I TESTI LATINI





Nessuno sboccato come lui

I

arida modo pumice expolitum?

Corneli, tibi: namque tu solebas

meas esse aliquid putare nugas.

5       Iam tum, cum ausus es unus Italorum

omne aevum tribus explicare cartis…

Doctis, Iuppiter, et laboriosis!

Quare habe tibi quidquid hoc libelli —

qualecumque, quod, o patrona virgo,

10     plus uno maneat perenne saeclo!

V

rumoresque senum severiorum

omnes unius aestimemus assis!

Soles occidere et redire possunt;

5       nobis cum semel occidit brevis lux,

nox est perpetua una dormienda.

Da mihi basia mille, deinde centum,

dein mille altera, dein secunda centum,

deinde usque altera mille, deinde centum;

10     dein, cum milia multa fecerimus,

conturbabimus illa, ne sciamus,

aut ne quis malus invidere possit,

cum tantum sciat esse basiorum.

VIII

et quod vides perisse perditum ducas.

Fulsere quondam candidi tibi soles,

cum ventitabas quo puella ducebat

5       amata nobis quantum amabitur nulla.

Ibi illa multa cum iocosa fiebant,

quae tu volebas nec puella nolebat,

(fulsere vere candidi tibi soles).

Nunc iam illa non vult: tu quoque impotens noli,

10     nec quae fugit sectare, nec miser vive,

sed obstinata mente perfer, obdura.

Vale puella, iam Catullus obdurat,

nec te requiret nec rogabit invitam;

at tu dolebis, cum rogaberis nulla.

15     Scelesta, vae te, quae tibi manet vita?

Quis nunc te adibit? Cui videberis bella?

Quem nunc amabis? Cuius esse diceris?

Quem basiabis? Cui labella mordebis?

At tu, Catulle, destinatus obdura.

XI

sive in extremos penetrabit Indos,

litus ut longe resonante Eoa

tunditur unda,

5       sive in Hyrcanos Arabesve molles,

seu Sagas sagittiferosve Parthos,

sive quae septemgeminus colorat

aequora Nilus,

sive trans altas gradietur Alpes,

10     Caesaris visens monimenta magni,

Gallicum Rhenum horribile aequor ulti-

mosque Britannos,

omnia haec, quaecumque feret voluntas

caelitum, temptare simul parati,

15      pauca nuntiate meae puellae

non bona dicta:

cum suis vivat valeatque moechis,

quos simul complexa tenet trecentos,

nullum amans vere, sed identidem omnium

20     ilia rumpens;

nec meum respectet, ut ante, amorem,

qui illius culpa cecidit velut prati

ultimi flos, praetereunte postquam

tactus aratro est.

LI

ille, si fas est, superare divos,

qui sedens adversus identidem te

spectat et audit

5       dulce ridentem, misero quod omnis

eripit sensus mihi: nam simul te,

Lesbia, aspexi, nihil est super mi

<postmodo vocis>

lingua sed torpet, tenuis sub artus

10     flamma demanat, sonitu suopte

tintinant aures, gemina teguntur

lumina nocte.

Otium, Catulle, tibi molestum est;

otio exsultas nimiumque gestis.

15    Otium et reges prius et beatas

perdidit urbes.

XXXVII

a pilleatis nona fratribus pila,

solis putatis esse mentulas vobis,

solis licere, quidquid est puellarum,

5       confutuere et putare ceteros hircos?

An, continenter quod sedetis insulsi

centum an ducenti, non putatis ausurum

me una ducentos irrumare sessores?

Atqui putate: namque totius vobis

10     frontem tabernae sopionibus scribam.

Puella nam mi, quae meo sinu fugit,

amata tantum quantum amabitur nulla,

pro qua mihi sunt magna bella pugnata,

consedit istic. Hanc boni beatique

15     omnes amatis, et quidem, quod indignum est,

omnes pusilli et semitarii moechi;

tu praeter omnes une de capillatis,

cuniculosae Celtiberiae fili,

Egnati. opaca quem bonum facit barba

20     et dens Hibera defricatus urina.

LXXXIII

haec illi fatuo maxima laetitia est.

Mule, nihil sentis! si nostri oblita taceret,

sana esset: nunc quod gannit et obloquitur,

5       non solum meminit, sed (quae multo acrior est res)

irata est; hoc est, uritur et loquitur.

