exercent, alii insanis sumtibus flumina a cursu avertere volunt, omnes excepto Palatino nec publica curare et privata exhaurire in animum induxerunt, facile eos opprimi posse confidit. Deus bone quàm vellem tecum vel unam horam me jam posse ponere, multa enim habeo quae prorsus Literis commitenda non sunt. Brevi sanè fiet. Comes enim ut spero cito redibit, nullam vero moram hie faciet, quin ilico, iter versus vos aggrediatur, quod sane ardens meum desi- derium nonnihil lenit. Scripsi hodie ad Comitem Leycestrensem avunculum meum, illique enumeravi, quot et quanta isti Hispani sibi de hac victoria promittant. Forsan aliquid boni inde orietur, sin secus, ego saltern quod ad me attinet, malo minus sapientis quàm minus patriae amantis culpam subire. Cræde mihi affir- manti mi Huberte me nunquam vidisse impotentem fceminam de aliquo insperato nuncio magis exultantem, quam nonnulli istorum de hac re faciunt, qui tamen insignem moderationem animi præ se ferre volunt. Faxit Deus ut sit illis risus Sardonius. Sed hæc hactenus. De stratagemate illo Gallico curavi et ante Diem Jovis duo mihi exemplaria exscripta erunt, non enim imprimuntur, proptereâ quod magnâ intercessione legati Gallici permotus papa prohibuerit. Dum enim ille quasdam Italiccas virtutes, in rege ad cœlum extollit, ignarus Gallus, dedecore potius quam laude affici suum regem existimavit. Quamprimum habuerim mittam ad vos, simul cum literis ad Dominum Vulco- bium, cui hoc tempore non scribo, et quôd ego sum multum occupatus, et quôd illi occupato ut est semper, nolim inaniter molestus esse. Tu meis verbis multam illi salutem dices, mag- nasque gratias de humana ad me epistola ages. Quod reliquum est quæ nova habebis, mihi si ita tibi videbitur impertieris. Vale meque ut facis ama. Meus Ludovicus se quam officiosissime tibi commendat. Patavii. 70 Maii 1574. Tui amantissimus Philippus Sidnæus.
Clarissimo viro. Domino [Hujberto Langueto, [amic]o suo charissimo Viennae.