CATULLI VERONENSIS LIBER

IL LIBRO DI CATULLO

 

I.

Cui dono

II-X.
XI. Furi et Aureli
XII-XVI.
XVII. O colonia
XXI-XXIV.
XXV.

Cinaede Thalle

XXVI-XXIX.
XXX.

Alfene immemor

XXXI-XXXIII.
XXXIV.

Dianae sumus in fide

XXXV-L.
LI.

Ille mi par esse

LII-LX.
LXI.

Collis o Heliconii

LXII.

Vesper adest

LXIII. ATTIS
LXIV.

ARIADNA

LXV.

Etsi me adsiduo

LXVI.

Omnia qui magni

LXVII.

O dulci iucunda viro

LXVIII.

Quod mihi fortuna

Non possum reticere

LXIX-LXXV.

LXXVI.

Siqua recordanti

LXXVII-C.

CI.

Multas per gentis

CII-CXVI.

I.

A Cornelio

II-X.

XI.

Per Lesbia

XII-XVI.

XVII.

La sagra del Ponte Lungo

XXI-XXIV.

XXV.

XXVI-XXIX.

XXX.

All’amico ingrato

XXXI-XXXIII.

XXXIV.

A Diana

XXXV-L.

LI.

A Lesbia

LII-LX.

LXI.

Canto nuziale

LXII.

Contrasto nuziale

LXIII.

ATTIS

LXIV.

ARIANNA

LXV.

A Ortalo

LXVI.

Un’elegia di Callimaco: La chioma di Berenice

LXVII.

Dialogo del Viandante e della Porta

LXVIII.

A Allio

L’elegia di Venere e delle Muse

LXIX-LXXV

LXXVI.

Agli dèi

LXXVII-C.

CI.

Al fratello

CII-CXVI.

 

I

CUI dono lepidum novum libellum

arido modo pumice expolitum?

Corneli, tibi: namque tu solebas

meas esse aliquid putare nugas,

5

iam tum cum ausus es unus Italorum

omne aevum tribus explicare chartis

doctis, Iuppiter, et laboriosis.

Quare habe tibi quidquid hoc libelli,

qualecumque: quod, o patrona virgo,

10

plus uno maneat perenne saeclo.

 

II

PASSER, deliciae meae puellae,

quicum ludere, quem in sinu tenere,

cui primum digitum dare appetenti

et acris solet incitare morsus:

5

cum desiderio meo nitenti

carum nescioquid libet iocari

ut solaciolum sui doloris,

credo: ut cum gravis acquiescet ardor,

tecum ludere sicut ipsa possem

10

et tristis animi levare curas!

 

IIa

Quod certamine te facetiisque,

haud sane illepidis, meisque nugis

victum abisse domo fatere nostra

(quamquam audire tuis venustiores

versus non memini magisque doctos),

et me carminibus remunerare

quae Lesbi cecinit puella dulcis,

et «Vincare necesse, ut ipse vincas»

ascribis sapienter: illud, Alli,

11

tam gratum est mihi, quam ferunt puellae

pernici aureolum fuisse malum,

13

quod zonam soluit diu negatam.

 

III

Lugete, o Veneres Cupidinesque,

et quantum est hominum venustiorum.

Passer mortuus est meae puellae,

passer, deliciae meae puellae,

5

quem plus illa oculis suis amabat:

nam mellitus erat suamque norat

ipsam, tam bene quam puella matrem,

nec sese a gremio illius movebat,

sed circumsiliens modo huc modo illuc

10

ad solam dominam usque pipiabat.

Qui nunc it per iter tenebricosum

illud, unde negant redire quemquam.

At vobis male sit, malae tenebrae

Orci, quae omnia bella devoratis:

15

tam bellum mihi passerem abstulistis!

O factum male! o miselle passer!

Tua nunc opera meae puellae

flendo turgiduli rubent ocelli.

 

IV

Phaselus ille quem videtis, hospites,

ait fuisse navium celerrimus,

neque ullius natantis impetum trabis

nequisse praeterire, sive palmulis

5

opus foret volare sive linteo.

Et hoc negat minacis Adriatici

negare litus, insulasve Cycladas

Rhodumque nobilem horridamque Thraciam

Propontida, trucemve Ponticum sinum.

10

Ubi iste post phaselus antea fuit

comata silva: nam Cytorio in iugo

loquente saepe sibilum edidit coma.

Amastri Pontica et Cytore buxifer,

tibi haec fuisse et esse cognitissima

15

ait phaselus: ultima ex origine

tuo stetisse dicit in cacumine,

tuo imbuisse palmulas in aequore,

et inde tot per impotentia freta

erum tulisse, laeva sive dextera

20

vocaret aura, sive utrumque Iuppiter

simul secundus incidisset in pedem;

neque ulla vota litoralibus deis

sibi esse facta, cum veniret a mari

novissimo hunc ad usque limpidum lacum.

25

Sed haec prius fuere. Nunc recondita

senet quiete seque dedicat tibi,

gemelle Castor et gemelle Castoris.

 

V

Vivamus, mea Lesbia, atque amemus

rumoresque senum severiorum

omnis unius aestimemus assis.

Soles occidere et redire possunt:

5

nobis cum semel occidit brevis lux,

nox est perpetua una dormienda.

Da mi basia mille, deinde centum,

dein mille altera, dein secunda centum,

deinde usque altera mille, deinde centum.

10

Dein, cum milia multa fecerimus,

conturbabimus illa, ne sciamus,

aut nequis malus invidere possit,

cum tantum sciat esse basiorum.

 

VI

Flavi, delicias tuas Catullo

ni sint illepidae atque inelegantes

velles dicere, nec tacere posses;

verum nescioquid febriculosi

5

scorti diligis: hoc pudet fateri.

Nam te non viduas iacere noctis,

nequiquam tacitum, cubile clamat

sertis Assyrio fragrans olivo,

pulvinusque peraeque et hic et illi

10

attritus, tremulique quassa lecti

argutatio inambulatioque.

Nam nil ista pudet, nihil, fateri.

Cur? Non tam latera effututa pandas,

nec tu quid facias ineptiarum.

15

Quare, quidquid habes boni malique,

dic nobis: volo te ac tuos amores

ad caelum lepido vocare versu.

 

VII

Quaeris quot mihi basiationes

tuae, Lesbia, sint satis superque.

Quam magnus numerus Libyssae harenae

lasarpiciferis iacet Cyrenis,

5

oraclum Iovis inter aestuosi

et Batti veteris sacrum sepulcrum,

aut quam sidera multa, cum tacet nox,

furtivos hominum vident amores,

tam te basia multa basiare

10

vesano satis et super Catullo est:

quae nec pernumerare curiosi

possint nec mala fascinare lingua.

 

VIII

Miser Catulle, desinas ineptire,

et quod vides perisse perditum ducas.

Fulsere quondam candidi tibi soles,

cum ventitabas quo puella ducebat

5

amata nobis quantum amabitur nulla:

ibi illa multa tum iocosa fiebant,

quae tu volebas, nec puella nolebat.

Fulsere vere candidi tibi soles.

Nunc iam illa non vult: tu quoque, impotens, noli,

10

nec quae fugit sectare, nec miser vive,

sed obstinata mente perfer, obdura.

Vale, puella: iam Catullus obdurat,

nec te requiret nec rogabit invitam.

At tu dolebis, cum rogaberis nulla.

15

Scelesta, ne te… Quae tibi manet vita?

quis nunc te adibit? cui videberis bella?

quem nunc amabis? cuius esse diceris?

quem basiabis? cui labella mordebis?

at tu, Catulle, destinatus obdura.

 

IX

Verani, omnibus e meis amicis

antistans mihi milibus trecentis,

venistine domum, ad tuos penatis

fratresque unanimos anumque matrem?

5

Venisti. O mihi nuntii beati!

Visam te incolumem audiamque Hiberum

narrantem loca facta nationes,

ut mos est tuus, applicansque collum

iucundum os oculosque saviabor.

10

O quantum est hominum beatiorum,

quid me laetius est beatiusve?

 

X

Varus me meus ad suos amores

visum duxerat e foro otiosum:

scortillum, ut mihi tunc repente visum est,

non sane illepidum neque invenustum.

5

Huc ut venimus, incidere nobis

sermones varii, in quibus, quid esset

iam Bithynia, quo modo se haberet,

ecquonam mihi profuisset aere.

Respondi id quod erat; nihil neque ipsis

10

nec praetoribus esse nec cohorti,

cur quisquam caput unctius referret,

praesertim quibus esset irrumator

praetor, nec faceret pili cohortem.

«At certe tamen» inquiunt, «quod illic

15

natum dicitur esse, comparasti

ad lecticam homines». Ego, ut puellae

unum me facerem beatiorem,

«Non» inquam «mihi tam fuit maligne,

ut, provincia quod mala incidisset,

20

non possem octo homines parare rectos».

At mi nullus erat nec hic neque illic,

fractum qui veteris pedem grabati

in collo sibi collocare posset.

Hic illa, ut decuit cinaediorem,

25

«Quaeso» inquit, «mihi, mi Catulle, paulum

istos: commoda nam volo ad Sarapim

deferri». «Mane» inquii puellae;

«istud quod modo dixeram me habere:

fugit me ratio: meus sodalis,

30

Cinna est Gaius: is sibi paravit.

Verum, utrum illius an mei, quid ad me?

utor tam bene, quam mihi pararim.

Sed tu salsa male et molesta vivis,

per quam non licet esse neglegentem».

 

XI

FURI et Aureli, comites Catulli,

sive in extremos penetrabit Indos,

4-5

litus ut longe resonante Eoa tunditur unda,

sive in Hyrcanos Arabasve mollis,

seu Sacas sagittiferosve Parthos,

7-8

sive quae septemgeminus colorat aequora Nilus,

sive trans altas gradietur Alpis,

Caesaris visens monimenta magni,

11-12

Gallicum Rhenum, horribilisque ultimosque Britannos:

omnia haec, quaecumque feret voluntas

caelitum, temptare simul parati,

15-16

pauca nuntiate meae puellae non bona dicta.

Cum suis vivat valeatque moechis,

quos simil complexa tenet trecentos,

19-20

nullum amans vere, sed identidem omnium ilia rumpens:

nec meum respectet, ut ante, amorem,

qui illius culpa cecidit velut prati

23-24

Ultimi flos, praetereunte postquam tactus aratro est.

 

XII

MARRUCINE Asini, manu sinistra

non belle uteris: in ioco atque vino

tollis lintea neglegentiorum.

Hoc salsum esse putas? fugit te, inepte:

5

quamvis sordida res et invenusta est.

Non credis mihi? crede Pollioni

fratri, qui tua furta vel talento

mutari velit: est enim leporum

disertus puer ac facetiarum.

10

Quare aut hendecasyllabos trecentos

exspecta, aut mihi linteum remitte.

Quod me non movet aestimatione,

verum est mnemosynum mei sodalis.

Nam sudaria Saetaba ex Hiberis

15

miserunt mihi muneri Fabullus

et Veranius: haec amem necesse est

ut Veraniolum meum et Fabullum.

 

XIII

Cenabis bene, mi Fabulle, apud me

paucis, si tibi di favent, diebus,

si tecum attuleris bonam atque magnam

cenam, non sine candida puella

5

et vino et sale et omnibus cachinnis.

Haec si, inquam, attuleris, venuste noster,

cenabis bene: nam tui Catulli

plenus sacculus est aranearum.

Sed contra accipies meros amores

10

seu quid suavius elegantiusve est:

nam unguentum dabo, quod meae puellae

donarunt Veneres Cupidinesque:

quod tu cum olfacies, deos rogabis,

totum ut te faciant, Fabulle, nasum.

 

XIV

Ni te plus oculis meis amarem,

iucundissime Calve, munere isto

odissem te odio Vatiniano:

nam quid feci ego quidve sum locutus,

5

cur me tot male perderes poetis?

Isti di mala multa dent clienti,

qui tantum tibi misit impiorum.

Quodsi, ut suspicor, hoc novum ac repertum

munus dat tibi Sulla litterator,

10

non est mi male, sed bene ac beate,

quod non dispereunt tui labores.

Di magni, horribilem et sacrum libellum!

Quem tu scilicet ad tuum Catullum

misti continuo, ut die periret

15

Saturnalibus optimo dierum!

Non, non hoc tibi, salse, sic abibit:

nam, si luxerit, ad librariorum

curram scrinia, Caesios Aquinos

Suffenum, omnia colligam venena,

20

ac te his suppliciis remunerabor.

Vos hinc interea, valete, abite

illuc, unde malum pedem attulistis

saecli incommoda, pessimi poetae!

 

XIVa

Siqui forte mearum ineptiarum

25

lectores eritis manusque vestras

non horrebitis admovere nobis,

commendare licebit hos puellis

vestris hendecasyllabos, poetis

ut dicant male pessimis, bonisque,

vobis, non mihi, dent meros amores.

 

XV

Commendo tibi me ac meos amores,

Aureli. Veniam peto pudentem,

ut, si quicquam animo tuo cupisti,

quod castum expeteres et integellum,

5

conserves puerum mihi pudice,

non dico a populo: nihil veremur

istos, qui in platea modo huc modo illuc

in re praetereunt sua occupati:

verum a te metuo tuoque pene

10

infesto pueris bonis malisque.

