To Hubert Languet S. P. D.
ACCEPI tuas literas charissime Huberte. Quibus etsi nihil com- misisti quod sensa animi tui exprimere posset ne prae mea absentia forsan in aliénas manus devenirent, ego tamen qui te penitus novi, summum dolorem quo afficeris facile agnovi. Quod cum ex multis aliis rebus compertum habeo, turn ex hoc præcipuè, quod stilus ille tuus, qui tarito flumine eloquentiæ redundare solet, nunc non secus ac amceni rivuli soient, dulci quodam murmure dilabitur; et aliud agens, id tamen quod alta mente repostum est, ingenue præ se ferre videtur. Equidem ab omni humanâ naturâ longe abhor- rerem, si hunc unici mei amici casum ex animo non lugerem, quare nolo conari hac ex parte, dolorem scilicet meum commemo- rando tuum levare, tu enim me nosti nec ferum nec ferreum esse. Hoc vero quod et prioribus literis feci a te iterum atque iterum peto, ut illud ingratum solum quod per tot annos tu coluisti, et nullos aut per exiguos fructus inde percepisti, tandem deseras et ad eos te conferasqui tui sunt amantissimi et non suntLaodicenses. Neque deterrearis velim periculis quæ forsan imminent nostræ patriæ, tu enim qui omnes historias omnium gentium memoria tenes, non ignoras inde damnum nulli præter ipsos Anglorum magnates unquam illatum fuisse. Sed hæc mi Languete coram. Certus nuncius nudiustertius ad hanc urbem venit, qui confirma- vit rumorem de Gallici regis obitu, reginam vero matrem con- stitutam esse, quæ administret rempublicam donee Poloniæ rex redire potuerit, interea dum Alensonius Navarræs et Momo- rancius custodiuntur. Mira res. Plané nescio quid cogitare debeam. An hujus morte vulnus nostræ causæ inflictum sit, ail (quod velim) medecina adhibita. Deus Opt: Max: mira provis ni. — dentia nostro tempore orbem Christianum regit. Mongomereum dicitur a Monpensiero esse captum, quod ego tamen non credo. Cras Judæus quidam Selimi Medicus, aget cum Venetis de pace certis conditionibus stabilienda: quid actum erit ad te scribam. Hispanos tumultuantes compescere conatur aut saltern simulât, ille egregius commendator, qui tantopere faestinavit ut suae stulti- tiae specimen praeberet, spero equidem ante paucos annos Hispa- norum virtutem omnibus gentibus notam fore, qui nati servi cum nihil aliud unquam egerint, praeterquam (quasi vorsura solverent) dominos commutarent, semper enim Carthaginensium, Romano- rum, Vandalorum, Gothorum, Saracenorum, Maurorum man- cipia fuerunt, nuper quidem unius Caroli virtute et quidem Belgae erecti, post illius decessum, quanto impetu iter accelerent ut ad pristinum statum redeant videre est. Comes Hannaviæ hactenus literas quas expectavit, non accepit a Palatino: Comes quidem Sulmensis qui nuper inde venit affirmat brevi hue delatas fore, neque ego quidem illas quas scripseram patrem meum mihi misisse, mercator enim qui illas habuerat profectus est Romam sed ante decem dies redibit. Vale. Saluta officiose D. Vulco- bium et Bouchetellum. Junii. Venetiis. 1574. Tuus ex animi voluntate — Philippus Sidneius.