MEDITATIO SEXTA

De rerum materialium existentia,
& reali mentis a corpore distinctione.

Reliquum est ut examinem an res materiales existant. Et quidem jam ad minimum scio illas, quatenus sunt puræ Matheseos objectum, posse existere, quandoquidem ipsas clare & distincte percipio. Non enim dubium est quin Deus sit capax ea omnia efficiendi quæ ego sic percipiendi sum capax ; nihilque unquam ab illo fieri non posse judicavi, nisi propter hoc quod illud a me distincte percipi repugnaret. Præterea ex imaginandi facultate, qua me uti experior, dum circa res istas materiales versor, sequi videtur illas existere ; nam attentius consideranti (72) quidnam sit imaginatio, / nihil aliud esse apparet quam quædam applicatio facultatis cognoscitivæ ad corpus ipsi intime præsens, ac proinde existens.

Quod ut planum fiat, primo examino differentiam quæ est inter imaginationem & puram intellectionem. Nempe, exempli causa, cum triangulum imaginor, non tantum intelligo illud esse figuram tribus lineis comprehensam, sed simul etiam istas tres lineas tanquam præsentes acie mentis intueor, atque hoc est quod imaginari appello. Si vero de chiliogono velim cogitare, equidem æque bene intelligo illud esse figuram constantem mille lateribus, ac intelligo triangulum esse figuram constantem tribus ; sed non eodem modo illa mille latera imaginor, sive tanquam præsentia intueor. Et quamvis tunc, propter consuetudinem aliquid semper imaginandi, quoties de re corporea cogito, figuram forte aliquam confuse mihi repræsentem, patet tamen illam non esse chiliogonum, quia nulla in re est diversa ab ea quam mihi etiam repræsentarem, si de myriogono aliave quavi figura plurimorum laterum cogitarem ; nec quicquam juvat ad eas proprietates, quibus chiliogonum ab aliis polygonis differt, agnoscendas. Si vero de pentagono quæstio sit, possum quidem ejus figuram intelligere, sicut figuram chiliogoni, absque ope imaginationis ; sed possum etiam imaginari eandem, applicando scilicet aciem mentis ad ejus quinque latera, simulque ad aream iis contentam ; & manifeste hic animadverto mihi (73) peculiari quadam animi contentione opus esse ad imaginandum, qua non utor ad intelligendum : quæ nova animi contentio differentiam inter imaginationem & intellectionem puram clare ostendit.

Ad hæc considero istam vim imaginandi quæ in me est, prout differt a vi intelligendi, ad mei ipsius, hoc est ad mentis meæ essentiam non requiri ; nam quamvis illa a me abesset, procul dubio manerem nihilominus ille idem qui nunc sum ; unde sequi videtur illam ab aliqua re a me diversa pendere. Atque facile intelligo, si corpus aliquod existat cui mens sit ita conjuncta ut ad illud veluti inspiciendum pro arbitrio se applicet, fieri posse ut per hoc ipsum res corporeas imaginer ; adeo ut hic modus cogitandi in eo tantum a pura intellectione differat, quod mens, dum intelligit, se ad seipsam quodammodo convertat, respiciatque aliquam ex ideis quæ illi ipsi insunt ; dum autem imaginatur, se convertat ad corpus, & aliquid in eo ideæ vel a se intellectæ vel sensu perceptæ conforme intueatur. Facile, inquam, intelligo imaginationem ita perfici posse, siquidem corpus existat ; & quia nullus alius modus æque conveniens occurrit ad illam explicandam, probabiliter inde conjicio corpus existere ; sed probabiliter tantum, & quamvis accurate omnia investigem, nondum tamen video ex ea naturæ corporeæ idea distincta, quam in imaginatione mea invenio, ullum sumi posse argumentum, quod necessario concludat aliquod corpus existere.

Soleo vero alia multa (74) imaginari præter illam naturam corpoream, quæ est puræ Matheseos objectum, ut colores, sonos, sapores, dolorem, & similia, sed nulla tam distincte ; & quia hæc percipio melius sensu, a quo videntur ope memoriæ ad imaginationem pervenisse, ut commodius de ipsis agam, eadem opera etiam de sensu est agendum, videndumque an ex iis quæ isto cogitandi modo, quem sensum appello, percipiuntur, certum aliquod argumentum pro1 rerum corporearum existentia habere possim.

