Elegia secunda, Anno ætatis 17.
In obitum Præconis Academici Cantabrigiensis.
Te, qui conspicuus baculo fulgente solebas
Palladium toties ore ciere gregem,
Ultima præconum præconem te quoque sæva
Mors rapit, officio nec favet ipsa suo.
Candidiora licet fuerint tibi tempora plumis 5
Sub quibus accipimus delituisse Jovem,
O dignus tamen Hæmonio juvenescere succo,
Dignus in Æsonios vivere posse dies,
Dignus quem Stygiis medicâ revocaret ab undis
Arte Coronides, sæpe rogante dea. 10
Tu si jussus eras acies accire togatas,
Et celer a Phœbo nuntius ire tuo
Talis in Iliacâ stabat Cyllenius aula
Alipes, æthereâ missus ab arce Patris.
Talis & Eurybates ante ora furentis Achillei 15
Rettulit Atridæ jussa severa ducis.
Magna sepulchrorum regina, satelles Averni
Sæva nimis Musis, Palladi sæva nimis,
Quin illos rapias qui pondus inutile terræ,
Turba quidem est telis ista petenda tuis. 20
Vestibus hunc igitur pullis Academia luge,
Et madeant lachrymis nigra feretra tuis.
Fundat & ipsa modos querebunda Elegeïa tristes,
Personet & totis nænia mœsta scholis.