LXX

quam mihi, non si se Iuppiter ipse petat.

Dicit: sed mulier cupido quod dicit amanti,

in vento et rapida scribere oportet aqua.

LXXII

Lesbia, nec prae ne velle tenere Iovem.

Dilexi tum te non tantum ut vulgus amicam,

sed pater ut gnatos dirigit et generos.

5       Nunc te cognovi: quare et si impensius uror,

multo mi tamen est vilior et levior.

«Qui potis est?» inquis. Quod amantem iniuria talis

cogit amare magis, sed bene velle minus.

XXIX

nisi impudicus et vorax et aleo,

Mamurram habere quod Comata Gallia

habebat uncti et ultima Britannia?

5       Cinaede Romule haec videbis et feres?

Et ille nunc superbus et superfluens

perambulabit omnium cubilia,

ut albulus columbus aut Cydonius?

Cinaede Romule, hoc videbis et feres?

10     Es impudicus et vorax et aleo.

Eone nomine, imperator unice,

fuisti in ultima occidentis insula,

ut ista nostra diffututa Mentula

ducenties comesset aut trecenties?

15     Quid est? Alit sinistra liberalitas?

Parum expatravit an parum helluatus est?

Paterna prima lancinata sunt bona,

secunda praeda Pontica, inde tertia

Hibera, quam scit amnis aurifer Tagus:

20     nunc Galliae timetur et Britanniae.

Quid hunc malum fovetis? Aut quid hic potest

nisi uncta devorare patrimonia?

Eone nomine urbis o potissimei

socer generque, perdidistis omnia?

LVII

Mamurrae pathicoque Caesarique.

Nec mirum: maculae pares utrisque,

urbana altera et illa Formiana,

5       impressae resident nec eluentur:

morbosi pariter, gemelli utrique,

uno in lecticulo erudituli ambo,

non hic quam ille magis vorax adulter,

rivales socii puellularum.

10     Pulcre convenit improbis cinaedis.

CXV

quadraginta arvi: cetera sunt maria.

Cur non divitiis Croesum superare potis sit,

uno qui in saltu tot bona possideat,

5       prata arva ingentes silvas saltusque paludesque

usque ad Hyperboreos et mare ad Oceanum?

Omnia magna haec sunt, tamen ipsest maximus ultro,

non homo, sed vero mentula magna minax.

XXV

vel anseris medullula vel imula oricilla

vel pene languido senis situque araneoso

idemque, Thalle, turbida rapacior procella

5       cum luna mulierarios ostendit oscitantes,

remitte pallium mihi meum, quod involasti,

sudariumque Saetabum catagraphosque Thynos,

inepte, quae palam soles habere tamquam avita.

Quae nunc tuis ab unguibus reglutina et remitte,

10     ne laneum latusculum manusque mollicellas

inusta turpiter tibi flagella conscribillent,

et insolenter aestues, velut minuta magno

deprensa navis in mari, vesaniente vento.

XXIII

nec cimex neque araneus neque ignis,

verum est et pater et noverca, quorum

dentes vel silicem comesse possunt,

5       est pulcre tibi cum tuo parente

et cum coniuge lignea parentis.

Nec mirum: bene nam valetis omnes,

pulcre concoquitis, nihil timetis,

non incendia, non graves ruinas,

10     non facta impia, non dolos veneni,

non casus alios periculorum.

Atque corpora sicciora cornu

aut siquid magis aridum est habetis

sole et frigore et esuritione.

15     Quare non tibi sit bene ac beate?

A te sudor abest, abest saliva,

mucusque et mala pituita nasi.

Hanc ad munditiem adde mundiorem,

quod culus tibi purior salillo est,

20     nec toto decies cacas in anno;

atque id durius est faba et lapillis;

quod tu si manibus teras fricesque,

non umquam digitum inquinare possis.

Haec tu commoda tam beata, Furi,

25     noli spernere nec putare parvi.

Et sestertia quae soles precari

centum desine: nam sat es beatus.

XXVIII

aptis sarcinulis et expeditis,

Verani optime tuque mi Fabulle,

quid rerum geritis? satisne cum isto

5       vappa frigoraque et famem tulistis?