Et primo quidem apud me hic repetam quænam illa sint quæ antehac, ut sensu percepta, vera esse putavi, & quas ob causas id putavi ; deinde etiam causas expendam propter quas eadem postea in dubium revocavi ; ac denique considerabo quid mihi nunc de iisdem sit credendum.

Primo itaque sensi me habere caput, manus, pedes, & membra cætera ex quibus constat illud corpus, quod tanquam mei partem, vel forte etiam tanquam me totum spectabam ; sensique hoc corpus inter alia multa corpora versari, a quibus variis commodis vel incommodis affici potest, & commoda ista sensu quodam voluptatis, & incommoda sensu doloris metiebar. Atque, præter dolorem & voluptatem, sentiebam etiam in me famem, sitim, aliosque ejusmodi appetitus ; itemque corporeas quasdam propensiones ad hilaritatem, ad tristitiam, ad iram, similesque alios affectus ; foris vero, præter corporum extensionem, (75) & figuras, & / motus, sentiebam etiam in illis duritiem, & calorem, aliasque tactiles qualitates ; ac præterea lumen, & colores, & odores, & sapores, & sonos, ex quorum varietate cælum, terram, maria, & reliqua corpora ab invicem distinguebam. Nec sane absque ratione, ob ideas istarum omnium qualitatum quæ cogitationi meæ se offerebant, & quas solas proprie & immediate sentiebam, putabam me sentire res quasdam a mea cogitatione plane diversas, nempe corpora a quibus ideæ istæ procederent ; experiebar enim illas absque ullo meo consensu mihi advenire, adeo ut neque possem objectum ullum sentire, quamvis vellem, nisi illud sensus organo esset præsens, nec possem non sentire cum erat præsens. Cumque ideæ sensu perceptæ essent multo magis vividæ & expressæ, & suo etiam modo magis distinctæ, quam ullæ ex iis quas ipse prudens & sciens meditando effingebam, vel memoriæ meæ impressas advertebam, fieri non posse videbatur ut a meipso procederent ; ideoque supererat ut ab aliis quibusdam rebus advenirent. Quarum rerum cum nullam aliunde notitiam haberem quam ex istis ipsis ideis, non poterat aliud mihi venire in mentem quam illas iis similes esse. Atque etiam quia recordabar me prius usum fuisse sensibus quam ratione, videbamque ideas quas ipse effingebam non tam expressas esse, quam illæ erant quas sensu percipiebam, & plerumque ex earum partibus componi, facile mihi persuadebam nullam plane me habere in intellectu, quam non prius habuissem in sensu. Non etiam sine ratione corpus illud, quod speciali quodam jure meum (76) ap-pellabam, magis ad me pertinere quam alia ulla arbitrabar : neque enim ab illo poteram unquam sejungi, ut a reliquis ; omnes appetitus & affectus in illo & pro illo sentiebam ; ac denique dolorem & titillationem voluptatis in ejus partibus, non autem in aliis extra illud positis, advertebam. Cur vero ex isto nescio quo doloris sensu quædam animi tristitia, & ex sensu titillationis lætitia quædam consequatur, curve illa nescio quæ vellicatio ventriculi, quam famem voco, me de cibo sumendo admoneat, gutturis vero ariditas de potu, & ita de cæteris, non aliam sane habebam rationem, nisi quia ita doctus sum a natura ; neque enim ulla plane est affinitas (saltem quam ego intelligam) inter istam vellicationem &cibi sumendi voluntatem, sive inter sensum rei dolorem inferentis, & cogitationem tristitiæ ab isto sensu exortæ. Sed & reliqua omnia, quæ de sensuum objectis judicabam, videbar a natura didicisse : prius enim illa ita se habere mihi persuaseram, quam rationes ullas quibus hoc ipsum probaretur expendissem.