Quem tu qua libet, ut libet, moveto

quantum vis, ubi erit foris paratum:

hunc unum excipio, ut puto, pudenter.

Quodsi te mala mens furorque vecors

15

in tantam impulerit, sceleste, culpam,

ut nostrum insidiis caput lacessas,

a, tum te miserum malique fati:

quem attractis pedibus patente porta

percurrent raphanique mugilesque.

 

XVI

Pedicabo ego vos et irrumabo,

Aureli pathice et cinaede Furi,

qui me ex versiculis meis putastis,

quod sunt molliculi, parum pudicum.

5

Nam castum esse decet pium poetam

ipsum, versiculos nihil necesse est:

qui tum denique habent salem ac leporem,

si sint molliculi ac parum pudici

et quod pruriat incitare possunt:

10

non dico pueris, sed his pilosis,

qui duros nequeunt movere lumbos.

Vos, qui milia multa basiorum

legistis, male me marem putatis?

Pedicabo ego vos et irrumabo.

 

XVII

OCOLONIA, quae cupis ponte ludere longo,

et salire paratum habes, sed vereris inepta

crura ponticuli axulis stantis in redivivis,

ne supinus eat cavaque in palude recumbat;

5

sic tibi bonus ex tua pons libidine fiat,

in quo ludicra Sublici sacra suscipiantur:

munus hoc mihi maximi da, colonia, risus.

Quendam municipem meum de tuo volo ponte

ire praecipitem in lutum per caputque pedesque

10

verum totius ut lacus putidaeque paludis

lividissima maximeque est profunda vorago.

Insulsissimus est homo, nec sapit pueri instar

bimuli tremula patris dormientis in ulna;

cui cum sit viridissimo nupta flore puella

15

(et puella tenellulo delicatior haedo,

asservanda nigerrimis diligentius uvis),

ludere hanc sinit ut libet, nec pili facit uni,

nec se sublevat ex sua parte, sed, velut alnus

in fossa Liguri iacet suppernata securi,

20

tantundem omnia sentiens quam si nulla sit usquam,

talis iste meus stupor nil videt, nihil audit,

ipse qui sit, utrum sit an non sit, id quoque nescit.

Nunc eum volo de tuo ponte mittere pronum,

si pote stolidum repente exitare veternum,

25

et supinum animum in gravi derelinquere caeno,

ferream ut soleam tenaci in voragine mula.

 

XXI

AURELI, pater esuritionum,

non harum modo, sed quot aut fuerunt

aut sunt aut aliis erunt in annis,

pedicare cupis meos amores.

5

Nec clam: nam simul es, iocaris una,

haeres ad latus, omnia experiris.

Frustra: nam insidias mihi instruentem

tangam te prior irrumatione.

Atque id si faceres satur, tacerem:

10

nunc ipsum id doleo, quod esurire,

meus mi puer et sitire discet.

Quare desine, dum licet pudico,

ne finem facias, sed irrumatus.

 

XXII

Suffenus iste, Vare, quem probe nosti,

homo est venustus et dicax et urbanus:

idemque longe plurimos facit versus.

Puto esse ego illi milia aut decem aut plura

5

perscripta: nec sic, ut fit, in palimpsesto

relata: chartae regiae, novi libri,

novi umbilici, lora rubra membranae,

derecta plumbo et pumice omnia aequata.

Haec cum legas tu, bellus ille et urbanus

10

Suffenus unus caprimulgus aut fossor

rursus videtur: tantum abhorret ac mutat.

Hoc quid putemus esse? Qui modo scurra

aut siquid hac re tritius videbatur,

idem infaceto est infacetior rure,

15

simul poemata attigit, neque idem umquam

aeque est beatus ac poema cum scribit:

tam gaudet in se tamque se ipse miratur.

Nimirum idem omnes fallimur, nec est quisquam

quem non in aliqua re videre Suffenum

20

possis. Suus cuique attributus est error:

sed non videmus, manticae quod in tergo est.

 

XXIII

Furi, cui neque servus est neque arca

nec cimex neque araneus neque ignis,

verum est et pater et noverca, quorum

dentes vel silicem comesse possunt:

5

est pulchre tibi cum tuo parente

et cum coniuge lignea parentis.

Nec mirum: bene nam valetis omnes,

pulchre concoquitis, nihil timetis,

non incendia, non gravis ruinas,

10

non facta impia, non dolos veneni,

non casus alios periculorum,

ut qui corpora sicciora cornu,

aut siquid magis aridum est, habetis

sole et frigore et esuritione.

15

Quare non tibi sit bene ac beate?

A te sudor abest, abest saliva

muccusve et mala pituita nasi.

Hanc ad munditiem adde mundiorem,

quod culus tibi purior salillo est,

20

nec toto decies cacas in anno,

atque id durius est faba et lapillis:

quod tu si manibus teras fricesque,

non umquam digitum inquinare posses.

Haec tu commoda tam beata, Furi,

25

noli spernere nec putare parvi:

et sestertia quae soles precari

centum, desine: nam satis beatu’s.

 

XXIV

O qui flosculus es Iuventiorum,

non horum modo, sed quot aut fuerunt

aut posthac aliis erunt in annis,

mallem divitias Midae dedisses

5

isti, cui neque servus est neque arca,

quam sic te sineres ab illo amari.

«Qui, non est homo bellus?» inquies. Est:

sed bello huic neque servus est neque arca.

Hoc tu quam libet abice elevaque:

10

nec servum tamen ille habet neque arcam.

 

XXV

CINAEDE Thalle, mollior cuniculi capillo

vel anseris medullula vel imula oricilla

vel pene languido senis situque araneoso,

4

idemque Thalle turbida rapacior procella,

4a

quae primulo diluculo vias repente verrit

5

cum luna mulierarios ostendit oscitantis:

remitte pallium mihi meum, quod involasti,

sudariumque Saetabum catagraphosque Thynos,

inepte, quae palam soles habere tamquam avita.

Quae nunc tuis ab unguibus reglutina et remitte,

10

ne laneum latusculum manusque mollicellas

inusta turpiter tibi conscribilent flagella,

et insolenter aestues velut minuta magno

deprensa navis in mari vesaniente vento.

 

XXVI

FURI, villula vestra non ad Austri

flatus opposita est neque ad Favoni

nec saevi Boreae aut Apeliotae,

verum ad milia quindecim et ducentos:

5

o ventum horribilem atque pestilentem!

 

XXVII

Minister vetuli puer Falerni,

inger mi calices amariores,

ut lex Postumiae iubet-magistrae,

ebria acina ebriosioris.

5

At vos quo libet hinc abite, lymphae,

vini pernicies, et ad severos

migrate. Hic merus est Thyonianus.

 

XXVIII

Pisonis comites, cohors inanis

aptis sarcinulis et expeditis,

Verani optime, tuque, mi Fabulle,

quid rerum geritis? satisne cum isto

5

vappa frigoraque et famem tulistis?

ecquidnam in tabulis patet lucelli?

expensum, ut mihi, qui meum secutus

praetorem refero datum lucello?

o Memmi, bene me ac diu supinum

10

tota ista trabe lentus irrumasti!

Sed, quantum video, pari fuistis

casu: nam nihilo minore verpa

farti estis. Pete nobiles amicos!

At vobis mala multa di deaeque

15

dent, opprobria Romuli Remique.

 

XXIX

Quis hoc potest videre, quis potest pati,

nisi impudicus et vorax et aleo,

Mamurram habere quod Comata Gallia

habebat uncti et ultima Britannia?

5

Cinaede Romule, haec videbis et feres?

Et ille nunc superbus et superfluens

perambulavit omnium cubilia,

ut albulus columbus aut Adoneus!

Cinaede Romule, haec videbis et feres?

10

Es impudicus et vorax et aleo.

Eone nomine, imperator unice,

fuisti in ultima Occidentis insula,

ut ista vestra diffututa mentula

ducenties comesset aut trecenties?

15

quid est alid sinistra liberalitas?

parum expatravit an parum helluatus est?

paterna prima lancinata sunt bona:

secunda praeda Pontica: inde tertia

Hibera, quam scit amnis aurifer Tagus.

20

Et hunce Galliae et timent Britanniae!

Quid hunc, malum, fovetis? aut quid hic potest,

nisi uncta devorare patrimonia?

eone nomine, urbi’ divitissimi,

socer generque, perdidistis omnia?

 

XXX

ALFENE immemor atque unanimis false sodalibus,

iam te nil miseret, dure, tui dulcis amiculi?

Iam me prodere, iam non dubitas fallere, perfide?

Nec facta impia fallacum hominum caelicolis placent:

5

quae tu neglegis, ac me miserum deseris in malis.

O, heu, quid faciant, dico, homines, cuive habeant fidem?

Certe tute iubebas animam tradere, inique, me

inducens in amorem, quasi tuta omnia mi forent.

Idem nunc retrahis te, ac tua dicta omnia factaque

10

ventos irrita ferre ac nebulas aerias sinis.

Si tu oblitus es, ut di meminerunt, meminit Fides,

quae te ut paeniteat postmodo facti faciet tui.

 

XXXI

PAENE insularum, Sirmio, insularumque

ocelle, quascumque in liquentibus stagnis

marique vasto fert uterque Neptunus:

quam te libenter quamque laetus inviso,

5

vix mi ipse credens Thyniam atque Bithynos

liquisse campos et videre te in tuto!

O quid solutis est beatius curis:

cum mens onus reponit, ac peregrino

labore fessi venimus larem ad nostrum

10

desideratoque acquiescimus lecto!

Hoc est quod unum est pro laboribus tantis.

Salve, o venusta Sirmio, atque ero gaude,

gaudete vosque, o Lydiae lacus undae!

Ridete, quidquid est domi cachinnorum!

 

XXXII

Amabo, mea dulcis Ipsulilla,

meae deliciae, mei lepores,

iube ad te veniam meridiatum;

et, si iusseris, illud adiuvato,

5

nequis liminis obseret tabellam.

Neu tibi libeat foras abire,

sed domi maneas paresque nobis

novem continuas fututiones.

Verum, si quid ages, statim iubeto:

10

nam pransus iaceo et satur supinus

pertundo tunicamque palliumque.

 

XXXIII

O furum optime balneariorum

Vibenni pater et cinaede fili

(nam dextra pater inquinatiore,

culo filius est voraciore),

5

cur non exilium malasque in oras

itis? quandoquidem patris rapinae

notae sunt populo, et natis pilosas,

fili, non potes asse venditare.

 

XXXIV

4 DIANAE sumus in fide puellae et pueri integri:
Dianam pueri integri puellaeque canamus.

O Latonia, maximi magna progenies Iovis,

8

quam mater prope Deliam deposivit olivam,

montium domina ut fores silvarumque virentium

12

saltuumque reconditorum amniumque sonantum:

tu Lucina dolentibus Iuno dicta puerperis,

16

tu potens Trivia et notho es dicta lumine Luna.

Tu cursu, dea, menstruo metiens iter annuum

20

rustica agricolae bonis tecta frugibus exples.

Sis quocumque tibi placet sancta nomine, Romuli que

24

Ancique, ut solita es, bona sospites ope gentem.

 

XXXV

POETAE tenero, meo sodali

velim Caecilio, papyre, dicas,

Veronam veniat, Novi relinquens

Comi moenia Lariumque litus:

5

nam quasdam volo cogitationes

amici accipiat sui meique.

Quare, si sapiet, viam vorabit,

quamvis candida milies puella

euntem revocet manusque collo

10

ambas iniciens roget morari:

quae nunc, si mihi vera nuntiantur,

illum deperit impotente amore.

Nam quo tempore legit incohatam

Dindymi dominam, ex eo misellae

15

ignes interiorem edunt medullam.

Ignosco tibi, Sapphica puella

musa doctior: est enim venuste

magna Caecilio incohata Mater.

 

XXXVI

Annales Volusi, cacata charta,

votum solvite pro mea puella.

Nam sanctae Veneri Cupidinique

vovit, si sibi restitutus essem

5

desissemque trucis vibrare iambos,

electissima pessimi poetae

scripta tardipedi deo daturam

infelicibus ustilanda lignis.

Et haec pessima se puella vidit

10

iocose lepide vovere divis.

Nunc, o caeruleo creata ponto,

quae sanctum Idalium Uriosque apertos

quaeque Ancona Cnidumque harundinosam

colis quaeque Amathunta quaeque Golgos,

15

quaeque Durrachium Hadriae tabernam:

acceptum face redditumque votum,

si non illepidum neque invenustum est.

At vos interea venite in ignem,

pleni ruris et inficetiarum,

20

annales Volusi, cacata charta.

 

XXXVII

Salax taberna vosque contubernales,

a Pilleatis nona Fratribus pila,

solis putatis esse mentulas vobis,

solis licere, quicquid est puellarum,

5

confutuere et putare ceteros hircos?

An, continenter quod sedetis insulsi

centum an ducenti, non putatis ausurum

me una ducentos irrumare sessores?

Atqui putate: namque totius vobis

10

frontem tabernae sopionibus scribam.

Puella nam mi, quae meo sinu fugit,

amata tantum quantum amabitur nulla,

pro qua mihi sunt magna bella pugnata,

consedit istic; hanc boni beatique

15

omnes amatis, et quidem, quod indignum est.

omnes pusilli et semitarii moechi;

tu praeter omnis, une de capillatis,

cuniculosae Celtiberiae fili,

Egnati, opaca quem bonum facit barba

20

et dens Hibera defricatus urina.