Ecquidnam in tabulis patet lucelli

«Expensum», ut mihi, qui meum secutus

praetorem refero datum lucello

O Memmi, bene me ac diu supinum

10     tota ista trabe lentus irrumasti!

Sed, quantum video, pari fuistis

casu: nam nihilo minore verpa

farti estis. Pete nobiles amicos!

At vobis mala multa di deaeque

15     dent, opprobria Romuli Remique.

XXXII

meae deliciae, mei lepores,

iube ad te veniam meridiatum.

Et si iusseris, illud adiuvato,

5       ne quis liminis obseret tabellam,

neu tibi lubeat foras abire,

sed domi maneas paresque nobis

novem continuas fututiones.

Verum si quid ages, statim iubeto;

10     nam pransus iaceo et satur supinus

pertundo tunicamque palliumque.

LII

Sella in curuli struma Nonius sedet,

per consulatum peierat Vatinius;

quid est, Catulle? quid moraris emori?

LIX

5       uxor Meneni, saepe quam in sepulcretis

vidistis ipso rapere de rogo cenam,

cum devolutum ex igne prosequens panem

ab semiraso tunderetur ustore.

LXXX

5       hiberna fiant candidiora nive,

mane domo cum exis et cum te octava quiete

e molli longo suscitat hora die?

Nescio quid certe est: an vere fama susurrat

grandia te medii tenta vorare viri?

Sic certe est: clamant Victoris rupta miselli

ilia, et emulso labra notata sero.

LXXXVIII

5       prurit, et abiectis pervigilat tunicis?

Quid facit is, patruum qui non sinit esse maritum?

Ecquid scis quantum suscipiat sceleris?

Suscipit, o Gelli, quantum non ultima Tethys

nec genitor Nympharum abluit Oceanus;

nam nihil est quicquam sceleris, quo prodeat ultra,

non si demisso se ipse voret capite.

LXXXIX

5       tamque valens vivat tamque venusta soror,

tamque bonus patruus tamque omnia plena puellis

cognatis, quare is desinat esse macer?

Qui ut nihil attingat, nisi quod fas tangere non est,

quantumvis quare sit macer invenies.

XC

5       coniugio et discat Persicum aruspicium;

nam magus ex matre et gnato gignatur oportet,

si vera est Persarum impia religio,

gnatus ut accepto veneretur carmine divos,

omentum in flamma pingue liquefaciens.

XCVII

utrumne os an culum olfacerem Aemilio.

Nilo mundius hoc, nihiloque immundius illud,

erum etiam culus mundior et melior;

5       nam sine dentibus hic. Dentis os sesquipedalis,

gingivas vero ploxeni habet veteris,

praeterea rictum qualem diffissus in aestu

meientis mulae cunnus habere solet.

Hic futuit multas et se facit esse venustum,

10     et non pistrino traditur atque asino?

Quem siqua attingit, non illam posse putemus

aegroti culum lingere carnificis?

XCVIII

id quod verbosis dicitur et fatuis;

ista cum lingua, si usus veniat tibi, possis

culos et crepidas lingere carpatinas.

5       Si nos omnino vis omnes perdere, Victi,

hiscas; omnino quod cupis efficies.

CXII

descendit: Naso, multus es et pathicus.

Pochi colti come lui

LXI

[…]

siderumque micantium

210   subducat numerum prius,

qui vestri numerare vult

multa milia ludi:

ludite ut libet, et brevi

liberos date. non decet

215   tam vetus sine liberis

nomen esse, sed indidem

semper ingenerari.

Torquatus volo parvulus

matris e gremio suae

220   porrigens teneras manus

dulce rideat ad patrem

semihiante labello.

Sit suo similis patri

Manlio et facile insciis

225   noscitetur ab omnibus

et pudicitiam suae

matris indicet ore.

Talis illius a bona

matre laus genus approbet,

230   qualis unica ab optima

matre Telemacho manet

fama Penelopaeo.

claudite ostia, virgines:

lusimus satis. At, boni

235   coniuges, bene vivite et

munere assiduo valentem

exercete iuventam.