Postea vero multa paulatim experimenta fidem omnem quam sensibus habueram labefactarunt ; nam & interdum turres, quæ rotundæ visæ fuerant e longinquo, quadratæ apparebant e propinquo, & statuæ permagnæ, in eorum2 fastigiis stantes, non magnæ e terra spectanti videbantur ; & talibus aliis innumeris in rebus sensuum externorum judicia falli deprehendebam. Nec externorum duntaxat, sed etiam internorum ; nam quid dolore intimius (77) esse potest ? / Atqui audiveram aliquando ab iis, quibus crus aut brachium fuerat abscissum, se sibi videri adhuc interdum dolorem sentire in ea parte corporis qua carebant ; ideoque etiam in me non plane certum esse videbatur membrum aliquod mihi dolere, quamvis sentirem in eo dolorem. Quibus etiam duas maxime generales dubitandi causas nuper adjeci : prima erat, quod nulla unquam, dum vigilo, me sentire crediderim, quæ non etiam inter dormiendum possim aliquando putare me sentire ; cumque illa, quæ sentire mihi videor in somnis, non credam a rebus extra me positis mihi advenire, non advertebam quare id potius crederem de iis quæ sentire mihi videor vigilando. Altera erat, quod cum authorem meæ originis adhuc ignorarem, vel saltem ignorare me fingerem, nihil videbam obstare quominus essem natura ita constitutus ut fallerer, etiam in iis quæ mihi verissima apparebant. Et quantum ad rationes quibus antea rerum sensibilium veritatem mihi persuaseram, non difficulter ad illas respondebam. Cum enim viderer ad multa impelli a natura, quæ ratio dissuadebat, non multum fidendum esse putabam iis quæ a natura docentur. Et quamvis sensuum perceptiones a voluntate mea non penderent, non ideo concludendum esse putabam illas a rebus a me diversis procedere, quia forte aliqua esse potest in meipso facultas, etsi mihi nondum cognita, illarum effectrix.

Nunc autem, postquam incipio meipsum meæque authorem originis melius nosse, non quidem omnia, quæ habere videor a sensibus, puto esse temere admittenda ; sed neque / (78) etiam omnia in dubium revocanda.

Et primo, quoniam scio omnia quæ clare & distincte intelligo, talia a Deo fieri posse qualia illa intelligo, satis est quod possim unam rem absque altera clare & distincte intelligere, ut certus sim unam ab altera esse diversam, quia potest saltem a Deo seorsim poni ; & non refert a qua potentia id fiat, ut diversa existimetur ; ac proinde, ex hoc ipso quod sciam me existere, quodque interim nihil plane aliud ad naturam sive essentiam meam pertinere animadvertam, præter hoc solum quod sim res cogitans, recte concludo meam essentiam in hoc uno consistere, quod sim res cogitans. Et quamvis fortasse (vel potius, ut postmodum dicam, pro certo) habeam corpus, quod mihi valde arcte conjunctum est, quia tamen ex una parte claram & distinctam habeo ideam mei ipsius, quatenus sum tantum res cogitans, non extensa, & ex alia parte distinctam ideam corporis, quatenus est tantum res extensa, non cogitans, certum est me a corpore meo revera esse distinctum, & absque illo posse existere.

Præterea invenio in me facultates specialibus quibusdam modis cogitandi, puta facultates imaginandi & sentiendi, sine quibus totum me possum clare & distincte intelligere, sed non vice versa illas sine me, hoc est sine substantia intelligente cui insint : intellectionem enim nonnullam in suo formali conceptu includunt, unde percipio illas a me, ut modos a re, distingui. Agnosco etiam quasdam alias facultates, ut locum mutandi, varias figuras induendi, & similes, quæ quidem non magis (79) quam præcedentes absque / aliqua substantia cui insint, possunt intelligi, nec proinde etiam absque illa existere : sed manifestum est has, siquidem existant, inesse debere substantiæ corporeæ sive extensæ, non autem intelligenti, quia nempe aliqua extensio, non autem ulla plane intellectio, in earum claro & distincto conceptu continetur. Jam vero est quidem in me passiva quædam facultas sentiendi, sive ideas rerum sensibilium recipiendi & cognoscendi, sed ejus nullum usum habere possem, nisi quædam activa etiam existeret, sive in me, sive in alio, facultas istas ideas producendi vel efficiendi. Atque hæc sane in me ipso esse non potest, quia nullam plane intellectionem præsupponit, & me non cooperante, sed sæpe etiam invito, ideæ istæ producuntur : ergo superest ut sit in aliqua substantia a me diversa, in qua quoniam omnis realitas vel formaliter vel eminenter inesse debet, quæ est objective in ideis ab ista facultate productis (ut jam supra animadverti), vel hæc substantia est corpus, sive natura corporea, in qua nempe omnia formaliter continentur quæ in ideis objective ; vel certe Deus est, vel aliqua creatura corpore nobilior, in qua continentur eminenter. Atqui, cum Deus non sit fallax, omnino manifestum est illum nec per se immediate istas ideas mihi immittere, nec etiam mediante aliqua creatura, in qua earum realitas objectiva, non formaliter, sed eminenter tantum contineatur. Cum enim nullam plane facultatem mihi dederit ad hoc agnoscendum, sed contra magnam / propensionem (80) ad credendum illas a rebus corporeis emitti, non video qua ratione posset intelligi ipsum non esse fallacem, si aliunde quam a rebus corporeis emitterentur. Ac proinde res corporeæ existunt.

