OPERIS SPECIMEN

(Ad exemplum Johannis Physiophili speciminis Monachologiæ)

12. S.B. Militaris, WILBUR. Carnifex, JABLONSK. Profanus, DESFONT.

[Male hanece speciem Cyclopem Fabricius vocat, ut qui singulo oculo ad quod sui interest distinguitur. Melius vero Isaacus Outis nullum inter S. milit. S. que Belzebul (Fabric. 152) discrimen esse defendit]

Habitat civitat. Americ. austral.

Aureis lineis splendidus; plerumque tamen sordidus, utpote lanienas valde frequentans, foetore sanguinis allectus. Amat quoque insuper septa apricari, neque inde, nisi maxima conatione detruditur. Candidatus ergo populariter vocatus. Caput cristam quasi pennarum ostendit. Pro cibo vaccam publicam callide mulget; abdomen enorme; facultas suctus haud facile estimanda. Otiosus, fatuus; ferox nihilominus, semperque dimicare paratus. Tortuose repit.

Capite sæpe maxima cum cura dissecto, ne illud rudimentum etiam cerebri commune omnibus prope insectis detegere poteram.

Unam de hoc S. milit. rem singularem notavi; nam S. Guineens. (Fabric. 143) servos facit, et idcirco a multis summa in reverentia habitus, quasi scintillas rationis pæne humanæ demonstrans.

24. S.B. Criticus, WILBUR. Zoilus, FABRIC. Pygmæus, CARLSEN.

[Stultissime Johannes Stryx cum S. punctato (Fabric. 64-109) confundit. Specimina quamplurima scrutationi microscopicæ subjeci, nunquam tamen unum ulla indicia puncti cujusvis prorsus ostendentem inveni.]

Præcipue formidolosus, insectatusque, in proxima rima anonyma sese abscondit, we, we, creberrime stridens. Ineptus, segnipes.

Habitat ubique gentium; in sicco; nidum suum terebratione indefessa ædificans. Cibus. Libros depascit; siccos præcipue.