LXII

[…]

50     numquam se extollit, numquam mitem educat uvam,

sed tenerum prono perflectens pondere corpus

iam iam contingit summum radice flagellum;

hanc nulli agricolae, nulli coluere iuvenci:

at si forte eadem est ulmo coniuncta marita,

55     multi illam agricolae, multi accoluere iuvenci:

sic virgo dum intacta manet, dum inculta senescit;

cum par conubium maturo tempore adepta est,

cara viro magis et minus est invisa parenti.

<Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee!>

et tu ne pugna cum tali coniuge, virgo.

60     non aequom est pugnare, pater cui tradidit ipse,

ipse pater cum matre, quibus parere necesse est.

virginitas non tota tua est, ex parte parentum est:

tertia pars patri, pars est data tertia matri,

tertia sola tua est: noli pugnare duobus,

65     qui genero sua iura simul cum dote dederunt.

<Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee!>

LXIII

[…]

thiasus repente linguis        trepidantibus ululat,

leve tympanum remugit,        cava cymbala recrepant,

30     viridem citus adit Idam        properante pede chorus.

Furibunda simul anhelans        vaga vadit, animam agens,

comitata tympano Attis        per opaca nemora dux,

veluti iuvenca vitans        onus indomita iugi:

rapidae ducem sequuntur        Gallae properipedem.

35     itaque, ut domum Cybebes        tetigere lassulae,

nimio e labore somnum        capiunt sine Cerere.

Piger his labante languore        oculos sopor operit;

abit in quiete molli        rabidus furor animi.

Sed ubi oris aurei Sol        radiantibus oculis

40     lustravit aethera album,        sola dura, mare ferum,

pepulitque noctis umbras        vegetis sonipedibus,

ibi Somnus excitum Attin        fugiens citus abiit:

trepidante quem recepit        dea Pasithea sinu.

ita de quiete molli        rapida sine rabie

45     simul ipsa pectore Attis        sua facta recoluit,

liquidaque mente vidit        sine quis ubique foret,

animo aestuante rusum        reditum ad vada tetulit.

Ibi maria vasta visens        lacrimantibus oculis,

patriam allocuta maestast        ita voce miseriter:

50     «Patria o mei creatrix,        patria o mea genetrix,

ego quam miser relinquens,        dominos ut erifugae

famuli solent, ad Idae        tetuli nemora pedem,

ut apud nivem et ferarum        gelida stabula forem,

et earum omnia adirem        furibunda latibula,

55     ubinam aut quibus locis te        positam, patria, reor?

cupit ipsa pupula ad te        sibi dirigere aciem,

rabie fera carens dum        breve tempus animus est.

Egone a mea remota haec        ferar in nemora domo?

Patria, bonis, amicis,        genitoribus abero?

60     Abero foro, palaestra,        stadio et gyminasiis?

Miser a! miser, querendum est        etiam atque etiam, anime.

Quod enim genus figura est,        ego non quod obierim?

Ego mulier, ego adulescens,        ego ephebus, ego puer,

ego gymnasi fui flos,        ego eram decus olei:

65     mihi ianuae frequentes,        mihi limina tepida,

mihi floridis corollis        redimita domus erat,

linquendum ubi esset orto        mihi sole cubiculum.

Ego nunc deum ministra et        Cybeles famula ferar?

ego Maenas, ego mei pars,        ego vir sterilis ero?

70     Ego viridis algida Idae        nive amicta loca colam?

Ego vitam agam sub altis        Phrygiae columinibus,

ubi cerva silvicultrix,        ubi aper nemorivagus?

Iam iam dolet quod egi,        iam iamque paenitet.»

Roseis ut hic labellis        sonitus <citus> abiit,

75     geminas deorum ad aures        nova nuntia referens,

ibi iuncta iuga resolvens        Cybele leonibus

laevumque pecoris hostem        stimulans ita loquitur.

«Agedum», inquit «age ferox <i>,        fac ut hanc furor

[<agitet>,

fac uti furoris ictu        reditum in nemora ferat,

80     mea libere nimis quae        fugere imperia cupit.

Age caede terga cauda,        tua verbera patere,

fac cuncta mugienti        fremitu loca retonent,

rutilam ferox torosa        cervice quate iubam.»

Ait haec minax Cybebe        religatque iuga manu.

85     Ferus ipse sese adhortans        rapidum incitat animo,

vadit, fremit, refringit        virgulta pede vago.