Non tamen forte omnes tales omnino existunt, quales illas sensu comprehendo, quoniam ista sensuum comprehensio in multis valde obscura est & confusa ; sed saltem illa omnia in iis sunt, quæ clare & distincte intelligo, id est omnia, generaliter spectata, quæ in puræ Matheseos objecto comprehenduntur.

Quantum autem attinet ad reliqua quæ vel tantum particularia sunt, ut quod sol sit talis magnitudinis aut figuræ &c., vel minus clare intellecta, ut lumen, sonus, dolor, & similia, quamvis valde dubia & incerta sint, hoc tamen ipsum, quod Deus non sit fallax, quodque idcirco fieri non possit ut ulla falsitas in meis opinionibus reperiatur, nisi aliqua etiam sit in me facultas a Deo tributa ad illam emendandam, certam mihi spem ostendit veritatis etiam in iis assequendæ. Et sane non dubium est quin ea omnia quæ doceor a natura aliquid habeant veritatis : per naturam enim, generaliter spectatam, nihil nunc aliud quam vel Deum ipsum, vel rerum creatarum coordinationem a Deo institutam intelligo ; nec aliud per naturam meam in particulari, quam complexionem eorum omnium quæ mihi a Deo sunt tributa.

Nihil autem est quod me ista natura magis expresse doceat, quam quod habeam corpus, cui male est cum dolorem sentio, quod cibo vel potu indiget, cum famem aut sitim patior, & similia ; nec proinde dubitare debeo, quin aliquid in eo sit veritatis.

Docet etiam natura, per (81) istos sensus doloris, famis, sitis &c., me non tantum adesse meo corpori ut nauta adest navigio, sed illi arctissime esse conjunctum & quasi permixtum, adeo ut unum quid cum illo componam. Alioqui enim, cum corpus læditur, ego, qui nihil aliud sum quam res cogitans, non sentirem idcirco dolorem, sed puro intellectu læsionem istam perciperem, ut nauta visu percipit si quid in nave frangatur ; & cum corpus cibo vel potu indiget, hoc ipsum expresse intelligerem, non confusos famis & sitis sensus haberem. Nam certe isti sensus sitis, famis, doloris &c., nihil aliud sunt quam confusi quidam cogitandi modi ab unione & quasi permixtione mentis cum corpore exorti.

Præterea etiam doceor a natura varia circa meum corpus alia corpora existere, ex quibus nonnulla mihi prosequenda sunt, alia fugienda. Et certe, ex eo quod valde diversos sentiam colores, sonos, odores, sapores, calorem, duritiem, & similia, recte concludo, aliquas esse in corporibus, a quibus variæ istæ sensuum perceptiones adveniunt, varietates iis respondentes, etiamsi forte iis non similes ; atque ex eo quod quædam ex illis perceptionibus mihi gratæ sint, aliæ ingratæ, plane certum est meum corpus, sive potius me totum, quatenus ex corpore & mente sum compositus, variis commodis & incommodis a circumjacentibus corporibus affici posse.

Multa vero alia sunt quæ, (82) etsi videar a natura doctus esse, non tamen revera ab ipsa, sed a consuetudine quadam inconsiderate judicandi accepi, atque ideo falsa esse facile contingit : ut quod omne spatium, in quo nihil plane occurrit quod meos sensus moveat, sit vacuum ; quod in corpore, exempli gratia, calido aliquid sit plane simile ideæ caloris quæ in me est, in albo aut viridi sit eadem albedo aut viriditas quam sentio, in amaro aut dulci idem sapor, & sic de cæteris ; quod & astra & turres, & quævis alia remota corpora ejus sint tantum magnitudinis & figuræ, quam sensibus meis exhibent, &alia ejusmodi.