 

XXXVIII

Male est, Cornifici, tuo Catullo,

male est, mehercule, et laboriose,

et magis magis in dies et horas.

Quem tu, quod minimum facillimumque est,

5

qua solatus es allocutione?

Irascor tibi: sic meos amores?

Paulum quid libet allocutionis

maestius lacrimis Simonideis.

 

XXXIX

Egnatius, quod candidos habet dentis,

renidet usque quaque. Si ad rei ventum est

subsellium, cum orator excitat fletum,

renidet ille; si ad pii rogum fili

5

lugetur, orba cum flet unicum mater,

renidet ille. Quidquid est, ubicumque est,

quodcumque agit, renidet. Hunc habet morbum,

neque elegantem, ut arbitror, neque urbanum.

Quare monendum est te mihi, bone Egnati.

10

Si urbanus esses aut Sabinus aut Tiburs,

aut parcus Umber aut obesus Etruscus

aut Lanuvinus ater atque dentatus

aut Transpadanus, ut meos quoque attingam,

aut quilibet, qui puriter lavit dentis,

15

tamen renidere usque quaque te nollem:

nam risu inepto res ineptior nulla est.

Nunc Celtiber es: Celtiberia in terra,

quod quisque minxit, hoc sibi solet mane

dentem atque russam defricare gingivam:

20

ut quo iste vester expolitior dens est,

hoc te amplius bibisse praedicet loti.

 

XL

Quaenam te mala mens, miselle Ravide,

agit praecipitem in meos iambos?

Quis deus, tibi non bene advocatus,

vecordem parat excitare rixam?

5

An ut pervenias in ora vulgi?

Quid vis? qualibet esse notus optas?

Eris, quandoquidem meos amores

cum longa voluisti amare poena.

 

XLI

Ameana, puella defututa,

tota milia me decem poposcit:

ista turpiculo puella naso,

decoctoris amica Formiani!

5

Propinqui, quibus est puella curae,

amicos medicosque convocate:

non est sana puella; nec rogare

qualis sit solet aes imaginosum.

 

XLII

Adeste, hendecasyllabi, quot estis

omnes undique, quotquot estis omnes.

Iocum me putat esse moecha turpis

et negat mihi vestra reddituram

5

pugillaria, si pati potestis.

Persequamur eam et reflagitemus.

Quae sit, quaeritis. Illa, quam videtis

turpe incedere, mimice ac moleste

ridentem catuli ore Gallicani,

10

Circumsistite eam et reflagitate

«Moecha putida, redde codicillos!

Redde, putida moecha, codicillos!»

Non assis facis? o lutum, lupanar,

aut si perditius potest quid esse!

15

Sed non est tamen hoc satis putandum.

Quodsi non aliud potest, ruborem

ferreo canis exprimamus ore.

Conclamate iterum altiore voce

«Moecha putida, redde codicillos!

20

Redde, putida moecha, codicillos!».

Sed nil proficimus, nihil movetur.

Mutanda est ratio modusque nobis,

siquid proficere amplius potestis:

«Pudica et proba, redde codicillos!».

 

XLIII

Salve, nec minimo puella naso,

nec bello pede, nec nigris ocellis,

nec longis digitis, nec ore sicco,

nec sane nimis elegante lingua,

5

decoctoris amica Formiani:

ten provincia narrat esse bellam?

tecum Lesbia nostra comparatur?

O saeclum insapiens et infacetum!

 

XLIV

O funde noster seu Sabine seu Tiburs

(nam te esse Tiburtem autumant, quibus non est

cordi Catullum laedere: at quibus cordi est,

quovis Sabinum pignore esse contendunt);

5

sed seu Sabine sive verius Tiburs,

fui libenter in tua suburbana

villa malamque pectore exspui tussim:

non immerenti quam mihi meus venter,

dum sumptuosas appeto, dedit, cenas.

10

Nam, Sestianus dum volo esse conviva,

orationem in Antium petitorem,

plenam veneni et pestilentiae, legi.

Hic me gravedo frigida et frequens tussis

quassavit usque dum in tuum sinum fugi

15

et me recuravi otioque et urtica.

Quare refectus maximas tibi gratis

ago, meum quod non es ultu’ peccatum.

Nec deprecor iam, si nefaria scripta

Sesti recepso, quin gravedinem et tussim,

20

non mi, sed ipsi Sestio ferat frigus,

qui tunc vocat me, cum malum librum legit.

 

XLV

Acmen Septumios suos amores

tenens in gremio «Mea» inquit «Acme,

ni te perdite amo atque amare porro

omnis sum assidue paratus annos

5

quantum qui pote plurimum perire,

solus in Libya Indiaque tosta

caesio veniam obvius leoni».

Hoc ut dixit, Amor sinistra, ut ante

dextra, sternuit approbatione.

10

At Acme leviter caput reflectens

et dulcis pueri ebrios ocellos

illo purpureo ore saviata

«Sic» inquit, «mea vita, Septumille,

huic uni domino usque serviamus,

15

ut multo mihi maior acriorque

ignis mollibus ardet in medullis».

Hoc ut dixit, Amor, sinistra ut ante,

dextram sternuit approbationem.

Nunc ab auspicio bono profecti

20

mutuis animis amant amantur.

Unam Septumios misellus Acmen

mavult quam Syrias Britanniasque;

uno in Septumio fidelis Acme

facit delicias libidinesque.

25

Quis ullos homines beatiores

vidit, quis Venerem auspicatiorem?

 

XLVI

Iam ver egelidos refert tepores,

iam caeli furor aequinoctialis

iucundis zephyri silescit auris.

Linquantur Phrygii, Catulle, campi

5

Nicaeaeque ager uber aestuosae:

ad claras Asiae volemus urbis.

Iam mens praetrepidans avet vagari,

iam laeti studio pedes vigescunt.

O dulces comitum valete coetus!

10

Longe quos simul a domo profectos

diversae variae viae reportant.

 

XLVII

Porci et Socration, duae sinistrae

Pisonis, scabies famesque mundi:

vos Veraniolo meo et Fabullo

verpus praeposuit Priapus ille?

5

vos convivia lauta sumptuose

de die facitis, mei sodales

quaerunt in trivio vocationes?

 

XLVIII

Mellitos oculos tuos, Iuventi,

siquis me sinat usque basiare,

usque ad milia basiem trecenta;

nec numquam videar satur futurus,

5

non si densior aridis aristis

sit nostrae seges osculationis.

 

XLIX

Disertissime Romuli nepotum,

quot sunt quotque fuere, Marce Tulli,

quotque post aliis erunt in annis,

gratias tibi maximas Catullus

5

agit, pessimus omnium poeta:

tanto pessimus omnium poeta

quanto tu optimus omnium patronus.

 

L

Hesterno, Licini, die otiosi

multum lusimus in meis tabellis,

ut convenerat esse delicatos.

Scribens versiculos uterque nostrum

5

ludebat numero modo hoc modo illoc

reddens mutua per iocum atque vinum.

Atque illinc abii tuo lepore

incensus, Licini, facetiisque,

ut nec me miserum cibus iuvaret,

10

nec somnus tegeret quiete ocellos,

sed toto indomitus furore lecto

versarer cupiens videre lucem,

ut tecum loquerer simulque ut essem.

At defessa labore membra postquam

15

semimortua lectulo iacebant,

hoc, iucunde, tibi poema feci,

ex quo perspiceres meum dolorem.

Nunc audax cave sis, precesque nostras,

oramus, cave despuas, ocelle,

20

ne poenas Nemesis reposcat a te.

Est vemens dea: laedere hanc caveto.

 

LI

ILLE mi par esse deo videtur,

ille, si fas est, superare divos,

4-5

qui sedens adversus identidem te spectat et audit

dulce ridentem: misero quod omnis

eripit sensus mihi. Nam simul te,

7-8

Lesbia, aspexi, nihil est super mi, Lesbia, vocis;

lingua sed torpet, tenuis sub artus

flamma demanat, sonitu suopte

11-12

tintinant aures, gemina teguntur lumina nocte.

Otium, Catulle, tibi molestum est,

otio exsultas nimiumque gestis:

15-16

otium et reges prius et beatas perdidit urbis.

 

LII

QUID est, Catulle, quid moraris emori?

sella in curali struma Nonius sedet,

per consulatum peierat Vatinius:

quid est, Catulle? quid moraris emori?

 

LIII

Risi nescioquem modo ex corona,

qui, cum mirifice Vatiniana

meus crimina Calvus explicasset,

admirans ait haec manusque tollens

5

«Di magni, salapantium disertum!».

 

LIV

Otonis caput (oppido est pusillum),

Heri, rustice, semilauta crura,

subtile et leve peditum Libonis,

si non omnia, displicere vellem

5

tibi et Sufficio seni recocto.

Irascere iterum meis iambis

7

immerentibus, unice imperator:

7a

at non effugies meos iambos.

 

LV

Oramus, si forte non molestum est,

demonstres ubi sint tuae tenebrae.

Te Campo quaesimus in Minore,

te in Circo, te in omnibus libellis,

5

te in templo summi Iovis sacrato,

in Magni simul ambulatione.

Femellas omnis, amice, prendi

(quas vultu vidi tamen serenas):

«Ave!» et te sic ipse flagitabam:

10

«Camerium mihi, pessimae puellae!».

Quaedam «Em» nudum inquit reducta pectus

«Em, hic in roseis latet papillis».

Sed te iam ferre Herculi labos est:

tanto te in fastu negas, amice.

15

Dic nobis, ubi sis futurus, ede hoc

audacter, committe, crede luci,

num te lacteolae tenent puellae.

Si linguam clauso tenes in ore,

fructus proicies amoris omnis:

20

verbosa gaudet Venus loquela.

Vel, si vis, licet obseres palatum,

dum vestri sim particeps amoris.

 

LVI

O rem ridiculam, Cato, et iocosam,

dignamque auribus et tuo cachinno!

Ride, quicquid amas, Cato, Catullum:

res est ridicula et nimis iocosa.

5

Deprendi modo pupulum puellae

trusantem: hunc ego, si placet Dionae,

protelo rigida mea cecidi.

 

LVII

Pulchre convenit improbis cinaedis,

Mamurrae pathicoque Caesarique.

Nec mirum: maculae pares utrisque,

urbana altera et illa Formiana,

5

impressae resident nec eluentur:

morbosi pariter, gemelli utrique,

uno in lecticulo erudituli ambo,

non hic quam ille magis vorax adulter,

rivales socii puellularum.

10

Pulchre convenit improbis cinaedis.

 

LVIII

Caeli, Lesbia nostra, Lesbia illa,

illa Lesbia, quam Catullus unam

plus quam se atque suos amavit omnis,

nunc in quadriviis et angiportis

5

glubit magnanimi Remi nepotes.

 

LVIIIa

Non, custos si fingar ille Cretum,

non, si Pegaseo ferar volatu,

non, Ladas ego pinnipesve Perseus,

non, Rhesi niveae citaeque bigae

5

(adde huc plumipedas volatilisque,

ventorumque simul require cursum:

quos vinctos, Cameri, mihi dicares),

defessus tamen omnibus medullis,

et multis languoribus peresus

10

essem, te mihi, amice, quaeritando?

 

LIX

Bononiensis Rufa Rufulum fellat,

uxor Meneni, saepe quam in sepulcretis

vidistis ipso rapere de rogo cenam,

cum devolutum ex igne prosequens panem

5

ab semiraso tunderetur ustore.

 

LX

Num te leaena montibus Libyssinis,

aut Scylla latrans infima inguinum parte,

tam mente dura procreavit ac taetra,

ut supplicis vocem in novissimo casu

5

contemptam haberes, a, nimis fero corde?

 

LXI

COLLIS o Heliconii cultor, Uraniae genus,

qui rapis teneram ad virum

5

virginem, o, Hymenaee Hymen, o, Hymen Hymenaee,

cinge tempora floribus suave olentis amaraci,

flammeum cape, laetus huc

10

huc veni niveo gerens luteum pede soccum,

excitusque hilari die nuptialia concinens

voce carmina tinnula,

15

pelle humum pedibus, manu pineam quate taedam.

Namque Vinia Manlio, qualis Idalium colens

venit ad Phrygium Venus

20

iudicem, bona cum bona nubet alite virgo,

floridis velut enitens myrtus Asia ramulis,

quos Hamadryades deae

25

ludicrum sibi roscido nutriunt umore.

Quare, age, huc aditum ferens perge linquere Thespiae

rupis Aonios specus,

30

nympha quos super irrigat frigerans Aganippe;

ac domum dominam voca, coniugis cupidam novi

mentem amore revinciens,

35

ut tenax hedera huc et huc arborem implicat errans.

Vosque item simul, integrae virgines, quibus advenit

par dies, agite, in modum

40

dicite «o, Hymenaee Hymen, o, Hymen Hymenaee!»,

ut libentius, audiens se citarier ad suum

munus, huc aditum ferat

45

dux bonae Veneris, boni coniugator amoris.

Quis deus magis est amatis petendus amantibus?

quem colent homines magis

50

caelitum? – O, Hymenaee Hymen, o, Hymen ymenaee! –

Te suis tremulus parens invocat, tibi virgines

zonula soluunt sinus,

55

te timens cupida novus captat aure maritus,

tu fero iuveni in manus floridam ipse puellulam

dedis a gremio suae

60

matris. – O, Hymenaee Hymen, o, Hymen Hymenaee! –

Nil potest sine te Venus, fama quod bona comprobet,

commodi capere: at potest

65

te volente. Quis huic deo compararier ausit?