At ubi umida albicantis        loca litoris adiit,

tenerumque vidit Attin        prope marmora pelagi,

facit impetum; ille demens        fugit in nemora fera;

90     ibi semper omne vitae        spatium famula fuit.

Dea magna, dea Cybebe,        dea, domina Dindimei,

procul a mea tuos sit        furor omnis, era, domo:

alios age incitatos,        alios age rabidos.

LXIV

[…]

large multiplici constructae sunt dape mensae,

305   cum interea infirmo quatientes corpora motu

veridicos Parcae coeperunt edere cantus.

his corpus tremulum complectens undique vestis

candida purpurea talos incinxerat ora,

at roseae niveo residebant vertice vittae,

310   aeternumque manus carpebant rite laborem.

Laeva colum molli lana retinebat amictum,

dextera tum leviter deducens fila supinis

formabat digitis, tum prono in pollice torquens

libratum tereti versabat turbine fusum,

315   atque ita decerpens aequabat semper opus dens,

laneaque aridulis haerebant morsa labellis,

quae prius in levi fuerant exstantia filo:

ante pedes autem candentis mollia lanae

vellera virgati custodibant calathisci.

320   Haec tum clarisona pellentes vellera voce

talia divino fuderunt carmine fata,

carmine, perfidiae quod post nulla arguet aetas.

«O decus eximium magnis virtutibus augens,

Emathiae tutamen, Opis carissime nato,

325   accipe, quod laeta tibi pandunt luce sorores,

veridicum oraclum: sed vos, quae fata sequuntur,

currite ducentes subtegmina, currite, fusi.

Adveniet tibi iam portans optata maritis

Hesperus, adveniet fausto cum sidere coniunx,

330   quae tibi flexanimo mentem perfundat amore,

languidulosque paret tecum coniungere somnos,

levia substernens robusto bracchia collo.

Currite ducentes subtegmina, currite, fusi.

335      Nulla domus umquam tales contexit amores,

nullus amor tali coniunxit foedere amantes,

qualis adest Thetidi, qualis concordia Peleo.

Currite ducentes subtegmina, currite, fusi.

nascetur vobis expers terroris Achilles,

340   hostibus haud tergo, sed forti pectore notus,

qui persaepe vago victor certamine cursus

flammea praevertet celeris vestigia cervae.

Currite ducentes subtegmina, currite, fusi.

Non illi quisquam bello se conferet heros,

cum Phrygii Teucro manabunt sanguine campi,

345   Troicaque obsidens longinquo moenia bello,

periuri Pelopis vastabit tertius heres.

Currite ducentes subtegmina, currite, fusi.

Illius egregias virtutes claraque facta

saepe fatebuntur gnatorum in funere matres,

350   cum incultum cano solvent a vertice crinem,

putridaque infirmis variabunt pectora palmis.

Currite ducentes subtegmina, currite, fusi.

Namque velut densas praecerpens messor aristas

sole sub ardenti flaventia demetit arva,

355   Troiugenum infesto prosternet corpora ferro.

Currite ducentes subtegmina, currite, fusi.

Testis erit magnis virtutibus unda Scamandri,

quae passim rapido diffunditur Hellesponto,

cuius iter caesis angustans corporum acervis

360   alta tepefaciet permixta flumina caede.

Currite ducentes subtegmina, currite, fusi.

Denique testis erit morti quoque reddita praeda,

cum teres excelso coacervatum aggere bustum

excipiet niveos percussae virginis artus.

365  Currite ducentes subtegmina, currite, fusi.

Nam simul ac fessis dederit fors copiam Achivis

urbis Dardaniae Neptunia solvere vincla,

alta Polyxenia madefient caede sepulcra;

quae, velut ancipiti succumbens victima ferro,

370   proiciet truncum summisso poplite corpus.

Currite ducentes subtegmina, currite, fusi.

Quare agite, optatos animi coniungite amores.

Accipiat coniunx felici foedere divam,

dedatur cupido iam dudum nupta marito.

375  Currite ducentes subtegmina, currite, fusi.

Non illam nutrix orienti luce revisens

hesterno collum poterit circumdare filo,

(currite ducentes subtegmina, currite, fusi.)

anxia nec mater discordis maesta puellae

380   secubitu caros mittet sperare nepotes.