Sed ne quid in hac re non satis distincte percipiam, accuratius debeo definire quid proprie intelligam, cum dico me aliquid doceri a natura. Nempe hic naturam strictius sumo, quam pro complexione eorum omnium quæ mihi a Deo tributa sunt ; in hac enim complexione multa continentur quæ ad mentem solam pertinent, ut quod percipiam id quod factum est infectum esse non posse, & reliqua omnia quæ lumine naturali sunt nota, de quibus hic non est sermo ; multa etiam quæ ad solum corpus spectant, ut quod deorsum tendat, & similia, de quibus etiam non ago, sed de iis tantum quæ mihi, ut composito ex mente & corpore, a Deo tributa sunt. Ideoque hæc natura docet quidem ea refugere quæ sensum doloris inferunt, & ea prosequi quæ sensum voluptatis, & talia ; sed non apparet illam præterea nos docere ut quicquam ex istis sensuum perceptionibus sine prævio intellectus examine de rebus extra nos positis concludamus, quia de iis verum scire / ad (83) mentem solam, non autem ad compositum, videtur pertinere. Ita quamvis stella non magis oculum meum quam ignis exiguæ facis afficiat, nulla tamen in eo realis sive positiva propensio est ad credendum illam non esse majorem, sed hoc sine ratione ab ineunte ætate judicavi ; & quamvis ad ignem accedens sentio calorem, ut etiam ad eundem nimis prope accedens sentio dolorem, nulla profecto ratio est quæ suadeat in igne aliquid esse simile isti calori, ut neque etiam isti dolori, sed tantummodo in eo aliquid esse, quodcunque demum sit, quod istos in nobis sensus caloris vel doloris efficiat ; & quamvis etiam in aliquo spatio nihil sit quod moveat sensum, non ideo sequitur in eo nullum esse corpus : sed video me in his aliisque permultis ordinem naturæ pervertere esse assuetum, quia nempe sensuum perceptionibus, quæ proprie tantum a natura datæ sunt ad menti significandum quænam composito, cujus pars est, commoda sint vel incommoda, & eatenus sunt satis claræ & distinctæ, utor tanquam regulis certis ad immediate dignoscendum quænam sit corporum extra nos positorum essentia, de qua tamen nihil nisi valde obscure & confuse significant.

Atqui jam ante satis perspexi qua ratione, non obstante Dei bonitate, judicia mea falsa esse contingat. Sed nova hic occurrit difficultas circa illa ipsa quæ tanquam persequenda vel fugienda mihi a natura exhibentur, atque etiam circa internos sensus in quibus errores videor deprehendisse : ut cum quis, grato cibi alicujus sapore delusus, venenum intus latens assumit. Sed nempe tunc / tantum (84) a natura impellitur ad illud appetendum in quo gratus sapor consistit, non autem ad venenum, quod plane ignorat ; nihilque hinc aliud concludi potest, quam naturam istam non esse omnisciam : quod non mirum, quia, cum homo sit res limitata, non alia illi competit quam limitatæ perfectionis.

At vero non raro etiam in iis erramus ad quæ a natura impellimur : ut cum ii qui ægrotant, potum vel cibum appetunt sibi paulo post nociturum. Dici forsan hic poterit, illos ob id errare, quod natura eorum sit corrupta ; sed hoc difficultatem non tollit, quia non minus vere homo ægrotus creatura Dei est quam sanus ; nec proinde minus videtur repugnare illum a Deo fallacem naturam habere. Atque ut horologium ex rotis & ponderibus confectum non minus accurate leges omnes naturæ observat, cum male fabricatum est & horas non recte indicat, quam cum omni ex parte artificis voto satisfacit : ita, si considerem hominis corpus, quatenus machinamentum quoddam est ex ossibus, nervis, musculis, venis, sanguine & pellibus ita aptum & compositum, ut, etiamsi nulla in eo mens existeret, eosdem tamen haberet omnes motus qui nunc in eo non ab imperio voluntatis nec proinde a mente procedunt, facile agnosco illi æque naturale fore, si, exempli causa, hydrope laboret, eam faucium ariditatem pati, quæ sitis sensum menti inferre solet, atque etiam ab illa ejus nervos & reliquas partes ita disponi ut potum sumat ex quo morbus augeatur, (85) quam, cum nullum tale in eo vitium est, a simili faucium siccitate moveri ad potum sibi utile3 assumendum. Et quamvis, respiciens ad præconceptum horologii usum, dicere possim illud, cum horas non recte indicat, a natura sua deflectere ; atque eodem modo, considerans machinamentum humani corporis tanquam comparatum ad motus qui in eo fieri solent, putem illud etiam a natura sua aberrare, si ejus fauces sint aridæ, cum potus ad ipsius conservationem non prodest ; satis tamen animadverto hanc ultimam naturæ acceptionem ab altera multum differre : hæc enim nihil aliud est quam denominatio a cogitatione mea, hominem ægrotum & horologium male fabricatum cum idea hominis sani & horologii recte facti comparante, dependens, rebusque de quibus dicitur extrinseca ; per illam vero aliquid intelligo quod revera in rebus reperitur, ac proinde nonnihil habet veritatis.

