To Hubert Languet
HÆC jam vicesima nona epistola est, quam ex quo in Italiam veni â te accepi, dulcissime Languete, tamen id profectà mihi usu venit, posteriorem longé mihi priore gratiorem et jucundi- orem semper fuisse. Unde id perspicio quod nunquam credideram fieri posse, amori erga te meo, cui ego nihil addi potuisse pro certo habueram, magnam tamen in hoc intervallo locorum atque temporum accessionem factam esse. Tu enim idem es, et eos- dem fructus parit vis ilia ingenii tui. Hoc tamen, si te amo, mihi accidit, ut cum priores tantam delectationem mihi attulis- sent, quantam non opinor, cepisse festivum nostrum Petrum, de Historia tua Pannonica, nihilominus hoc in genere adeô excellue- runt novissimae, ut illas quidem gustâsse, has vero Saxonico haustu exorbuisse videar. Quare oro, ut per aliquot adhuc dies, meæ diligentiae respondere velis. Comes n illustrissimus statuit antequam très sequentes hebdomadæ præterierint non discedere, et quidem si jactura ferenda est, malim post discessum meum, aliquam tuam epistolam hue deferri, quam si id eveniret, ut hie vel per paucos dies, sine fructu te in tuis literis videndi commo- rarer; præsertim, cum id curarim, ut sine periculo tuæ literæ Viennam remittantur. Id quidem doleo, Comitem quasi con- servâsse iter suum, ad omnes calores subeundos, qui hactenus sanè moderati fuerunt, turn sine dubio non erunt. Sed hoc ille viderit. Ego n cum illo me comitem in itinere adjungere de- crevi non dubito, quin tolerare omnia æquè ac ille possim. Literas ejus ad te mitto, simul cum Welspergi et Grusij, qui omnes me et te mirabiliter amant. Est in hac urbe nobilissimus quidam Jermanus Baro et Burgravius â Donaw in Borussia. Is fàmâ tui nominis permotus valdè te amat, et cupit, ut in tuam familiari- tatem intret, et hac de re obnixè me rogavit, ut tibi eum com- mendem, quod quamvis benè novi tibi æquè ac illi gratum fore, longé n., ut breviter dicam, omnes Germanos, qui in hac urbe degunt, omni virtutum genere anteit ut illi satisfaciam majorem in modum facio. Dum hæc scripsi interpellavit me Monavius prudens et bonus vir, qui tibi multam salutem dicit. Quod ad- mones me ut scribam, si te Pragæ an Wiennæ invenire malim, id sic habeto, nihil mihi gratius esse posse, quam ut te quam- primum videam, sed ita ut cum tuo commodo fiat, quare velim sic hanc rem considérés, ut me tui amantissimum esse memineris, qui cum cito tua præsentia frui desiderat, turn vel maximè ratio- nem tuæ utilitatis haberi cupit, præsertim cum parum interfuerit, si enim Viennæ Imperator non erit, ilicô se conferet Comes, ubicunque Aula erit.
Gratissima mihi fuerunt quæ scripsisti de Hispanis. In Batavio nihil novi dicitur, (nisi quod novum non est) nostros Doctores plané obsoletos esse. Hoc eleganter nimirum scripsisti, te nolu- isse de illo libello mihi molestum esse, nisi typis expressum putâs- ses, quasi verô, si te communi tantum amore prosequerer, hæc non sint adeô exigua atque pusilla, ut quamvis oblata nullam gratiam mereri possent; tua vero tanta sunt erga me mérita, ut plané pro rei dignitate habere gratiam, me unquam posse diffidam, referre omninô non possim, nisi Deus meis optatis nimium respondent. Quare noli amplius adeô disertus esse, nisi forsan novas rixas excitemus, quæ cum fuerint comminus sine dubio magis periculosæ erunt. Oro, ut Dno Vulcobio dicas, me illi hoc tem- pore non scribere, quoniam nihil dignum scriptu habeam, et non dubitem, quin sit perturbatiore animo id pro certo habeat, me gratâ mente et magno amore illius humanitatem erga me prosequi. Commenda me duobus meis consanguineis Anglis, qui, ut opinor, jam tecum sunt. Noli oblivisci Bouchetelli. Vale. 4°. Junii. 1574. Tui amantissus et observantissus Philippus Sidnæus.