Elegia sexta.
Ad Carolum Diodatum ruri commorantem.
Qui cum idibus Decemb. scripsisset, & sua carmina excusari postulasset si solito minus essent bona, quòd inter lautitias quibus erat ab amicis exceptus, haud satis felicem operam Musis dare se posse affirmabat, hunc habuit responsum.
Mitto tibi sanam non pleno ventre salutem,
Quâ tu distento forte carere potes.
At tua quid nostram prolectat Musa camœnam,
Nec sinit optatas posse sequi tenebras?
Carmine scire velis quàm te redamémque colámque, 5
Crede mihi vix hoc carmine scire queas.
Nam neque noster amor modulis includitur arctis,
Nec venit ad claudos integer ipse pedes.
Quàm bene solennes epulas, hilaremque Decembrim
Festaque cœlifugam quæ coluere Deum, 10
Deliciasque refers, hyberni gaudia ruris,
Haustaque per lepidos Gallica musta focos.
Quid quereris refugam vino dapibusque poesin?
Carmen amat Bacchum, Carmina Bacchus amat.
Nec puduit Phœbum virides gestasse corymbos, 15
Atque hederam lauro præposuisse suæ.
Sæpius Aoniis clamavit collibus Euœ
Mista Thyonêo turba novena choro.
Naso Corallæis mala carmina misit ab agris:
Non illic epulæ non fata vitis erat. 20
Quid nisi vina, rosasque racemiferumque Lyæum
Cantavit brevibus Tëia Musa modis?
Pindaricosque inflat numeros Teumesius Euan,
Et redolet sumptum pagina quæque merum.
Dum gravis everso currus crepat axe supinus, 25
Et volat Eléo pulvere fuscus eques.
Quadrimoque madens Lyricen Romanus Jaccho
Dulce canit Glyceran, flavicomamque Chloen,
Jam quoque lauta tibi generoso mensa paratu,
Mentis alit vires, ingeniumque fovet. 30
Massica fœcundam despumant pocula venam,
Fundis & ex ipso condita metra cado.
Addimus his artes, fusumque per intima Phœbum
Corda, favent uni Bacchus, Apollo, Ceres.
Scilicet haud mirum tam dulcia carmina per te 35
Numine composito tres peperisse Deos.
Nunc quoque Thressa tibi cælato barbitos auro
Insonat argutâ molliter icta manu;
Auditurque chelys suspensa tapetia circum,
Virgineos tremulâ quæ regat arte pedes. 40
Illa tuas saltem teneant spectacula Musas,
Et revocent, quantum crapula pellit iners.
Crede mihi dum psallit ebur, comitataque plectrum
Implet odoratos festa chorea tholos,
Percipies tacitum per pectora serpere Phœbum, 45
Quale repentinus permeat ossa calor,
Perque puellares oculos digitumque sonantem
Irruet in totos lapsa Thalia sinus.
Namque Elegía levis multorum cura deorum est,
Et vocat ad numeros quemlibet illa suos; 50
Liber adest elegis, Eratoque, Ceresque, Venusque,
Et cum purpureâ matre tenellus Amor.
Talibus inde licent convivia larga poetis,
Sæpis & veteri commaduisse mero.
At qui bella refert, & adulto sub Jove cælum, 55
Heroasque pios, semideosque duces,
Et nunc sancta canit superum consulta deorum,
Nunc latrata fero regna profunda cane,
Ille quidem parcè Samii pro more magistri
Vivat, & innocuos præbeat herba cibos; 60
Stet prope fagineo pellucida lympha catillo,
Sobriaque è puro pocula fonte bibat.
Additur huic scelerisque vacans, & casta juventus,
Et rigidi mores, & sine labe manus.
Qualis veste nitens sacrâ, & lustralibus undis 65
Surgis ad infensos augur iture Deos.
Hoc ritu vixisse ferunt post rapta sagacem
Lumina Tiresian, Ogygiumque Linon,
Et lare devoto profugum Calchanta, senemque
Orpheon edomitis sola per antra feris; 70
Sic dapis exiguus, sic rivi potor Homerus
Dulichium vexit per freta longa virum,
Et per monstrificam Perseiæ Phœbados aulam,
Et vada fœmineis insidiosa sonis,
Perque tuas rex ime domos, ubi sanguine nigro 75
Dicitur umbrarum detinuisse greges.
Diis etenim sacer est vates, divûmque sacerdos,
Spirat & occultum pectus, & ora Jovem.
At tu siquid agam, scitabere (si modò saltem
Esse putas tanti noscere siquid agam) 80
Paciferum canimus cælesti semine regem,
Faustaque sacratis sæcula pacta libris,
Vagitumque Dei, & stabulantem paupere tecto
Qui suprema suo cum patre regna colit.
Stelliparumque polum, modulantesque æthere turmas, 85
Et subitò elisos ad sua fana Deos.
Dona quidem dedimus Christi natalibus illa,
Illa sub auroram lux mihi prima tulit.
Te quoque pressa manent patriis meditata cicutis,
Tu mihi, cui recitem, judicis instar eris. 90