To Hubert Languet
Mi charissime Languete. Ex ternis tuis quas literis 24 Augusti scriptis ad me misisse affirmas binas tantum accepi. Eàs quidem omnis humanitatis veraeque amicitiae plenas, sed quid hoc novum est? Itane putas exsolvi posse promissum quod sanctè fecisti de nobis invisendis. Hoc esset plane domine Huberte verba dare. Gaudeo sanè te non longe abesse Spira, ubi jure tecum agi potest.
Nuper hic fuit nobilis vir nomine de Tamars. Quocum noticiam contraxi, et eô quidem libentius quia saepenumero honorificam tui mentionem me praesente fecerit. Sic et Alde- gundus saepe, ipseque Princeps, cum apud illius celsitudinem diverterem, multa dixit quibus intelligerem te summopere illi esse charum. Quorsum haec. Plane ut tibi persuadeam, ut ilium modo tuto possis invisas, inde ad nos venias. Habebis ibi pulcherrimum campum exercendi ea in hac nova republica for- manda, quæ per totum vitæ tempus tam sedulo didicisti. Et sanè spero me, antequam multae septimanae elabantur, eo ven- turum. Amo enim Principem ilium, et forsan aliquo modo magis ei inservivi, quam ipse noverit. Ita sanè nostri animi hoc tempore inclinantur, ut (si bella ex Belgio continuentur) in ali- quam spem adducar, vaticinium illud tuum, quod mihi de ipso aliquando Viennae dixisti, felicem eventum habiturum. Marchio Havraeus auxilium flagitat credoque, si ita res postulaverit, ex- oraturum fore. Pax Gallica aliquo modo nostram reginam perturbât, putat enim secum male agi. Causam nosti. Ego quidem haec parvi momenti judico, semper enim et causam et animum habebunt haec rumpendi, modo aliquid certi fundamenti, quo niti possint videant.
Scripsi tibi ante annum de Furbissero quodam, qui æmulus Magellani fretum quod septentrionalem Americae partem alluere existimat investigavit. Mira est historia. Is cum præterito anno tardius procederet, ita ut autumno Bavataos tantum insulamque quam Frislandiam Zeno Veneto inventam esse judicat, praeter- navigaret, appulit insulam quandam, ut se suosque aliquo modo reficeret. Ibique forte fortuna juvenis quidam ex sociis ipsius particulam terrae, quam resplendentem vidit, sustulit, monstra- vitque Furbissero. Ipse cum alia curaret, nec crederet, in regione adeo septentrionali pretiosa metalla gigni, parvi ea pendit. Sed hieme jam incipiente rediit. Juvenis terram illam ut laboris sui signum, (nec enim alia conjectaverat) secum retinuit, donee Londinum rediret. Ibi primum quidam ex amicis juvenis cum animadverteret, miro modo relucentem, experimentum fecit, invenitque esse aurum purissimum, nulloque alio métallo mixtum. Adeo ut Furbisserus vere proximè elapso eo remeaverit, jussus insulam illam perlustrare, nec ulterius progredi si ea exspectationi responderet. Quod et fecit, jamque reversus est. Naves quas très tantum easque parvas habuit onustas referens, diciturque (nam adhuc non exportarunt) his centum tonnas mineralis terrae tulisse: certum indicium tulit, insulam adeo metalliferam esse ut Pervinas regiones saltern ut nunc sunt longe superare videatur. Sunt et sex aliæ insulæ huic vicinæ, quæ videntur parum ei cedere. Hoc igitur tempore consilium initur, quomodo hi nostri hactenus sanè fructuosi labores integri possint conservari, contra injurias aliarum nationum, inter quas flispani et Dani videntur præcipuè considerandi. Illi quia Papaniano jure, occidentalia omnia sibi vendicant. Hi quo septentrionaliores eà propiores, et Islandia freti aptius ad hoc iter accommodati. Necnon dicuntur navigandi arte satis valere. De hac igitur re, tuum judicium pro amore nostro mihi mittas velim, simulque commodam viam describas illas mineras exercendi. Promisisti te Gutebergica jura mihi missurum fuisse. Hoc ut quamprimum facias oro. Ex illis forsan aliquid lucis erui potest. Nos enim hanc artem paulo melius scimus quam vindemiam. Itaque scribere memineris ut famæ quæ de te hic maxima est, respondeas. Literas enim nisi prohibeas reginæ monstrabo. Res est profecto magni momenti, et quæ veram religionem profitentibus aliquando forsan conducet. Scripsi tibi ter de illo nostro magno negotio. Quare puto tibi ea de re satisfactum.
Oro ut diligenter ad me scribas, et pigritiam forsan excutiam. Literas Fremingo nostro mittas. Taxius enim veloces suos equos nimium exercuit. Doleo sanè casum illius viri. Belus noster tecum jam ut credo veteres amicitiæ fructus suaviter in memo- riam vocat. Amo ilium et tamen invideo. Lubetius noster mecum egit de pecunia quam rex Galliæ debet liberis Germaniæ civitatibus. Hic profecto video consiliarios libenter velle civi- tatibus Germanicis gratificari. Sed ut nosti vous autres françois nous deves il y a long temps toute l’Aquitaine et la Normandie, mais vous feres plus tost banquerouttes que les paier. Et pourtant nous estimons peu tels debteurs et moins si mauvais fermiers. Peto a te ut mihi scribas quo in statu res tuæ sint. Nisi persuasum habeas me, in quacunque re valeam, semper fore paratissimum tibi inservire, scælestum me judicas. Nec mihi absentem animum objicias: nunquam enim aliquid remisi ex illo vehementi amore quo te semper prosequutus sum. Sed potius in dies auxi, dulce- dinemque tuæ consuetudinis absens vel maximè sensi. Sed tu vide quid Aristoteles in Rhetoricis de senibus habeat. Esse nimirum in amore frigidos, et nos irridere nostris spiritubus in amicitia colenda, quasi nihil aliud essent, quam juvenilis ardoris fumi. Sed, Deus bone, quis jam audet me pigritiæ nomine accusare, cum ita longas literas scribam. Vide ut mihi longiores rescribas. Habebis enim mensis uniusad minimùm usuram. Vale, et me optimo Banos[io] commendes, Lubetio nostro, Clusio, optimo Jordano, meoque Andreæ, et Beuterichio, omnium reisterorum doctoratissimo, et omnium doctorum reisteratissimo, (ut Cicero, ni fallor, de Scævola et Crasso,) ita mea officia déféras ut illius qui eos omnes amat, et cupit eis singulis gratificari et inservire. Iterum vale, mi Huberte. In Aula Regia io° Octo- bris 1577. Tui amantissimus. — Philippus Sidneius.
Miror quod nihil de Wackero jam diu intellexerim. Fuit hic ilico post reditum meum ex Germania Henricus, baro a Licten- stein, cui sane talem humanitatem non exhibui quam debui, ita fui plané implicitus negotiis; et præ absentia parentis et avun- culorum qui tunc temporis in Balneis erant non benè instructus ad eum ut volui accipiendum. Oro ut cum tibi idoneum tempus fuerit, me excuses. Est sanè præclarus juvenis, et quem ego ex corde amo. Et quandocunque aliquis ex ejus amicis hue venerit, conabor hanc culpam compensare. Consanguineus meus Gri- vellus te officiose salutat.
[Clarissi]mo viro domino Langueto, domino meo carissimo. Francofurti ad Mænum.