Nulla quit sine te domus liberos dare, nec parens

stirpe nitier: at potest

70

te volente. – Quis huic deo compararier ausit? –

Quae tuis careat sacris, non queat dare praesides

terra finibus: at queat

75

te volente. – Quis huic deo compararier ausit? –

Claustra pandite ianuae! Virgo adest. Viden ut faces

splendidas quatiunt comas?

80

Sed moratur. Abît dies: prodeas, nova nupta,

neve respicias domum, quae fuit tua, neu pedes

tardet ingenuus pudor.

85

Quem tamen magis audiens flet, quod ire necesse est.

Flere desine. Non tibi, Aurunculeia, periculum est,

nequa femina pulchrior

90

clarum ab Oceano diem viderit venientem:

talis in vario solet divitis domini hortulo

stare flos hyacinthinus.

95

Sed moraris. Abît dies. – Prodeas, nova nupta! –

Prodeas, nova nupta, si iam videtur, et audias

nostra verba. Vide ut faces

100

aureas quatiunt comas. – Prodeas, nova nupta! –

Non tuus levis in mala deditus vir adultera

probra turpia persequens

105

a tuis teneris volet secubare papillis,

lenta quin velut assitas vitis implicat arbores,

implicabitur in tuum

110

complexum. Sed abît dies. – Prodeas, nova nupta! –

O cubile, quod omnibus stravit illecebris Venus,

tempus est prope, cum toros

115

illa tangat eburnei candido pede lecti:

quae tuo veniunt ero, quanta gaudia, quae vaga

nocte, quae medio die

120

gaudeat! Sed abît dies. – Prodeas, nova nupta! –

Tollite, o pueri, faces: flammeum video venire.

Ite, concinite in modum

125

«Io, Hymen Hymenaee, io!» – Io, Hymen Hymenaee! –

Ne diu taceat procax Fescennina iocatio;

nec nuces pueris neget

130

desertum domini audiens concubinus amorem

Da nuces pueris, iners concubine: satis diu

lusisti nucibus: libet

135

iam servire Talasio. – Concubine, nuces da! –

Sordebant tibi vilicae, concubine, hodie atque heri;

nunc tuum cinerarius

140

tondet os. Miser, a, miser – concubine, nuces da! –

Diceris male te a tuis unguentate glabris marite

abstinere. Sed abstine!

145

Io, Hymen Hymenaee, io ! – Io, Hymen Hymenaee ! –

Scimus haec tibi, quae licent, sola cognita. Sed [marito]

ista non eadem licent.

150

– Io, Hymen Hymenaee, io, io, Hymen Hymenaee! –

Nupta, tu quoque, quae tuus vir petet, cave neges,

ni petitum aliunde eat.

155

– Io, Hymen Hymenaee, io, io, Hymen Hymenaee! –

En tibi domus, ut potens et beata, viri tui:

quae tibi sine serviat,

160

– Io, Hymen Hymenaee, io, io, Hymen Hymenaee! –

usque dum tremulum movens cana tempus anilitas

omnia omnibus annuit.

165

– Io, Hymen Hymenaee, io, io, Hymen Hyme– naee! –

Transfer omine cum bono limen aureolos pedes

rasilemque subi forem.

170

– Io, Hymen Hymenaee, io, io, Hymen Hymenaee! –

Aspice, unus ut accubans vir tuus Tyrio in toro

totus immineat tibi.

175

– Io, Hymen Hymenaee, io, io, Hymen Hymenaee! –

Illi non minus ac tibi pectore uritur intimo

flamma, sed penite magis.

180

– Io, Hymen Hymenaee, io, io, Hymen Hymenaee! –

Mitte bracchiolum teres, praetextate, puellulae:

iam cubile adeat viri.

185

– Io, Hymen Hymenaee, io, io, Hymen Hymenaee! –

O bonae senibus viris cognitae bene feminae,

collocate puellulam.

190

– Io, Hymen Hymenaee, io, io, Hymen Hymenaee! –

Iam licet venias, marite: uxor in thalamo tibi est

ore floridulo nitens

195

alba parthenice velut luteumve papaver.

At, marite, ita me iuvent caelites, nihilo minus

pulcher es neque te Venus

200

neglegit. Sed abît dies: perge, ne remorare.

Non diu remoratus es: iam venis. Bona te Venus

iuverit, quoniam palam

205

quod cupis cupis et bonum non abscondis amorem.

Ille pulveris Africi siderumque micantium

subducat numerum prius,

210

qui vestri numerare vult multa milia ludi.

Ludite ut libet, et brevi liberos date. Non decet

tam vetus sine liberis

215

nomen esse, sed indidem semper ingenerari.

Torquatus volo parvulus matris e gremio suae

porrigens teneras manus

220

dulce rideat ad patrem semihiante labello.

Sit suo similis patri Manlio et facile insciens

noscitetur ab omnibus,

225

et pudicitiam suae matris indicet ore.

Talis illius a bona matre laus genus approbet,

qualis unica ab optima

230

matre Telemacho manet fama Penelopeo.

Claudite ostia, virgines: lusimus satis. At, boni

coniuges, bene vivite, et

235

munere assidue valentem exercete iuventam.

 

LXII

VESPER adest. Iuvenes, consurgite. Vesper Olympo

exspectata diu vix tandem lumina tollit.

Surgere iam tempus, iam pinguis linquere mensas:

iam veniet virgo, iam dicetur Hymenaeus.

5

Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee!

Cernitis, innuptae, iuvenes? Consurgite contra.

Nimirum Oetaeos ostendit noctifer ignis.

Sic certe est. Viden ut perniciter exsiluere?

Non temere exsiluere: canent, quod visere par est.

10

Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee!

Non facilis nobis, aequales, palma parata est.

Aspicite, innuptae secum ut meditata requirunt.

Non frustra meditantur: habent memorabile quod sit:

nec mirum, penitus quae tota mente laborant.

15

Nos alio mentis, alio divisimus auris:

iure igitur vincemur: amat victoria curam.

Quare nunc animos saltem convertite vestros;

dicere iam incipient, iam respondere decebit.

Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee.

20

Hespere, quis caelo fertur crudelior ignis?

qui natam possis complexu avellere matris,

complexu matris retinentem avellere natam

et iuveni ardenti castam donare puellam.

Quid faciunt hostes capta crudelius urbe?

25

Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee!

Hespere, quis caelo lucet iucundior ignis?

qui desponsa tua firmes conubia flamma,

quae pepigere viri, pepigerunt ante parentes:

nec iunxere prius quam se tuus extulit ardor.

30

Quid datur a divis felici optatius hora?

Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee!

32

Hesperus e nobis, aequales, abstulit unam:

namque suo fures adventu suscitat omnis.

Luce regis tenui vigilum vestigia furum,

Hespere, quos rediens omnis expellet Eous.

At iuvat Hesperium ficta te extollere laude:

quid tum, si oderunt mutato nomine Eoum?

Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee!

Hespere, te innuptae nunc falso crimine carpunt.

33

Namque tuo adventu vigilat custodia semper.

Nocte latent fures, quos idem saepe revertens,

35

Hespere, mutato comprendis nomine Eous.

At libet innuptis ficto te carpere questu:

quid tum, si carpunt tacita quem mente requirunt?

Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee!

Ut flos in saeptis secretus nascitur hortis,

40

ignotus pecori, nullo convulsus aratro,

 

41

quem mulcent aurae, firmat sol, educat imber,

 

41a

iam iam se extollit suavisque exspirat odores:

 

42

multi illum pueri, multae optavere puellae:

idem cum tenui carptus defloruit ungui,

nulli illum pueri, nullae optavere puellae:

45

sic virgo: dum intacta manet, dum cara suis est;

cum castum amisit polluto corpore florem,

nec pueris iucunda manet nec cara puellis.

Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee!

Ut vidua in nudo vitis quae nascitur arvo

50

numquam se extollit, numquam mitem educat uvam,

sed tenerum prono deflectens pondere corpus

iam iam contingit summum radice flagellum:

hanc nulli agricolae, multi accoluere iuvenci:

at si forte eadem est ulmo coniuncta marita,

55

multi illam agricolae, nulli accoluere iuvenci:

sic virgo: dum intacta manet, dum inculta senescit;

cum par conubium maturo tempore adepta est,

cara viro magis et minus est invisa parenti.

Et tu ne pugna cum tali coniuge, virgo.

60

Non aecum est pugnare, pater cui tradidit ipse,

ipse pater cum matre, quibus parere necesse est.

Virginitas non tota tua est, ex parte parentum est:

tertia pars patri, pars est data tertia matri,

tertia sola tua est. Noli pugnare duobus,

65

qui genero sua iura simul cum dote dederunt.

Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee!

 

LXIII

ATTIS

SUPER alta vectus Attis celeri rate maria

Phrygium ut nemus citato cupide pede tetigit

adiitque opaca silvis redimita loca deae,

stimulatus ibi furenti rabie, vagus animi,

5

devulsit ili acuto sibi pondera silice.

Itaque ut relicta sensit sibi membra sine viro,

etiam recente terrae sola sanguine maculans

niveis citata cepit manibus leve typanum,

typanum, tubam Cybelles, tua, Mater, initia,

10

quatiensque terga tauri teneris cava digitis

canere haec suis adorta est tremebunda comitibus:

«Agite, ite ad alta, Gallae, Cybeles nemora simul!

Simul ite, Dindymenae dominae vaga pecora,

aliena quae petentes velut exules loca

15

sectam meam exsecutae duce me, mihi comites,

rapidum salum tulistis truculentaque pelagi,

et corpus evirastis Veneris nimio odio:

hilarate erae citatis erroribus animum!

Mora tarda mente cedat: simul ite, sequimini

20

Phrygiam ad domum Cybelles, Phrygia ad nemora deae,

ubi cymbalum sonat vox, ubi tympana reboant,

tibicen ubi canit Phryx curvo grave calamo,

ubi capita maenades vi iaciunt hederigerae,

ubi sacra sancta acutis ululatibus agitant,

25

ubi suevit illa divae volitare vaga cohors!

Quo nos decet citatis celerare tripudiis!».

Simul haec comitibus Attis cecinit notha mulier,

thiasus repente linguis trepidantibus ululat,

leve tympanum remugit, cava cymbala recrepant,

30

viridem citus adit Idam properante pede chorus.

Furibunda simul anhelans vaga vadit, animam agens,

comitata tympano Attis per opaca nemora dux,

veluti iuvenca vitans onus indomita iugi:

rapidae ducem secuntur Gallae properipedem.

35

Itaque, ut domum Cybelles tetigere lassulae,

nimio e labore somnum capiunt sine Cerere:

piger his labante languore oculos sopor operit,

abit in quiete molli rabidus furor animi.

Sed ubi oris aurei Sol radiantibus oculis

40

lustravit aethera album, sola dura, mare ferum

pepulitque noctis umbras vegetis sonipedibus,

ibi Somnus excitum Attin fugiens citus abiit:

trepidante eum recepit dea Pasithea sinu.

Ita de quiete molli rapida sine rabie

45

simul ipse pectore Attis sua facta recoluit

liquidaque mente vidit sine quis ubique foret,

animo aestuante rursum reditum ad vada tetulit.

Ibi maria vasta visens lacrimantibus oculis,

patriam allocuta maesta est ita voce miseritus:

50

«Patria o mei creatrix, patria o mea genetrix,

ego quam miser relinquens, dominos ut erifugae

famuli solent, ad Idae tetuli nemora pedem,

ut apud nivem et ferarum gelida stabula forem

et earum omnia adirem furibunda latibula:

55

ubinam aut quibus locis te positam, patria, reor?

Cupit ipsa pupula ad te sibi dirigere aciem,

rabie fera carens dum breve tempus animus est.

Egone a mea remota haec ferar in nemora domo?

patria, bonis, amicis, genitoribus abero?

60

abero foro, palaestra, stadio et gymnasiis?

Miser, a, miser: querendum est etiam atque etiam, anime!

quod enim genus figurae est, ego non quod abierim?

ego mulier, ego adulescens, ego ephebus, ego puer?

ego gymnasi fui flos, ego eram decus olei,

65

mihi ianuae frequentes, mihi limina tepida,

mihi floridis corollis redimita domus erat,

linquendum ubi esset orto mihi sole cubiculum.

Egone et deum ministra et Cybeles famula ferar?

ego maenas, ego mei pars, ego vir sterilis ero?

70

ego viridis algida Idae nive amicta loca colam?

ego vitam agam sub altis Phrygiae columinibus,

ubi cerva silvicultrix, ubi aper nemorivagus?

Iam iam dolet quod egi, iam iamque paenitet».

Roseis ut hinc labellis sonitus citus adiit

75

geminas deorum ad auris nova nuntia referens,

ibi iuncta iuga resolvens Cybele leonibus

laevumque pecoris hostem stimulans ita loquitur.

«Agedum», inquit «age ferox, i, fac ut hunc furor ferat;

fac uti furoris ictu reditum in nemora ferat,

80

mea libere nimis qui fugere imperia cupit.

Age, caede terga cauda, tua verbera patere,

fac cuncta mugienti fremitu loca retonent,

rutilam, ferox, torosa cervice quate iubam!»

