Elegia quarta. Anno ætatis 18.
Ad Thomam Junium præceptorem
suum apud mercatores Anglicos Hamburgæ
agentes Pastoris munere fungentum.
Curre per immensum subitò mea littera pontum,
I, pete Teutonicos læve per æquor agros,
Segnes rumpe moras, & nil, precor, obstet eunti,
Et festinantis nil remoretur iter.
Ipse ego Sicanio frænantem carcere ventos 5
Æolon, & virides sollicitabo Deos;
Cæruleamque suis comitatam Dorida Nymphis,
Ut tibi dent placidam per sua regna viam.
At tu, si poteris, celeres tibi sume jugales,
Vecta quibus Colchis fugit ab ore viri. 10
Aut queis Triptolemus Scythicas devenit in oras
Gratus Eleusinâ missus ab urbe puer.
Atque ubi Germanas flavere videbis arenas
Ditis ad Hamburgæ mœnia flecte gradum,
Dicitur occiso quæ ducere nomen ab Hamâ, 15
Cimbrica quem fertur clava dedisse neci.
Vivit ibi antiquæ clarus pietatis honore
Præsul Christicolas pascere doctus oves;
Ille quidem est animæ plusquam pars altera nostræ,
Dimidio vitæ vivere cogor ego. 20
Hei mihi quot pelagi, quot montes interjecti
Me faciunt aliâ parte carere mei!
Charior ille mihi quam tu doctissime Graium
Cliniadi, pronepos qui Telamonis erat.
Quámque Stagirites generoso magnus alumno, 25
Quem peperit Libyco Chaonis alma Jovi.
Qualis Amyntorides, qualis Philyrëius Heros
Myrmidonum regi, talis & ille mihi.
Primus ego Aonios illo præeunte recessus
Lustrabam, & bifidi sacra vireta jugi, 30
Pieriosque hausi latices, Clioque favente,
Castalio sparsi læta ter ora mero.
Flammeus at signum ter viderat arietis Æthon,
Induxitque auro lanea terga novo,
Bisque novo terram sparsisti Chlori senilem 35
Gramine, bisque tuas abstulit Auster opes:
Necdum ejus licuit mihi lumina pascere vultu,
Aut linguæ dulces aure bibisse sonos.
Vade igitur, cursuque Eurum præverte sonorum,
Quàm sit opus monitis res docet, ipsa vides. 40
Invenies dulci cum conjuge forte sedentem,
Mulcentem gremio pignora chara suo,
Forsitan aut veterum prælarga volumina patrum
Versantem, aut veri biblia sacra Dei.
Cælestive animas saturantem rore tenellas, 45
Grande salutiferæ religionis opus.
Utque solet, multam, sit dicere cura salutem,
Dicere quam decuit, si modo adesset, herum.
Hæc quoque paulum oculos in humum defixa modestos,
Verba verecundo sis memor ore loqui: 50
Hæc tibi, si teneris vacat inter prælia Musis
Mittit ab Angliaco littore fida manus.
Accipe sinceram, quamvis sit sera, salutem;
Fiat & hoc ipso gratior illa tibi.
Sera quidem, sed vera fuit, quam casta recepit 55
Icaris a lento Penelopeia viro.
Ast ego quid volui manifestum tollere crimen,
Ipse quod ex omni parte levare nequit.
Arguitur tardus meritò, noxamque fatetur,
Et pudet officium deseruisse suum. 60
Tu modò da veniam fasso, veniamque roganti,
Crimina diminui, quæ patuere, solent.
Non ferus in pavidos rictus diducit hiantes,
Vulnifico pronos nec rapit ungue leo.
Sæpe sarissiferi crudelia pectora Thracis 65
Supplicis ad mœstas delicuere preces.
Extensæque manus avertunt fulminis ictus,
Placat & iratos hostia parva Deos.
Jamque diu scripsisse tibi fuit impetus illi,
Neve moras ultra ducere passus Amor. 70
Nam vaga Fama refert, heu nuntia vera malorum!
In tibi finitimis bella tumere locis,
Teque tuàmque urbem truculento milite cingi,
Et jam Saxonicos arma parasse duces.
Te circum latè campos populatur Enyo, 75
Et sata carne virum jam cruor arva rigat.
Germanisque suum concessit Thracia Martem,
Illuc Odrysios Mars pater egit equos.
Perpetuóque comans jam deflorescit oliva,
Fugit & ærisonam Diva perosa tubam, 80
Fugit io terris, & jam non ultima virgo
Creditur ad superas justa volasse domos.
Te tamen intereà belli circumsonat horror,
Vivis & ignoto solus inópsque solo;
Et, tibi quam patrii non exhibuere penates 85
Sede peregrinâ quæris egenus opem.
Patria dura parens, & saxis sævior albis
Spumea quæ pulsat littoris unda tui,
Siccine te decet innocuos exponere fætus;
Siccine in externam ferrea cogis humum, 90
Et sinis ut terris quærant alimenta remotis
Quos tibi prospiciens miserat ipse Deus,
Et qui læta ferunt de cælo nuntia, quique
Quæ via post cineres ducat ad astra, docent?
Digna quidem Stygiis quæ vivas clausa tenebris, 95
Æternâque animæ digna perire fame!
Haud aliter vates terræ Thesbitidis olim
Pressit inassueto devia tesqua pede,
Desertasque Arabum salebras, dum regis Achabi
Effugit atque tuas, Sidoni dira, manus. 100
Talis & horrisono laceratus membra flagello,
Paulus ab Æmathiâ pellitur urbe Cilix.
Piscosæque ipsum Gergessæ civis Jesüaut;m
Finibus ingratus jussit abire suis.
At tu sume animos, nec spes cadat anxia curis 105
Nec tua concutiat decolor ossa metus.
Sis etenim quamvis fulgentibus obsitus armis,
Intententque tibi millia tela necem,
At nullis vel inerme latus violabitur armis,
Deque tuo cuspis nulla cruore bibet. 110
Namque eris ipse Dei radiante sub ægide tutus,
Ille tibi custos, & pugil ille tibi;
Ille Sionææ qui tot sub mœnibus arcis
Assyrios fudit nocte silente viros;
Inque fugam vertit quos in Samaritidas oras, 115
Misit ab antiquis prisca Damascus agris,
Terruit & densas pavido cum rege cohortes,
Aere dum vacuo buccina clara sonat,
Cornea pulvereum dum verberat ungula campum,
Currus arenosam dum quatit actus humum, 120
Auditurque hinnitus equorum ad bella ruentûm,
Et strepitus ferri, murmuraque alta virûm.
Et tu (quod superest miseris) sperare memento,
Et tua magnanimo pectore vince mala.
Nec dubites quandoque frui melioribus annis, 125
Atque iterum patrios posse videre lares.