At4 certe etiamsi, respiciendo ad corpus hydrope laborans, sit tantum denominatio extrinseca, cum dicitur ejus natura esse corrupta, ex eo quod aridas habeat fauces, nec tamen egeat potu ; respiciendo tamen ad compositum, sive ad mentem tali corpori unitam, non est pura denominatio, sed verus error naturæ, quod sitiat cum potus est ipsi nociturus ; ideoque hic remanet inquirendum, quo pacto bonitas Dei non impediat quominus natura sic sumpta sit fallax.

Nempe imprimis hic adverto magnam esse differentiam inter mentem & corpus, in eo quod corpus ex natura sua sit semper divisibile, mens autem plane indivisibilis ; nam (86) sane cum hanc considero, sive meipsum quatenus sum tantum res cogitans, nullas in me partes possum distinguere, sed rem plane unam & integram me esse intelligo ; & quamvis toti corpori tota mens unita esse videatur, abscisso tamen pede, vel brachio, vel quavis alia corporis parte, nihil ideo de mente subductum esse cognosco ; neque etiam facultates volendi, sentiendi, intelligendi &c. ejus partes dici possunt, quia una & eadem mens est quæ vult, quæ sentit, quæ intelligit. Contra vero nulla res corporea sive extensa potest a me cogitari5, quam non facile in partes cogitatione dividam, atque hoc ipso illam divisibilem esse intelligam : quod unum sufficeret ad me docendum, mentem a corpore omnino esse diversam, si nondum illud6 aliunde satis scirem.

Deinde adverto mentem non ab omnibus corporis partibus immediate affici, sed tantummodo a cerebro, vel forte etiam ab una tantum exigua ejus parte, nempe ab ea in qua dicitur esse sensus communis ; quæ, quotiescunque eodem modo est disposita, menti idem exhibet, etiamsi reliquæ corporis partes diversis interim modis possint se habere, ut probant innumera experimenta, quæ hic recensere non est opus.

Adverto præterea eam esse corporis naturam, ut nulla ejus pars possit ab alia parte aliquantum remota moveri, quin possit etiam moveri eodem modo a qualibet ex iis quæ interjacent, quamvis illa remotior nihil agat. Ut, exempli causa, in fune A, B, C, D, si trahatur ejus ultima pars D, (87) non alio pacto movebitur prima A, quam moveri etiam posset, si traheretur una ex intermediis B vel C, & ultima D maneret immota. Nec dissimili ratione, cum sentio dolorem pedis, docuit me Physica sensum illum fieri ope nervorum per pedem sparsorum, qui, inde ad cerebrum usque funium instar extensi, dum trahuntur in pede, trahunt etiam intimas cerebri partes ad quas pertingunt, quemdamque motum in iis excitant, qui institutus est a natura ut mentem afficiat sensu doloris tanquam in pede existentis. Sed quia illi nervi per tibiam, crus, lumbos, dorsum, & collum transire debent, ut a pede ad cerebrum perveniant, potest contingere ut, etiamsi eorum pars, quæ est in pede, non attingatur, sed aliqua tantum ex intermediis, idem plane ille motus fiat in cerebro qui fit pede male affecto, ex quo necesse erit ut mens sentiat eundem dolorem. Et idem de quolibet alio sensu est putandum.