Currite ducentes subtegmina, currite, fusi.»

Talia praefantes quondam felicia Pelei

carmina divino cecinerunt pectore Parcae.

Praesentes namque ante domos invisere castas

385   heroum <et> sese mortali ostendere coetu

caelicolae nondum spreta pietate solebant.

Saepe pater divum templo in fulgente residens,

annua cum festis venissent sacra diebus,

conspexit terra centum procumbere tauros. […]

Nessuno delicato come lui

IX

antistans mihi milibus trecentis,

venistine domum ad tuos penates

fratresque unanimos anumque matrem?

5      Venisti. O mihi nuntii beati!

Visam te incolumem audiamque Hiberum

narrantem loca, facta nationes,

ut mos est tuus, applicansque collum

iucundum os oculosque suaviabor.

10     O quantum est hominum beatiorum,

quid me laetius est beatiusve?

XXXI

ocelle, quascumque in liquentibus stagnis

marique vasto fert uterque Neptunus,

quam te libenter quamque laetus inviso,

5       vix mi ipse credens Thuniam atque Bithynos

liquisse campos et videre te in tuto.

O quid solutis est beatius curis,

cum mens onus reponit, ac peregrino

labore fessi venimus larem ad nostrum,

10     desideratoque acquiescimus lecto?

Hoc est quod unum est pro laboribus tantis.

Salve, o venusta Sirmio, atque ero gaude

gaudete, vosque, o Lydiae lacus undae,

ridete quicquid est domi cachinnorum.

XXXIV

puellae et pueri integri;

Dianam pueri integri

puellaeque canamus.

5       O Latonia, maximi

magna progenies Iovis,

quam mater prope Deliam

deposivit olivam,

montium domina ut fores

10     silvarumque virentium

saltuumque reconditorum

amniumque sonantum,

tu Lucina dolentibus

Iuno dicta puerperis,

15         tu potens Trivia et notho es

dicta lumine Luna.

Tu cursu, dea, menstruo

metiens iter annuum

rustica agricolae bonis

20     tecta frugibus exples.

Sis quocumque tibi placet

sancta nomine, Romulique,

antique ut solita es bona

sospites ope gentem.

XXXVIII

malest, me hercule, et laboriose,

et magis magis in dies et horas.

quem tu, quod minimum facillimumque est,

5          qua solatus es allocutione?

Irascor tibi. Sic meos amores?

Paulum quid lubet allocutionis,

maestius lacrimis Simonideis.

XLVI

iam caeli furor aequinoctialis

iucundis Zephyri silescit aureis.

Linquantur Phrygii, Catulle, campi

5      Nicaeaeque ager uber aestuosae;

ad claras Asiae volemus urbes.

Iam mens praetrepidans avet vagari,

iam laeti studio pedes vigescunt.

O dulces comitum valete coetus,

10     longe quos simul a domo profectos

diversae variae viae reportant.

XLVIII

si quis me sinat usque basiare,

usque ad milia basiem trecenta

nec numquam videar satur futurus,

5      non si densior aridis aristis

sit nostrae seges osculationis.

LXXXII

aut aliud, si quid carius est oculis,

eripere ei noli, multo quod carius illi

est oculis seu quid carius est oculis.

LXXXV

Nescio, sed fieri sentio et excrucior.

XCVI

accidere a nostro, Calve, dolore potest,

(quo desiderio veteres renovamus amores

atque olim missas flemus amicitias),

5       certe non tanto mors immatura dolori est

Quintiliae, quantum gaudet amore tuo.

CII

cuius sit penitus nota fides animi,

meque esse invenies illorum iure sacratum,

Corneli, et factum me esse puta Arpocratem.

CVII

insperanti, hoc est gratum animo proprie.

Quare hoc est gratum nobis quoque carius auro

quod te restituis, Lesbia, mi cupido,

5      restituis cupido atque insperanti, ipsa refers te

nobis. O lucem candidiore nota!

Quis me uno vivit felicior aut magis hac est

optandus vita dicere quis poterit?

CIX

hunc nostrum inter nos perpetuumque fore.

di magni, facite ut vere promittere possit,

atque id sincere dicat et ex animo,

5      ut liceat nobis tota perducere vita

aeternum hoc sanctae foedus amicitiae.