LETTER CXII

To Justus Lipsius

 

LEIDAM.

Mi Lipsi. Doleo quod a nobis discedas, & eo magis doleo, quod verear ne istarum rerum taedium tam sit in causa quam ipsa Valetudo. Si ita fit, (& nisi etiam de nostra Anglia desperes) obtestor te per nostram amicitiam, ut velis de te eo transferendo cogitare. Conditionem, quam tibi aliquando obtuli, ita ratam faciam, ut me moriente non deficere potuerit. Novi te gratis- simum fore nostrae Reginae & multis aliis, imo omnibus aliis; & meae fidei te committas. Tibi non fore injucundum iter, si tantum pro valetudine ad illos fontes te confers, Ipsae Musae adsint tibi, modo ut redeas, nec nos vere tui amantes deseras. Post ilium optatum reditum ulterius conferemus; nunc istorum negotiorum fluctibus pene obruor. Pro Busio egi, & agam, quia tu ita vis; & certe miseret me hominis, quamvis de me non optime meriti. Inquietum enim facile Judicarem, non infidelem. Nos cum multis difficultatibus luctamur, credo Deum ita velle, in suis rem mitigare, ut non sint nobis nec currus nec catenae. Diutius tecum nec calamus potest morari. Tu me ama & vale.

Deventriae. 14 Septembris 1586