Ait haec minax Cybelle religatque iuga manu.

85

Ferus ipse sese adhortans rapidum incitat animo,

vadit, fremit, refringit virgulta pede vago;

at ubi umida albicantis loca litoris adiit

tenerumque vidit Attin prope marmora pelagi,

facit impetum: ille demens fugit in nemora fera.

90

Ibi semper omne vitae spatium famula fuit.

Dea, Magna dea, Cybelle dea, domina Dindymi,

procul a mea tuus sit furor omnis, era, domo:

alios age incitatos, alios age rapidos.

 

LXIV

ARIADNA

PELIACO quondam prognatae vertice pinus

dicuntur liquida Neptuni nasse per undas

Phasidos ad fluctus et finis Aeetaeos,

cum lecti iuvenes, Argivae robora pubis,

5

auratam optantes Colchis avertere pellem

ausi sunt vada salsa cita decurrere puppi

caerula verrentes abiegnis aequora palmis.

Diva quibus retinens in summis urbibus arcis

ipsa levi fecit volitantem flamine currum,

10

pinea coniungens inflexae texta carinae:

illa rudem cursu proram imbuit Amphitrite.

Quae simulac rostro ventosum proscidit aequor

tortaque remigio spumis incanduit unda,

emersere feri candenti e gurgite vultus,

15

aequoreae monstrum Nereides admirantes;

illa atque haud alia viderunt luce marinas

mortales oculis nudato corpore nymphas

nutricum tenus exstantis e gurgite cano;

tum Thetidis Peleus incensus fertur amore,

20

tum Thetis humanos non despexit hymenaeos,

tum Thetidi pater ipse iugandum Pelea sensit.

O nimis optato saeclorum tempore nati

23

heroes, salvete, deum genus, o bona matrum

23a

progenies salvete iterum mihi terrenarum:

24

vos ego saepe meo vos carmine compellabo:

25

teque adeo, eximie taedis felicibus aucte,

Thessaliae columen Peleu, cui Iuppiter ipse,

ipse suos divum genitor concessit amores.

Tene Thetis tenuit pulcherrima Nereine!

tene suam Tethys concessit ducere neptem

30

Oceanusque, mari totum qui amplectitur orbem!

Quae simul optato finitae tempore luces

advenere, domum conventu tota frequentat

Thessalia, oppletur laetanti regia coetu;

dona ferunt prae se, declarant gaudia vultu.

35

Deseritur Cieros, lincunt Pthiotica tempe

Crannonisque domos ac moenia Larissaea,

Pharsaliam coeunt, Pharsalia tecta frequentant.

Rura colit nemo, mollescunt colla iuvencis,

non humilis curvis purgatur vinea rastris,

40

non glaebam prono convellit vomere taurus,

non falx attenuat frondatorum arboris umbram,

squalida desertis rubigo infertur aratris.

Ipsius at sedes, quacumque opulenta recessit

regia, fulgenti splendent auro atque argento;

45

candet ebur soliis, collucent pocula mensae,

tota domus gaudet regali splendida gaza.

Pulvinar vero divae geniale locatur

sedibus in mediis, Indo quod dente politum

tincta tegit roseo conchyli purpura fuco.

50

Haec vestis priscis hominum variata figuris

heroum mira virtutes indicat arte.

Namque fluentisono prospectans litore Diae

Thesea cedentem celeri cum classe tuetur

indomitos in corde gerens Ariadna furores;

55

necdum etiam sese quae visit visere credit,

ut pote fallaci quae tum primum excita somno

desertam in sola miseram se cernat harena:

immemor at iuvenis fugiens pellit vada remis,

irrita ventosae linquens promissa procellae.

60

Quem procul ex alga maestis Minois ocellis,

saxea ut effigies Bacchantis, prospicit, eheu,

prospicit et magnis curarum fluctuat undis,

non flavo retinens subtilem vertice mitram,

non contecta levi velatum pectus amictu,

65

non tereti strophio lactentis vincta papillas:

omnia quae toto delapsa e corpore passim

ipsius ante pedes fluctus salis alludebant.

Sic neque tum mitrae neque tum fluitantis amictus

illa vicem curans, toto ex te pectore, Theseu

70

toto animo, tota pendebat perdita mente,

a, misera! Assiduis quam luctibus exsternavit

spinosas Erycina serens in pectore curas

illa tempestate, ferox quo ex tempore Theseus

egressus curvis e litoribus Piraei

75

attigit iniusti regis Gortynia tecta.

Nam perhibent, olim crudeli peste coactam

Androgeoneae poenas exsolvere caedis

electos iuvenes simul et decus innuptarum

Cecropiam solitam esse dapem dare Minotauro.

80

Quis angusta malis cum moenia vexarentur,

ipse suum Theseus pro caris corpus Athenis

proicere optavit potius quam talia Cretam

funera Cecropiae nec funera portarentur.

Atque ita nave levi nitens ac lenibus auris

85

magnanimum ad Minoa venit sedesque superbas.

Hunc simulac cupido conspexit lumine virgo

regia, quam suavis exspirans castus odores

lectulus in molli complexu matris alebat:

qualis Europae progignunt flumina myrtus

90

aurave distinctos educit verna colores:

non prius ex illo flagrantia declinavit

lumina, quam cuncto concepit corpore flammam

funditus atque imis exarsit tota medullis.

Heu misere exagitans immiti corde furores,

95

sancte puer, curis hominum qui gaudia misces!

quaeque regis Golgos quaeque Idalium frondosum!

qualibus incensam iactastis mente puellam

fluctibus, in flavo saepe hospite suspirantem!

quantos illa tulit languenti corde timores!

100

quam tum saepe magis fulgore expalluit auri,

cum saevum cupiens contra contendere monstrum

aut mortem oppeteret Theseus aut praemia laudis !

Non ingrata tamen, frustra munuscula divis

promittens, tacito succendit vota labello:

105

nam velut in summo quatientem bracchia Tauro

quercum aut conigeram sudanti cortice pinum

indomitus turbo contorquens flamine robur

eruit, illa procul radicitus exturbata

prona cadit, late quaeviscumque obvia frangens:

110

sic domito saevum prostravit corpore Theseus

nequiquam vanis iactantem cornua ventis.

Inde pedem sospes multa cum laude reflexit

errabunda regens tenui vestigia filo,

ne labyrintheis e flexibus egredientem

115

tecti frustraretur inobservabilis error.

Sed quid ego a primo digressus carmine plura

commemorem: ut linquens genitoris filia vultum,

ut consanguineae complexum, ut denique matris,

quae misera in nata deperdita lamentatur,

120

omnibus his Thesei dulcem praeoptarit amorem?

Aut ut vecta rati spumosa ad litora Diae

venerit, aut ut eam devinctam lumina somno

liquerit immemori discedens pectore coniunx?

Saepe illam perhibent ardenti corde furentem

125

clarisonas imo fudisse ex pectore voces,

ac tum praeruptos tristem conscendere montis,

unde aciem pelagi vastos per tenderet aestus,

tum tremuli salis adversas procurrere in undas

mollia nudatae tollentem tegmina surae,

130

atque haec extremis maestam dixisse querelis,

frigidulos udo singultus ore cientem:

«Sicine me patriis avectam, perfide, ab aris,

perfide, deserto liquisti in litore, Theseu?

Sicine discedens, neglecto numine divum,

135

immemor, a, devota domum periuria portas?

Nullane res potuit crudelis flectere mentis

consilium? tibi nulla fuit clementia praesto,

immite ut nobis vellet mitescere pectus?

At non haec quondam blanda promissa dedisti

140

voce mihi, non haec miserae sperare iubebas,

sed conubia laeta, sed optatos hymenaeos:

quae cuncta aerii discerpunt irrita venti.

Tum iam nulla viro iuranti femina credat,

nulla viri speret sermones esse fidelis:

145

quîs dum aliquid cupiens animus praegestit apisci,

nil metuunt iurare, nihil promittere parcunt:

sed simulac cupidae mentis satiata libido est,

dicta nihil metuere, nihil periuria curant.

Certe ego te in medio versantem turbine leti

150

eripui, et potius germanum amittere crevi

quam tibi fallaci supremo in tempore deessem.

Pro quo dilaceranda feris dabor alitibusque

praeda, neque iniacta tumulabor mortua terra.

Quaenam te genuit sola sub rupe leaena,

155

quod mare conceptum spumantibus exspuit undis,

quae Syrtis, quae Scylla rapax, quae vasta Charybdis,

talia qui reddis pro dulci praemia vita?

Si tibi non cordi fuerant conubia nostra,

saeva quod horrebas prisci praecepta parentis,

160

at tamen in vestras potuisti ducere sedes,

quae tibi iucundo famularer serva labore

candida permulcens liquidis vestigia lymphis

purpureave tuum consternens veste cubile.

Sed quid ego ignaris nequiquam conqueror auris,

165

exsternata malo, quae nullis sensibus auctae

nec missas audire queunt nec reddere voces?

Ille autem prope iam mediis versatur in undis,

nec quisquam apparet vacua mortalis in alga:

sic nimis insultans extremo tempore saeva

170

fors etiam nostris invidit questibus auris.

Iuppiter omnipotens, utinam ne tempore primo

Gnosia Cecropiae tetigissent litora puppes

indomito nec dira ferens stipendia tauro

perfidus in Cretam religasset navita funem,

175

nec malus hic, celans dulci crudelia forma

consilia, in nostris requiesset sedibus hospes!

Nam quo me referam? quali spe perdita nitor?

Idomeneusne petam montis, a, gurgite lato

discernens ponti truculentum ubi dividit aequor?

180

An patris auxilium sperem, quemne ipsa reliqui

respersum iuvenem fraterna caede secuta?

Coniugis an fido consoler memet amore,

quine fugit ventos, incurvans gurgite remos?

Praeterea nullo litus, sola insula, tecto,

185

nec patet egressus pelagi cingentibus undis:

nulla fugae ratio, nulla spes: omnia muta,

omnia sunt deserta, ostentant omnia letum.

Non tamen ante mihi languescent lumina morte,

nec prius a fesso secedent corpore sensus

190

quam iustam a divis exposcam prodita multam;

caelestumque fidem postrema comprecor hora.

Quare facta virum multantes vindice poena

Eumenides, quibus anguino redimita capillo

frons exspirantis praeportat pectoris iras,

195

huc huc adventate, meas audite querelas,

quas ego, vae, misera, extremis proferre medullis

cogor, inops, ardens, amenti caeca furore.

Quae quoniam verae nascuntur pectore ab imo,

vos nolite pati nostrum vanescere luctum;

200

sed quali solam Theseus me mente reliquit,

tali mente, deae, funestet seque suosque!»

Has postquam maesto profudit pectore voces

supplicium saevis exposcens anxia factis,

annuit invito caelestum numine rector:

205

quo nutu et tellus atque horrida contremuerunt

aequora concussitque micantia sidera mundus.

Ipse autem caeca mentem caligine Theseus

consitus oblito dimisit pectore cuncta,

quae mandata prius constanti mente tenebat,

210

dulcia nec maesto sustollens signa parenti

sospitem Erectheum se ostendit visere portum.

Namque ferunt, olim, classi cum moenia divae

linquentem natum ventis concrederet Aegeus,

talia complexum iuveni mandata dedisse.

215

«Nate mihi longa iucundior unice vita,

nate, ego quem in dubios cogor dimittere casus,

reddite in extrema nuper mihi fine senectae:

quandoquidem fortuna mea ac tua fervida virtus

eripit invito mihi te, cui languida nondum

220

lumina sunt nati cara saturata figura:

non ego te gaudens laetanti pectore mittam

nec te ferre sinam fortunae signa secundae;

sed primum multas expromam mente querelas

canitiem terra atque infuso pulvere foedans,

225

inde infecta vago suspendam lintea malo,

nostros ut luctus nostraeque incendia mentis

carbasus obscurata dicet ferrugine Hibera.

Quod tibi si sancti concesserit incola Itoni,

quae nostrum genus, has sedes defendere Erecthi

230

annuit, ut tauri respergas sanguine dextram,

tum vero facito ut memori tibi condita corde

haec vigeant mandata nec ulla oblitteret aetas:

ut simul haec nostros invisent lumina collis,

funestam antemnae deponant undique vestem

235

candidaque intorti sustollant vela rudentes

235a

lucida qua splendent summi carchesia mali,

quam primum cernens ut laeta gaudia mente

agnoscam, cum te reducem fors prospera sistet».

Haec mandata prius constanti mente tenentem

Thesea, ceu pulsae ventorum flamine nubes

240

aerium nivei montis liquere cacumen.

At pater, ut summa prospectum ex arce petebat

anxia in assiduos absumens lumina fletus,

cum primum inflati conspexit lintea veli,

praecipitem sese scopulorum e vertice iecit

245

amissum credens immiti Thesea fato.

Sic funesta domus ingressus tecta paterna

morte, ferox Theseus, qualem Minoidi luctum

obtulerat mente immemori, talem ipse recepit.

Quae tum prospectans cedentem maesta carinam

250

multiplicis animo volvebat saucia curas.

At parte ex alia florens volitabat Iacchus

cum thiaso Satyrorum et Nysigenis Silenis,

te quaerens, Ariadna, tuoque incensus amore.

