Solus ad victimam procedis, Domine,
morti te offerens quam venis tollere:
quid nos miserrimi possumus dicere
qui quae commisimus scimus te luere?
Nostra sunt, Domine, nostra sunt crimina:
quid tua criminum facis supplicia?
quibus sic compati fac nostra pectora,
ut vel compassio digna sit venia.
Nox ista flebilis praesensque triduum
quod demorabitur fletus sit vesperum,
donec laetitiae mane gratissimum
surgente Domino sit maestis redditum.
Tu tibi compati sic fac nos, Domine,
tuae participes ut simus gloriae;
sic praesens triduum in luctu ducere,
ut risum tribuas paschalis gratiae.