Rusticus ex Malo sapidissima poma quotannis
Legit, & urbano lecta dedit Domino:
Hic incredibili fructûs dulcedine Captus
Malum ipsam in proprias transtulit areolas.
Hactenus illa ferax, sed longo debilis ævo, 5
Mota solo assueto, protinùs aret iners.
Quod tandem ut patuit Domino, spe lusus inani,
Damnavit celeres in sua damna manus.
Atque ait, Heu quantò satius fuit illa Coloni
(Parva licet) grato dona tulisse animo! 10
Possem Ego avaritiam frœnare, gulamque voracem:
Nunc periere mihi & fœtus & ipsa parens.