Quicum alacres passim lymphata mente furebant

255

eueo bacchantes trepidanti Maenades ore

255a

euoe clamantes, euoe capita inflectentes.

Harum pars tecta quatiebant cuspide thyrsos,

pars e divulso iactabant membra iuvenco,

pars sese tortis serpentibus incingebant,

pars obscura cavis celebrabant orgia cistis

260

(orgia quae frustra cupiunt audire profani),

plangebant aliae proceris tympana palmis

aut tereti tenuis tinnitus aere ciebant;

multis raucisonos efflabant cornua bombos

barbaraque horribili stridebat tibia cantu.

265

Salibus amplifice vestis decorata figuris

pulvinar complexa suo velabat amictu.

Quae postquam cupide spectando Thessala pubes

expleta est, sanctis coepit decedere divis.

Hic, qualis flatu placidum mare matutino

270

horrificans zephyrus proclivas incitat undas,

aurora exoriente vagi sub limina Solis:

quae tarde primum clementi flamine pulsae

procedunt, leviterque sonant plangore cachinni,

post vento crescente magis magis increbrescunt

275

purpureaque procul nantes ab luce refulgent:

sic tum vestibuli linquentes regia tecta

ad se quisque vago passim pede discedebant.

Quorum post abitum princeps e vertice Peli

advenit Chiron portans silvestria dona:

280

nam quodcumque ferunt campi, quos Thessala magnis

montibus ora creat, quos propter fluminis undas

aura parit flores tepidi fecunda favoni,

hos indistinctis plexos tulit ipse corollis:

quo permulsa domus iucundo risit odore.

285

Confestim Penios adest viridantia Tempe,

Tempe quae silvae cingunt super impendentes,

Limosin linquens Chlori celebranda choreis:

non vacuus: namque ille tulit radicitus altas

fagos ac recto proceras stipite laurus,

290

non sine nutanti platano lentaque sorore

flammati Phaethontis et aeria cupressu;

haec circum sedes late contexta locavit,

vestibulum ut molli velatum fronde vireret.

Post hunc consequitur sollerti corde Prometheus

295

extenuata gerens veteris vestigia poenae,

quam quondam silici restrictus membra catena

persoluit pendens e verticibus praeruptis.

Inde pater divum sancta cum coniuge natisque

advenit, caelo te solum, Phoebe, relinquens

300

unigenamque simul cultricem montibus Idri:

Pelea nam tecum pariter soror aspernata est

nec Thetidis taedas voluit celebrare iugalis.

Qui postquam niveis flexerunt sedibus artus,

large multiplici constructae sunt dape mensae:

305

cum interea, infirmo quatientes corpora motu,

veridicos Parcae coeperunt edere cantus.

His corpus tremulum complectens undique vestis

candida purpurea talos incinxerat ora,

at roseo niveae residebant vertice vittae;

310

aeternumque manus carpebant rite laborem.

Laeva colum molli lana retinebat amictum,

dextera tum leviter deducens fila supinis

formabat digitis, tum prono in pollice torquens

libratum tereti versabat turbine fusum;

315

atque ita decerpens aequabat semper opus dens

laneaque aridulis haerebant morsa labellis

quae prius in levi fuerant exstantia filo.

Ante pedes autem candentis mollia lanae

vellera virgati custodibant calathisci.

320

Haec tum clarisona pellentes vellera voce

talia divino fuderunt carmine fata,

carmine, perfidiae quod post nulla arguet aetas:

«O decus eximium magnis virtutibus augens,

Emathiae tutamen, Opis carissime nato,

325

accipe, quod laeta tibi pandunt luce Sorores,

veridicum oraclum. Sed vos, quae fata secuntur,

currite ducentes subtegmina, currite, fusi!

Adveniet tibi iam portans optata maritis

Hesperus, adveniet fausto cum sidere coniunx,

330

quae tibi flexanimo mentis perfundat amorem

languidulosque paret tecum coniungere somnos,

levia substernens robusto bracchia collo.

Currite ducentes subtegmina, currite, fusi!

Nulla domus talis umquam contexit amores,

335

nullus amor tali coniunxit foedere amantis,

qualis adest Thetidi, qualis concordia Peleo.

Currite ducentes subtegmina, currite, fusi!

Nascetur vobis expers terroris Achilles,

hostibus haud tergo, sed forti pectore notus,

340

qui persaepe vago victor certamine cursus

flammea praevertet celeris vestigia cervae.

Currite ducentes subtegmina, currite, fusi!

Non illi quisquam bello se conferet heros,

cum Phrygiae Teucro manabunt sanguine tebae,

345

Troicaque obsidens longinquo moenia bello

periuri Pelopis vastabit tertius heres.

Currite ducentes subtegmina, currite, fusi!

Illius egregias virtutes claraque facta

saepe fatebuntur natorum in funere matres,

350

cum incultum cano solvent a vertice crinem

putriaque infirmis variabunt pectora palmis.

Currite ducentes subtegmina, currite, fusi!

Namque velut densas praecerpens messoraristas

sole sub ardenti flaventia demetit arva,

355

Troiugenum infesto prosternet corpora ferro.

Currite ducentes subtegmina, currite, fusi!

Testis erit magnis virtutibus unda Scamandri

quae passim rapido diffunditur Hellesponto:

cuius iter caesis angustans corporum acervis

360

alta tepefaciet permixta flumina caede.

Currite ducentes subtegmina, currite, fusi!

Denique testis erit morti quoque reddita praeda,

cum teres excelso coacervatum aggere bustum

excipiet niveos perculsae virginis artus.

365

Currite ducentes subtegmina, currite, fusi!

Nam simul hanc fessis dederit Fors copiam Achivis

urbis Dardaniae Neptunia solvere vincla,

alta Polyxenia madefient caede sepulcra:

quae, velut ancipiti succumbens victima ferro

370

proiciet truncum summisso poplite corpus.

Currite ducentes subtegmina, currite, fusi!

Quare agite, optatos animi coniungite amores:

accipiat coniunx felici foedere divam,

dedatur cupido iamdudum nupta marito.

375

Currite ducentes subtegmina, currite, fusi!

Non illam nutrix orienti luce revisens

hesterno collum poterit circumdare filo.

Currite ducentes subtegmina, currite, fusi!

Anxia nec mater discordis maesta puellae

380

secubitu caros mittet sperare nepotes.

Currite ducentes subtegmina, currite, fusi!»

Talia, praefantes quondam felicia Pelei,

carmina divino cecinere e pectore Parcae.

Praesentes namque ante domos invisere castas

385

heroum et sese mortali ostendere coetu

caelicolae, nondum spreta pietate, solebant.

Saepe pater divum templo in fulgente revisens,

annua cum festis venissent sacra diebus,

conspexit terra centum procumbere tauros.

390

Saepe vagus Liber Parnasi vertice summo

Thyiadas effusis euantis crinibus egit,

cum Delphi tota certatim ex urbe ruentes

acciperent laeti divum fumantibus aris.

Saepe in letifero belli certamine Mavors

395

aut rapidi Tritonis era aut Rhamnusia virgo

armatas hominum est praesens hortata catervas.

Sed postquam tellus scelere est imbuta nefando

iustitiamque omnes cupida de mente fugarunt,

perfudere manus fraterno sanguine fratres,

400

destitit exstinctos natus lugere parentis,

optavit genitor primaevi funera nati

liber ut innuptae poteretur flore novercae,

ignaro mater substernens se impia nato,

impia, non verita est divos scelerare Parentis:

405

omnia, fanda nefanda, malo permixta furore

iustificam nobis mentem avertere deorum:

quare nec talis dignantur visere coetus,

nec se contingi patiuntur lumine claro.

 

LXV

ETSI me assiduo confectum cura dolore

sevocat a doctis, Ortale, virginibus

nec potis est dulcis Musarum expromere fetus

mens: animi tantis fluctuat ipsa malis

5

(namque mei nuper Lethaeo gurgite fratris

pallidulum manans alluit unda pedem:

Lydia Rhoeteo quem subter litore tellus

ereptum nostris obterit ex oculis.

Numquam ego te audiero, frater, tua facta loquentem,

10

numquam ego te, vita frater amabilior,

aspiciam posthac? at certe semper amabo,

semper maesta tua carmina morte tegam,

qualia sub densis ramorum concinit umbris

Daulias absumpti fata gemens Ityli):

15

sed tamen in tantis maeroribus, Ortale, mitto

haec expressa tibi carmina Battiadae,

ne tua dicta vagis nequiquam credita ventis

effluxisse meo forte putes animo:

ut missum sponsi furtivo munere malum

20

procurrit casto virginis e gremio.

quod misere oblitae molli sub veste locatum,

dum adventu matris prosilit, excutitur:

atque illud prono praeceps agitur decursu,

huic manat tristi conscius ore rubor.

 

LXVI

Omnia qui magni dispexit lumina mundi,

qui stellarum ortus comperit atque habitus,

flammeus ut rapidi solis nitor obscuretur,

ut cedant certis sidera temporibus,

5

ut Triviam furtim sub Latmia saxa relegans

dulcis amor gyro devocet aerio:

idem me ille Conon caelesti numine vidit

e Bereniceo vertice caesariem

fulgentem clare. Quam multis illa dearum

10

levia protendens bracchia pollicita est,

qua rex tempestate novo auctus hymenaeo

vastatum finis iverat Assyrios,

dulcia nocturnae portans vestigia rixae,

quam de virgineis gesserat exuviis.

15

Estne novis nuptis odio Venus? Atque parentum

frustrantur falsis gaudia lacrimulis,

ubertim thalami quas intra limina fundunt:

non, ita me divi, vera gemunt, iuerint.

Id mea me multis docuit regina querelis,

20

invisente novo proelia torva viro.

Et tu non orbum luxti deserta cubile,

sed fratris cari flebile discidium,

cum penitus maestas exedit cura medullas!

Ut tibi tunc toto pectore sollicitae

25

sensibus ereptis mens excidit! At te ego certe

cognoram a parva virgine magnanimam:

anne bonum oblita es facinus, cum regium adepta es

coniugium, quod non fortior ausit alis?

Sed tum maesta virum mittens quae verba locuta es,

30

Iuppiter, ut tristi lumina saepe manu!

Quis te mutavit tantus deus? An quod amantes

non longe a caro corpore abesse volunt?

Atque ibi me cunctis pro dulci coniuge divis

non sine taurino sanguine pollicita es,

35

si reditum tetulisset. Is haud in tempore longo

captam Asiam Aegypti finibus addiderat.

Quîs ego pro factis caelesti reddita coetu

pristina vota novo munere dissoluo.

Invita, o regina, tuo de vertice cessi,

40

invita: adiuro teque tuumque caput:

digna ferat quod siquis inaniter adiurarit!

Sed qui se ferro postulet esse parem?

Ille quoque eversus mons est, quem maximum in oris

progenies Thiae clara supervehitur,

45

cum Medi rupere novum mare cumque iuventus

per medium classi barbara navit Athon.

Quid facient crines, cum ferro talia cedant?

Iuppiter, ut Chalybon omne genus pereat,

et qui principio sub terra quaerere venas

50

institit ac ferri stringere duritiem!

Abiunctae paulo ante comae mea fata sorores

lugebant, cum se Memnonis Aethiopis

unigena impellens nutantibus aera pennis

obtulit Arsinoes Locridos ales ecus,

55

isque per aetherias me tollens avolat umbras

et Veneris casto collocat in gremio:

ipsa suum Zephyritis eo famulum legarat,

Graia Canopitis incola litoribus.

Hic dii vario ne solum in lumine caeli

60

ex Ariadneis aurea temporibus

fixa Corona foret, sed nos quoque fulgeremus

devotae flavi verticis exuviae,

uvidulam a fluctu cedentem ad templa deum me

sidus in antiquis diva novum posuit:

65

Virginis et saevi contingens namque Leonis

lumina, Callisto iuncta Lycaoniae,

vertor in occasum, tardum dux ante Booten,

qui vix sero alto mergitur Oceano.

Sed, quamquam me nocte premunt vestigia divum,

70

lux autem canae Tethyi restituor

(pace tua fari hic liceat, Rhamnusia virgo:

namque ego non ullo vera timore tegam,

nec si me infestis discerpent sidera dictis,

condita quin vere pectoris evoluam):

75

non his tam laetor rebus, quam me afore, semper

afore me a dominae vertice discrucior,

quicum ego, dum virgo quondam fuit, omnibus expers

nuptarum unguentis, vilia multa bibi.

Nunc vos, optato quas iunxit lumine taeda,

80

non prius unanimis corpora coniugibus

tradite nudantes reiecta veste papillas,

quam iucunda mihi munera libet onyx:

vester onyx, casto colitis quae iura cubili;

sed quae se impuro dedit adulterio,

85

illius, a, mala dona levis bibat, irrita, pulvis!

namque ego ab indignis praemia nulla peto:

sed magis, o nuptae, semper Concordia vestras

semper Amor sedes incolat assiduus.

Tu vero, regina, tuens cum sidera divam

90

placabis festis luminibus Venerem

sanguinis expertem, noli neglexe, tuam me

sed potius largis effice muneribus.

Sidera cur iterent? utinam coma regia fiam:

proximus Hydrochoi fulgeret Oarion!

