Heu quàm perpetuis erroribus acta fatiscit
Avia mens hominum, tenebrisque immersa profundis
Oedipodioniam volvit sub pectore noctem!
Quæ vesana suis metiri facta deorum
Audet, & incisas leges adamante perenni 5
Assimilare suis, nulloque solubile sæclo
Consilium fati perituris alligat horis.
Ergóne marcescet sulcantibus obsita rugis
Naturæ facies, & rerum publica mater
Omniparum contracta uterum sterilescet ab ævo? 10
Et se fassa senem malè certis passibus ibit
Sidereum tremebunda caput? num tetra vetustas
Annorumque æterna fames, squalorque situsque
Sidera vexabunt? an & insatiabile Tempus
Esuriet Cælum, rapietque in viscera patrem? 15
Heu, potuitne suas imprudens Jupiter arces
Hoc contra munisse nefas, & Temporis isto
Exemisse malo, gyrosque dedisse perennes?
Ergo erit ut quandoque sono dilapsa tremendo
Convexi tabulata ruant, atque obvius ictu 20
Stridat uterque polus, superâque ut Olympius aulâ
Decidat, horribilisque retectâ Gorgone Pallas.
Qualis in Ægæam proles Junonia Lemnon
Deturbata sacro cecidit de limine cæli.
Tu quoque Phœbe tui casus imitabere nati 25
Præcipiti curru, subitáque ferere ruinâ
Pronus, & extinctâ fumabit lampade Nereus,
Et dabit attonito feralia sibila ponto.
Tunc etiam aërei divulsis sedibus Hæmi
Dissultabit apex, imoque allisa barathro 30
Terrebunt Stygium dejecta Ceraunia Ditem
In superos quibus usus erat, fraternaque bella.
At Pater omnipotens fundatis fortius astris
Consuluit rerum summæ, certoque peregit
Pondere fatorum lances, atque ordine summo 35
Singula perpetuum jussit servare tenorem.
Volvitur hinc lapsu mundi rota prima diurno;
Raptat & ambitos sociâ vertigine cælos.
Tardior haud solito Saturnus, & acer ut olim
Fulmineùm rutilat cristatâ casside Mavors. 40
Floridus æternùm Phœbus juvenile coruscat,
Nec fovet effœtas loca per declivia terras
Devexo temone Deus; sed semper amicá
Luce potens eadem currit per signa rotarum,
Surgit odoratis pariter formosus ab Indis 45
Æthereum pecus albenti qui cogit Olympo
Mane vocans, & serus agens in pascua cæli,
Temporis & gemino dispertit regna colore.
Fulget, obitque vices alterno Delia cornu,
Cæruleumque ignem paribus complectitur ulnis. 50
Nec variant elementa fidem, solitóque fragore
Lurida perculsas jaculantur fulmina rupes.
Nec per inane furit leviori murmure Corus,
Stringit & armiferos æquali horrore Gelonos
Trux Aquilo, spiratque hyemem, nimbosque volutat. 55
Utque solet, Siculi diverberat ima Pelori
Rex maris, & raucâ circumstrepit æquora conchâ
Oceani Tubicen, nec vastâ mole minorem
Ægæona ferunt dorso Balearica cete.
Sed neque Terra tibi sæcli vigor ille vetusti 60
Priscus abest, servatque suum Narcissus odorem,
Et puer ille suum tenet & puer ille decorem
Phœbe tuusque & Cypri tuus, nec ditior olim
Terra datum sceleri celavit montibus aurum
Conscia, vel sub aquis gemmas. Sic denique in ævum 65
Ibit cunctarum series justissima rerum,
Donec flamma orbem populabitur ultima, latè
Circumplexa polos, & vasti culmina cæli;
Ingentique rogo flagrabit machina mundi.