[80] Encytum ad eundem modum facito, uti globos, nisi calicem pertusum cavum habeat. Ita in unguen caldum fundito. Honestum quasi spiram facito idque duabus rudibus vorsato praestatoque. Item unguito coloratoque caldum ne nimium. Id cum melle aut cum mulso adponito.
[81] Erneum sic facito tamquam placentam. Eadem omnia indito, quae in placentam. Id permisceto in alveo, id indito in irneam fictilem, eam demittito in aulam aheneam aquae calidae plenam. Ita coquito ad ignem. Ubi coctum erit, irneam confringito, ita ponito.
[82] Spaeritam sic facito, ita uti spiram, nisi sic fingito. De tractis caseo melle spaeras pugnum altas facito. Eas in solo conponito densas, eodem modo conponito atque spiram itemque coquito.
[83] Votum pro bubus, uti valeant, sic facito. Marti Silvano in silva interdius in capita singula boum votum facito. Farris L. III et lardi P. IIII S et pulpae P. IIII S, visi S. III, id in unum vas liceto coicere, et vinum item in unum vas liceto coicere. Eam rem divinam vel servus vel liber licebit faciat. Ubi res divina facta erit, statim ibidem consumito. Mulier ad eam rem divinam ne adsit neve videat quo modo fiat. Hoc votum in annos singulos, si voles, licebit vovere.
[84] Savillum hoc modo facito. Farinae selibram, casei P. II S una conmisceto quasi libum, mellis P. * et ovum unum. Catinum fictile oleo unguito. Ubi omnia bene conmiscueris, in catinum indito, catinum testo operito. Videto ut bene percoquas medium, ubi altissimum erit. Ubi coctum erit, catinum eximito, papaver infriato, sub testum subde paulisper, postea eximito. Ita pone cum catillo et lingula.
[85] Pultem Punicam sic coquito. Libram alicae in aquam indito, facito uti bene madeat. Id infundito in alveum purum, eo casei recentis P. III, mellis P. S, ovum unum, omnia una permisceto bene. Ita insipito in aulam novam.
[86] Graneam triticeam sic facito. Selibram tritici puri in mortarium purum indat, lavet bene corticemque deterat bene eluatque bene. Postea in aulam indat et aquam puram cocatque. Ubi coctum erit, lacte addat paulatim usque adeo, donec cremor crassus erit factus.
[87] Amulum sic facito. Siliginem purgato bene, postea in alvum indat, eo addat aquam bis in die. Die decimo aquam exsiccato, exurgeto bene, in alveo puro misceto bene, facito tamquam faex fiat. Id in linteum novum indito, exprimito cremorem in patinam novam aut in mortarium. Id omne ita facito et refricato denuo. Eam patinam in sole ponito, arescat. Ubi arebit, in aulam novam indito, inde facito cum lacte coquat.
[88] Salem candidum sic facito. Amphoram defracto collo puram inpleto aquae purae, in sole ponito. Ibi fiscellam cum sale populari suspendito et quassato suppletoque identidem. Id aliquotiens in die cotidie facito, usque adeo donec sal desiverit tabescere biduum. Id signi erit: menam aridam vel ovum demittito; si natabit, ea muries erit, vel carnem vel caseos vel salsamenta quo condas. Eam muriam in labella vel in patinas in sole ponito. Usque adeo in sole habeto, donec concreverit. Inde flos salis fiet. Ubi nubilabitur et noctu sub tecto ponito; cotidie, cum sol erit, in sole ponito.
[89] Gallinas et anseres sic farcito. Gallinas teneras, quae primum parient, concludat. Polline vel farina hordeacia consparsa turundas faciat, eas in aquam intingat, in os indat, paulatim cotidie addat; ex gula consideret, quod satis sit. Bis in die farciat et meridie bibere dato; ne plus aqua sita siet horam unam. Eodem modo anserem alito, nisi prius dato bibere et bis in die, bis escam.
[90] Palumbum recentem sic farcito. Ubi prensus erit, ei fabam coctam tostam primum dato, ex ore in eius os inflato, item aquam. Hoc dies VII facito. Postea fabam fresam puram et far purum facito et fabae tertia pars ut infervescat, tum far insipiat, puriter facito et coquito bene. Id ubi excluseris, depsito bene, oleo manum unguito, primum pusillum, postea magis depses, oleo tangito depsitoque, dum poterit facere turundas. Ex aqua dato, escam temperato.
[91] Aream sic facito. Locum ubi facies confodito. Postea amurca conspargito bene sinitoque conbibat. Postea conminuito glebas bene. Deinde coaequato et paviculis verberato. Postea denuo amurca conspargito sinitoque arescat. Si ita feceris, neque formicae nocebunt neque herbae nascentur.
[92] Frumento ne noceat curculio neu mures tangant. Lutum de amurca facito, palearum paulum addito, sinito macerescant bene et subigito bene; eo granarium totum oblinito crasso luto. Postea conspargito amurca omne quod lutaveris. Ubi aruerit, eo frumentum refrigeratum condito; curculio non nocebit.
[93] Olea si fructum non feret, ablaqueato. Postea stramenta circumponito. Postea amurcam cum aqua conmisceto aequas partes. Deinde ad oleam circumfundito. Ad arborem maxumam urnam conmixti sat est; ad minores arbores pro ratione indito. Et idem hoc si facies ad arbores feraces, eae quoque meliores fient. Ad eas stramenta ne addideris.
[94] Fici uti grossos teneant, facito omnia quo modo oleae, et hoc amplius, cum ver adpetet, terram adaggerato bene. Si ita feceris, et grossi non cadent et fici scabrae non fient et multo feraciores erunt.
[95] Convolvolus in vinia ne siet. Amurcam condito, puram bene facito, in vas aheneum indito congios II. Postea igni leni coquito, rudicula agitato crebro usque adeo, dum fiat tam crassum quam mel. Postea sumito bituminis tertiarium et sulpuris quartarium. Conterito in mortario seorsum utrumque. Postea infriato quam minutissime in amurcam caldam et simul rudicula misceto et denuo coquito sub dio caelo. Nam si in tecto coquas, cum bitumen et sulpur additum est, excandescet. Ubi erit tam crassum quam viscum, sinito frigescat. Hoc vitem circum caput et sub brachia unguito; convolvus non nascetur.
[96] Oves ne scabrae fiant. Amurcam condito, puram bene facito, aquam in qua lupinus deferverit et faecem de vino bono, inter se omnia conmisceto pariter. Postea cum detonderis, unguito totas, sinito biduum aut triduum consudent. Deinde lavito in mari; si aquam marinam non habebis, facito aquam salsam, ea lavito. Si haec sic feceris, neque scabrae fient et lanae plus et meliorem habebunt, et ricini non erunt molesti. Eodem in omnes quadripedes utito, si scabrae erunt.
[97] Amurca decocta axem unguito et lora et calciamenta et coria; omnia meliora facies.
[98] Vestimenta ne tiniae tangant. Amurcam decoquito ad dimidium, ea unguito fundum arcae et extrinsecus et pedes et angulos. Ubi ea adaruerit, vestimenta condito. Si ita feceris, tiniae non nocebunt. Et item ligneam supellectilem omnem si ungues, non putescet, et cum ea terseris, splendidior fiet. Item ahenea omnia unguito, sed prius extergeto bene. Postea cum unxeris, cum uti voles, extergeto. Splendidior erit, et aerugo non erit molesta.
[99] Fici aridae si voles uti integrae sint, in vas fictile condito. Id amurca decocta unguito.