 

LXVII

ODULCT iucunda viro, iucunda parenti,

salve, teque bona Iuppiter auctet ope,

ianua, quam Balbo dicunt servisse benigne

olim, cum sedes ipse senex tenuit,

5

quamque ferunt rursus voto servisse maligno,

postquam es porrecto facta marita sene:

dic age de vobis, quare mutata feraris

in dominum veterem deseruisse fidem.

Non (ita Caecilio placeam, cui tradita nunc sum)

10

culpa mea est, quamquam dicitur esse mea,

nec peccatum a me quisquam pote dicere quicquam:

verum isti populo ianua, quae ipse, facit;

qui, quacumque aliquid reperitur non bene factum,

ad me omnes clamant «Ianua, culpa tua est».

15

Non istuc satis est uno te dicere verbo,

sed facere ut quivis sentiat et videat.

Qui possum? nemo quaerit nec scire laborat.

Nos volumus vobis: dicere ne dubita.

Primum igitur, virgo quod fertur tradita nobis,

20

falsum est. Non illam vir prior attigerit,

languidior tenera cui pendens sicula beta

numquam se mediam sustulit ad tunicam!

Sed pater illius nati violasse cubile

dicitur et miseram conscelerasse domum,

25

sive quod impia mens caeco flagrabat amore,

seu quod iners sterili semine natus erat,

et quaerendus is unde foret nervosius illud,

quod posset zonam solvere virgineam.

Egregium narras mira pietate parentem,

30

qui ipse sui nati minxerit in gremium.

Atqui non solum hoc se dicit cognitum habere

Brixia Chinea sub posita specula,

flavus quam molli percurrit flumine Mella,

Brixia Veronae mater amata meae…

35

Sed de Postumio et Corneli narrat amore,

cum quibus illa malum fecit adulterium

Dixerit hic aliquis «Quid? tu istaec, ianua, nost

cui numquam domini limine abesse licet.

nec populum auscultare, sed hic suffixa tigillo

40

tantum operire soles aut aperire domum?»

Saepe illam audivi furtiva voce loquentem

solam cum ancillis haec sua flagitia,

nomine dicentem quos diximus, ut pote quae mi

speraret nec linguam esse nec auriculam.

45

Praeterea addebat quendam, quem dicere nolo

nomine, ne tollat rubra supercilia:

longus homo est, magnas cui litis intulit olim

falsum mendaci ventre puerperium.

 

LXVIII

QUOD mihi fortuna casuque oppressus acerbo

conscriptum hoc lacrimis mittis epistolium,

naufragum ut eiectum spumantibus aequoris undis

sublevem et a mortis limine restituam,

5

quem neque sancta Venus molli requiescere somno

desertum in lecto caelibe perpetitur,

nec veterum dulci scriptorum carmine Musae

oblectant, cum mens anxia pervigilat:

id gratum est mihi, me quoniam tibi dicis amicum,

10

muneraque et Musarum hinc petis et Veneris.

Sed tibi ne mea sint ignota incommoda, mi Alli,

neu me odisse putes hospitis officium,

accipe quis merser fortunae fluctibus ipse,

ne amplius a misero dona beata petas.

15

Tempore quo primum vestis mihi tradita pura est,

iucundum cum aetas florida ver ageret,

multa satis lusi: non est dea nescia nostri,

quae dulcem curis miscet amaritiem;

sed totum hoc studium luctu fraterna mihi mors

20

abstulit. O misero frater adempte mihi,

tu mea tu moriens fregisti commoda, frater,

tecum una tota est nostra sepulta domus;

omnia tecum una perierunt gaudia nostra,

quae tuus in vita dulcis alebat amor:

25

cuius ego interitu tota de mente fugavi

haec studia atque omnis delicias animi.

Quare, quod scribis «Veronae turpe, Catulle,

esse, quod hic quisquis de meliore nota

frigida deserto tepefaxit membra cubili»,

30

id, mi Alli, non est turpe, magis miserum est.

Ignosces igitur, si, quae mihi luctus ademit,

haec tibi non tribuo munera, cum nequeo.

Nam, quod scriptorum non magna est copia apud me,

hoc fit, quod Romae vivimus: illa domus,

35

illa mihi sedes, illic mea carpitur aetas;

huc una ex multis capsula me sequitur.

Quod cum ita sit, nolim statuas nos mente maligna

id facere aut animo non satis ingenuo,

quod tibi non utriusque petenti copia posta est:

40

ultro ego deferrem, copia siqua foret.

 

Non possum reticere, deae, qua me Allius in re

iuverit aut quantis iuverit officiis.

Nec fugiens saeclis obliviscentibus aetas

illius hoc caeca nocte tegat studium:

45

sed dicam vobis, vos porro dicite multis

milibus, et facite haec charta loquatur anus,

milibus ut facile in vita noscatur ab ipsis

notescatque magis mortuus atque magis;

nec tenuem texens sublimis aranea telam

50

in deserto Alli nomine opus faciat.

Nam mihi quam dederit duplex Amathusia curam,

scitis, et in quo me corruerit genere.

Cum tantum arderem quantum Trinacria rupes

lymphaque in Oetaeis Malia Thermopylis,

55

maesta neque assiduo tabescere lumina fletu

cessarent tristique imbre madere genae:

qualis in aerii perlucens vertice montis

rivus muscoso prosilit e lapide,

qui, cum de prona praeceps est valle volutus,

60

per medium densi transit iter populi,

dulce viatori lasso in sudore levamen,

cum gravis exustos aestus hiulcat agros:

hic, velut in nigro iactatis turbine nautis

lenius aspirans aura secunda venit,

65

iam prece Pollucis, iam Castoris implorante,

tale fuit nobis Allius auxilium.

Is clausum lato patefecit limite campum,

isque domum nobis, isque dedit dominam,

ad quam communis exerceremus amores:

70

quo mea se molli candida diva pede

intulit et trito fulgentem in limine plantam

innixa arguta constituit solea:

coniugis ut quondam flagrans advenit amore

Protesilaeam Laudamia domum

75

inceptam frustra, nondum cum sanguine sacro

hostia caelestis pacificasset eros.

Nil mihi tam valde placeat, Rhamnusia virgo,

quod temere invitis suscipiatur eris.

Quam ieiuna pium desideret ara cruorem,

80

docta est amisso Laudamia viro,

coniugis ante coacta novi dimittere collum,

quam veniens una atque altera rursus hiems

noctibus in longis avidum saturasset amorem,

posset ut abrupto vivere coniugio:

85

quod scibant Parcae non longo tempore abisse,

si miles muros isset ad Iliacos.

Nam tum Helenae raptu primores Argivorum

coeperat ad sese Troia ciere viros,

Troia, nefas, commune sepulcrum Asiae Euro paeque,

90

Troia virum et virtutum omnium acerba cinis:

quaene etiam nostro letum miserabile fratri

attulit. Ei, misero frater adempte mihi!

ei, misero fratri iucundum lumen ademptum,

tecum una tota est nostra sepulta domus,

95

omnia tecum una perierunt gaudia nostra,

quae tuus in vita dulcis alebat amor!

Quem nunc tam longe non inter nota sepulcra

nec prope cognatos compositum cineres,

sed Troia, obscena Troia, infelice sepultum

100

detinet extremo terra aliena solo.

Ad quam tum properans fertur cuncta undique pubes

Graeca penetralis deseruisse focos,

ne Paris abducta gavisus libera moecha

otia pacato degeret in thalamo.

105

Quo tibi tum casu, pulcherrima Laudamia,

ereptum est vita dulcius atque anima

coniugium. Tanto te absorbens vertice amoris

aestus in abruptum detulerat barathrum,

quale ferunt Grai Pheneum prope Cylleneum

110

siccare emulsa pingue palude solum,

quod quondam caesis montis fodisse medullis

audit falsiparens Amphitryoniades,

tempore quo certa Stymphalia monstra sagitta

perculit imperio deterioris eri,

115

pluribus ut caeli tereretur ianua divis,

Hebe nec longa virginitate foret.

Sed tuus altus amor barathro fuit altior illo,

qui tunc indomitam ferre iugum docuit:

nam nec tam carum confecto aetate parenti

120

una caput seri nata nepotis alit,

qui, cum divitiis vix tandem inventus avitis

nomen testatas intulit in tabulas,

impia derisi gentilis gaudia tollens

suscitat a cano vulturium capite;

125

nec tantum niveo gavisa est ulla columbo

compar, quae multo dicitur improbius

oscula mordenti semper decerpere rostro

quam quae praecipue multivola est mulier:

sed tu horum magnos vicisti sola furores,

130

ut semel es flavo conciliata viro.

Aut nihil aut paulo cui tum concedere digna

lux mea se nostrum contulit in gremium:

quam circum cursans hinc illinc saepe Cupido

fulgebat crocina candidus in tunica.

135

Quae tamenetsi uno non est contenta Catullo,

rara verecundae furta feremus erae,

ne nimium simus stultorum more molesti.

Saepe etiam Iuno, maxima caelicolum,

coniugis in culpa flagrantem contudit iram,

140

noscens omnivoli plurima furta Iovis.

Atqui nec divis homines componier aecum est

(ingratum tremuli tollé parentis onus)

nec tamen illa mihi dextra deducta paterna

fragrantem Assyrio venit odore domum,

145

sed furtiva dedit mira munuscula nocte,

ipsius ex ipso dempta viri gremio.

Quare illud satis est, si nobis is datur unis,

quem lapide illa dies candidiore notat.

Hoc tibi, quod potui, confectum carmine munus

150

pro multis, Alli, redditur officiis,

ne vestrum scabra tangat rubigine nomen

haec atque illa dies atque alia atque alia.

Huc addent divi quam plurima, quae Themis olim

antiquis solita est munera ferre piis:

155

sitis felices, et tu simul et tua vita,

et domus ipsi in qua lusimus et domina,

et qui principio nobis terram dedit (aufert

nunc), a quo sunt primo omnia nata bona,

et longe ante omnis mihi quae me carior ipso est,

160

lux mea, qua viva vivere dulce mihi est.

 

LXIX

NOLI admirari quare tibi femina nulla,

Rufe, velit tenerum supposuisse femur,

non si illam rarae labefactes munere vestis

aut perluciduli deliciis lapidis.

5

Laedit te quaedam mala fabula, qua tibi fertur

valle sub alarum trux habitare caper.

Hunc metuunt omnes. Neque mirum: nam mala valde est

bestia, nec quicum bella puella cubet.

Quare aut crudelem nasorum interfice pestem,

10

aut admirari desine, cur fugiunt.

 

LXX

Nulli se dicit mulier mea nubere malle

quam mihi, non si se Iuppiter ipse petat.

Dicit: sed mulier cupido quod dicit amanti,

in vento et rapida scribere oportet aqua.

 

LXXI

Sicui virus, Oto, ac sacer alarum obstitit hircus,

aut siquem merito tarda podagra secat,

aemulus iste tuus, qui vestrum exercet amorem,

mirifice est a te nactus utrumque malum:

5

nam quotiens futuit, totiens ulciscitur ambos:

illam affligit odore, ipse perit podagra.

 

LXXII

Dicebas quondam solum te nosse Catullum,

Lesbia, nec prae me velie tenere Iovem.

Dilexi tum te non tantum ut vulgus amicam,

sed pater ut natos diligit et generos.

5

Nunc te cognovi; quare, etsi impensius uror,

multo mi tamen es vilior et levior.

«Qui potis est?» inquis. Quia amantem iniuria talis

cogit amare magis, sed bene velle minus.

 

LXXIII

Desine de quoquam quisquam bene velle mereri

aut aliquem fieri posse putare pium.

Omnia sunt ingrata, nihil fecisse benigne,

immo etiam taedet, taedet obestque magis:

5

ut mihi, quem nemo gravius nec acerbius urget,

quam modo qui me unum atque unicum amicum habuit.

 

LXXIV

Gellius audierat patruum obiurgare solere,

siquis delicias diceret aut faceret.

Hoc ne ipsi accideret, patrui perdepsuit ipsam

uxorem et patruum reddidit Arpocratem.

5

Quod voluit fecit: nam, quamvis irrumet ipsum

nunc patruum, verbum non faciet patruus.

 

LXXV

Huc est mens deducta tua, mea Lesbia, culpa,

atque ita se officio perdidit ipsa suo,

ut iam nec bene velle queat tibi, si optima fias,

nec desistere amare, omnia si facias.

 

LXXVI

SIQUA recordanti benefacta priora voluptas

est homini, cum se cogitat esse pium,

nec sanctam violasse fidem, nec foedere nullo

divum ad fallendos numine abusum homines:

5

multa parata manent tum in longa aetate, Catulle,

ex hoc ingrato gaudia amore tibi.

Nam quaecumque homines bene cuiquam aut dicere possunt

aut facere, haec a te dictaque factaque sunt:

omniaque ingratae perierunt credita menti,

10

Quare te iam cur amplius excrucies?

quin tu animo offirmas atque istinc teque reducis

et dis invitis desinis esse miser?

Difficile est longum subito deponere amorem;

difficile est: verum hoc qua libet efficias.

15

Una salus haec est, hoc est tibi pervincendum:

hoc facias, sive id non pote sive pote.

O di, si vestrum est misereri, aut si quibus umquam

extremo iam ipsa in morte tulistis opem,

me miserum aspicite et, si vitam puriter egi,

20

eripite hanc pestem perniciemque mihi.

Heu, mihi subrepens imos ut torpor in artus

expulit ex omni pectore laetitias!

