O quanta qualia
sunt illa sabbata,
quae semper celebrat
superna curia
quae fessis requies,
quae merces fortibus,
cum erit omnia
deus in omnibus.
Vera Jerusalem
est illa civitas
cuius pax iugis est
summa iucunditas:
ubi non praevenit
rem desiderium,
nec desiderio
minus est praemium.
Quis Rex, quae curia,
quale palatium,
quae pax, quae requies,
quod illud gaudium,
huius participes
exponant gloriae,
si quantum sentiunt
possint exprimere.