Non iam illud quaero contra me ut diligat illa,

aut, quod non potis est, esse pudica velit:

25

ipse valere opto et taetrum hunc deponere morbum.

O di, reddite mi hoc pro pietate mea.

 

LXXVII

RUFE, mihi frustra ac nequiquam credite amice,

(frustra? immo magno cum pretio atque malo),

sicine subrepsti mi atque intestina perurens

sic misero eripuisti omnia nostra bona?

5

Eripuisti, eheu, nostrae crudele venenum

vitae, eheu, nostrae pectus amicitiae!

 

LXXVIII

Gallus habet fratres, quorum est lepidissima coniunx

alterius, lepidus filius alterius.

Gallus homo est bellus: nam dulcis iungit amores,

cum puero ut bello bella puella cubet.

5

Gallus homo est stultus, nec se videt esse maritum,

qui patruus patrui monstret adulterium.

 

LXXVIIIa

Non, Gelli, id dolui, quod fallere es ausus amicum

immemor unanimum tunc tacitusque tuli.

7

Sed nunc id doleo, quod purae pura puellae

savia comminxit spurca saliva tua.

Verum id non impune feres: nam te omnia saecla

10

noscent, et qui sis fama loquetur anus.

 

LXXIX

Lesbius est Pulcher. Quid ni? quem Lesbia malit

quam te cum tota gente, Catulle, tua?

Sed tamen hic Pulcher vendat cum gente Catullum,

si tria notorum savia reppererit.

 

LXXX

Quid dicam, Gelli, quare rosea ista labella

hiberna fiant candidiora nive,

mane domo cum exis et cum te octava quiete

e molli longo suscitat hora die?

5

Nescioquid certe est: an vere fama susurrat

grandia te medii tenta vorare viri?

Sic certe est! clamant Victoris rupta miselli

ilia et emulso labra notata sero.

 

LXXXI

Nemone in tanto potuit populo esse, Iuventi,

bellus homo, quem tu diligere inciperes,

praeterquam iste tuus moribunda ab sede Pisauri

hospes inaurata pallidior statua?

5

Quid tibi nunc cordi est? quem tu praeponere nobis

audes? Ei, nescis quid facinus facias!

 

LXXXII

Quinti, si tibi vis oculos debere Catullum

aut aliud siquid carius est oculis,

eripere ei noli multo quod carius illi

est oculis, seu quid carius est oculis.

 

LXXXIII

Lesbia mi, praesente viro, mala plurima dicit:

haec illi fatuo maxima laetitia est.

Mule, nihil sentis. Si nostri oblita taceret,

sana esset: nunc quod gannit et obloquitur,

5

non solum meminit, sed, quae multo acrior est res,

irata est, hoc est uritur: et loquitur.

 

LXXXIV

Chommoda dicebat, si quando commoda vellet

dicere, et insidias Arrius hinsidias,

et tum mirifice sperabat se esse locutum,

cum, quantum poterat, dixerat hinsidias.

5

Credo, sic mater, sic Liber (avunculus eius ’st),

sic maternus avus dixerat atque avia.

Hoc misso in Syriam, requierant omnibus aures:

audibant eadem haec leniter et leviter,

nec sibi postilla metuebant talia verba;

10

cum subito affertur nuntius horribilis,

Ionios fluctus, postquam illuc Arrius isset,

iam non Ionios esse, sed Hionios.

 

LXXXV

Odi et amo. Quare id faciam, fortasse requiris.

Nescio. Sed fieri sentio, et excrucior.

 

LXXXVI

Quintia formosa est multis, mihi candida longa

recta est. Haec ego sic singula confiteor,

totum illud «formosa» nego: nam nulla venustas,

nulla in tam magno est corpore mica salis.

5

Lesbia formosa est: quae cum pulcherrima tota est,

tum omnibus una omnis subripuit Veneres.

 

LXXXVII

Nulla potest mulier tantum se dicere amatam

vere, quantum a me Lesbia amata mea est:

nulla fides ullo fuit umquam foedere tanta,

quanta in amore tuo ex parte reperta mea est.

 

LXXXVIII

Quid facit is, Gelli, qui cum matre atque sorore

prurit et abiectis pervigilat tunicis?

Quid facit is, patruum qui non sinit esse maritum ?

ecquid scis quantum suscipiat sceleris?

5

Suscipit, o Gelli, quantum non ultima Tethys

nec genitor Nympharum abluit Oceanus:

nam nihil est quicquam sceleris, quo prodeat ultra,

non si demisso se ipse voret capite.

 

LXXXIX

Gellius est tenuis. Quid ni? cui tam bona mater

tamque valens vivat tamque venusta soror

tamque bonus patruus tamque omnia plena puellis

cognatis, quare is desinat esse macer?

5

Qui ut nihil attingat, nisi quod fas tangere non est,

quantumvis quare fit macer, invenies.

 

XC

Nascatur magus ex Gelli matrisque nefando

coniugio et discat Persicum haruspicium.

Nam magus ex matre et nato gignatur oportet,

si vera est Persarum impia relligio,

5

natus ut accepto veneretur carmine divos,

omentum in flamma pingue liquefaciens.

 

XCI

Non ideo, Gelli, sperabam te mihi fidum

in misero hoc nostro, hoc perdito amore fore,

quod te cognossem bene constantemve putarem

aut posse a turpi mentem inhibere probro:

5

sed neque quod matrem nec germanam esse videbam

hanc tibi, cuius me magnus edebat amor;

et quamvis tecum multo coniungerer usu,

non satis id causae credideram esse tibi.

Tu satis id duxti: tantum tibi gaudium in omni

10

culpa est, in quacumque est aliquid sceleris.

 

XCII

Lesbia mi dicit semper male nec tacet umquam

de me: Lesbia me dispeream nisi amat.

Quo signo? quia sunt totidem mea: deprecor illam

assidue, verum dispeream nisi amo.

 

XCIII

Nil nimium studeo, Caesar, tibi velle placere

nec scire utrum sis albus an ater homo.

 

XCIV

Mentula moechatur. Moechatur mentula? Certe

hoc est quod dicunt; ipsa olera olla legit.

 

XCV

Zmyrna mei Cinnae nonam post denique messem

quam coepta est, nonamque edita post hiemem

(milia cum interea quingenta Hortensius uno

ut caneret, scripsit, Marsica bella, die),

5

Zmyrna cavas Satrachi penitus mittetur ad undas,

Zmyrnam cana diu saecula pervoluent:

at Volusi Annales Paduam morientur ad ipsam

et laxas scombris saepe dabunt tunicas.

Parva mei mihi sint cordi monimenta Philetae:

10

at populus tumido gaudeat Antimacho.

 

XCVI

Si quicquam mutis gratum acceptumve sepulcris

accidere a nostro, Calve, dolore potest,

quo desiderio veteres renovamus amores

atque olim missas flemus amicitias:

5

certe non tanto mors immatura dolori est

Quintiliae, quantum gaudet amore tuo.

 

XCVII

Non, ita me di ament, quicquam referre putavi,

utrumne os an culum olfacerem Aemilio.

Nilo mundius hoc, nihiloque immundius illud,

verum etiam culus mundior et melior:

5

nam sine dentibus est. Dentis os sesquipedalis,

gingivas vero ploxini habet veteris,

praeterea rictum, qualem diffissus in aestu

meientis mulae cunnus habere solet.

Hic futuit multas et se facit esse venustum,

10

et non pistrino traditur atque asino?

Quem siqua attingit, non illam posse putemus

Agroici culum lingere carnificis?

 

XCVIII

In te, si in quemquam, dici potè, putide Vieti,

id quod verbosis dicitur et fatuis:

ista cum lingua, si usus veniat tibi, possis

culos et crepidas lingere carpatinas.

5

Si nos omnino vis omnis perdere, Victi,

hiscas: omnino quod cupis efficies.

 

XCIX

Subripui tibi, dum ludis, mellite Iuventi,

saviolum dulci dulcibus ambrosia.

Verum id non impune tuli: namque amplius horam

suffixum in summa me memini esse cruce,

5

dum tibi me purgo nec possum fletibus ullis

tantillum vestrae demere saevitiae.

Nam simul id factum est, multis deluta labella

guttis abstersisti omnibus articulis,

ne quicquam nostro contractum ex ore maneret,

10

tamquam commictae spurca saliva lupae;

praeterea infesto miserum me tradere Amori

non cessasti omnique excruciare modo:

ut mi ex ambrosia mutatum iam foret illud

saviolum tristi tristius elleboro.

15

Quam quoniam poenam misero proponis amori,

numquam iam posthac basia subripiam.

 

C

Caelius Aufillenum et Quintius Aufillenam,

flos Veronensum depereunt iuvenum:

hic fratrem, ille sororem: hoc est, quod dicitur, illud

fraternum vere dulce sodalicium.

5

Cui faveam potius? Caeli, tibi: nam tua nobis

perfecta est igni tum unica amicitia,

cum vesana meas torreret flamma medullas.

Sis felix, Caeli! sis in amore potens.

 

CI

MULTAS per gentis et multa per aequora vectus

advenio has miseras, frater, ad inferias,

ut te postremo donarem munere mortis

et mutam nequiquam alloquerer cinerem:

5

quandoquidem fortuna mihi tete abstulit ipsum,

heu miser indigne frater adempte mihi!

Nunc tamen interea haec prisco quae more parentum

tradita sunt tristi munere ad inferias,

accipe, fraterno multum manantia fletu,

10

atque in perpetuum, frater, ave atque vale.

 

CII

SICUI quid tacito commissum est fido ab amico’

cuius sit penitus nota fides animi,

meque unum invenies illorum iure sacratûm,

Corneli, et factum me esse puta Arpocratem.

 

CIII

Aut, sodes, mihi redde decem sestertia, Silo,

deinde esto quamvis saevus et indomitus,

aut, si te nummi delectant, desine quaeso

leno esse atque idem saevus et indomitus.

 

CIV

Credis me potuisse meae maledicere vitae,

ambobus mihi quae carior est oculis?

Non potui, nec, si possem, tam perdite amarem;

sed tu cum Tappone omnia monstra facis.

 

CV

Mentula conatur Pipleum scindere montem:

Musae furcillis praecipitem eiciunt.

 

CVI

Cum puero bello praeconem qui videt esse,

quid credat, nisi se vendere discupere?

 

CVII

Sicui quid cupido optantique obtigit umquam

insperanti, hoc est gratum animo proprie.

Quare hoc est gratum, nobisque hoc carius auro,

quod te restituis, Lesbia, mi cupido,

5

restituis cupido atque insperanti, ipsa refers te

nobis: o lucem candidiore nota!

Quis me uno vivit felicior, aut magis hac quid

mi optandum est vita? dicere quis poterit?

 

CVIII

Si, Comini, populi arbitrio tua cana senectus

spurcata impuris moribus intereat,

non equidem dubito quin primum inimica bonorum

lingua exsecta avido sit data vulturio,

5

effossos oculos voret atro gutture corvus,

intestina canes, cetera membra lupi.

 

CIX

Iucundum, mea vita, mihi proponis amorem

hunc nostrum inter nos perpetuumque fore.

Di magni, facite ut vere promittere possit,

atque id sincere dicat et ex animo,

5

ut liceat nobis tota perducere vita

aeternum hoc sanctae foedus amicitiae.

 

CX

Aufìllena, bonae semper laudantur amicae:

accipiunt pretium, quae facere instituunt.

Tu quod promisti, mihi, quod mentita, inimica es;

quod nec das nec fers, turpe facis facinus.

5

Aut facere ingenuae est, aut non promisse pudicae,

Aufìllena, fuit: sed data corripere

fraudando est facinus plus quam meretricis avarae,

quae sese toto corpore prostituit.

 

CXI

Aufillena, viro contentam vivere solo,

nuptarum laus ex laudibus eximiis.

Sed cuivis quamvis potius succumbere par est,

quam matrem fratres efficere ex patruo.

 

CXII

Multus homo es, Naso, neque tecum multus homo qui

descendit: Naso, multus es et pathicus.

 

CXIII

Consule Pompeio primum, duo, Cinna, solebant

Moecillam. Facto consule nunc iterum,

manserunt duo, sed creverunt milia in unum

singula: fecundum semen adulterio.

 

CXIV

Firmanus saltus non falso, Mentula, dives

fertur, qui tot res in se habet egregias,

aucupia, omne genus piscis, prata, arva ferasque.

Nequiquam: fructus sumptibus exsuperat.

5

Quare concedo, sit dives: dum omnia desint;

saltum laudemus: dum modo ipse egeat.

 

CXV

Mentula habet instar triginta iugera prati,

quadraginta arvi: cetera sunt maria.

Cur non divitiis Croesum superare potis sit,

uno qui in saltu totmoda possideat,

5

prata, arva, ingentis silvas saltusque paludes-

que usque ad Hyperboreos et mare ad Oceanum?

Omnia magna haec sunt; tamen ipse est maximus ultro,

non homo, sed vero mentula magna minax.

 

CXVI

Saepe tibi studioso animo veni ante requirens

carmina uti possem mittere Battiadae,

qui te lenirem nobis, neu conarere

telis infestum mittere in usque caput.

5

Hinc video mihi nunc frustra sumptum esse la-

Gelli, nec nostras hinc valuisse preces, borem,

Contra nos tela ista tua evitamus amictu,

affixus nostris tu dabi’ supplicium.