Adverto denique, quandoquidem unusquisque ex motibus, qui fiunt in ea parte cerebi quæ immediate mentem afficit, non nisi unum aliquem sensum illi infert, nihil hac in re melius posse excogitari, quam si eum inferat qui, ex omnibus quos inferre potest, ad hominis sani conservationem quammaxime & quam frequentissime conducit. Experientiam autem testari, tales esse omnes sensus nobis a natura inditos ; ac proinde nihil plane in iis reperiri, quod non immensam Dei potentiam bonitatemque testetur. Ita, exempli causa, cum nervi qui sunt in pede vehementer & praeter consuetudinem moventur, (88) ille eorum motus, per spinæ dorsi medullam ad intima cerebri pertingens, ibi menti signum dat ad aliquid sentiendum, nempe dolorem tanquam in pede existentem, a quo illa excitatur ad ejus causam, ut pedi infestam, quantum in se est, amovendam. Potuisset vero natura hominis a Deo sic constitui, ut ille idem motus in cerebro quidvis aliud menti exhiberet : nempe vel seipsum, quatenus est in cerebro, vel quatenus est in pede, vel in aliquo ex locis intermediis, vel denique aliud quidlibet, sed nihil aliud ad corporis conservationem æque conduxisset. Eodem modo, cum potu indigemus, quædam inde oritur siccitas in gutture, nervos ejus movens & illorum ope cerebri interiora ; hicque motus mentem afficit sensu sitis, quia nihil in toto hoc negotio nobis utilius est scire, quam quod potu ad conservationem valetudinis egeamus, & sic de cæteris.

Ex quibus omnino manifestum est, non obstante immensa Dei bonitate, naturam hominis ut ex mente & corpore compositi non posse non aliquando esse fallacem. Nam si quæ causa, non in pede, sed in alia quavis ex partibus per quas nervi a pede ad cerebrum porriguntur, vel etiam in ipso cerebro, eundem plane motum excitet qui solet excitari pede male affecto, sentietur dolor tanquam in pede, sensusque naturaliter falletur, quia, cum ille idem motus in cerebro non possit nisi eundem semper sensum menti inferre, multoque frequentius oriri soleat a causa quæ lædit pedem, quam ab alia alibi existente, (89) rationi consentaneum est ut pedis potius quam alterius partis dolorem menti semper exhibeat. Et si quando faucium ariditas, non ut solet ex eo quod ad corporis valetudinem potus conducat, sed ex contraria aliqua causa oriatur, ut in hydropico contingit, longe melius est illam tunc fallere, quam si contra semper falleret, cum corpus est bene constitutum ; & sic de reliquis.

Atque hæc consideratio plurimum juvat, non modo ut errores omnes quibus natura mea obnoxia est animadvertam, sed etiam ut illos aut emendare aut vitare facile possim. Nam sane, cum sciam omnes sensus circa ea, quæ ad corporis commodum spectant, multo frequentius verum indicare7 quam falsum, possimque uti fere semper pluribus ex iis ad eandem rem examinandam, & insuper memoria, quæ præsentia cum præcedentibus connectit, & intellectu, qui jam omnes errandi causas perspexit ; non amplius vereri debeo ne illa, quæ mihi quotidie a sensibus exhibentur, sint falsa, sed hyperbolicæ superiorum dierum dubitationes, ut risu dignæ, sunt explodendæ. Præsertim summa illa de somno, quem a vigilia non distinguebam ; nunc enim adverto permagnum inter utrumque esse discrimen, in eo quod nunquam insomnia cum reliquis omnibus actionibus vitæ a memoria conjungantur, ut ea quæ vigilanti occurrunt ; nam sane, si quis, dum vigilo, mihi derepente appareret, statimque postea dispareret, ut fit in somnis, ita scilicet ut nec unde venisset, nec quo abiret, viderem, non immerito spectrum potius, aut phantasma in cerebro (90) meo effictum, quam verum hominem esse judicarem. Cum vero eæ res occurrunt, quas distincte, unde, ubi, & quando mihi adveniant, adverto, earumque perceptionem absque ulla interruptione cum tota reliqua vita connecto, plane certus sum, non in somnis, sed vigilanti occurre. Nec de ipsarum veritate debeo vel minimum dubitare, si, postquam omnes sensus, memoriam & intellectum ad illas examinandas convocavi, nihil mihi, quod cum cæteris pugnet, ab ullo ex his nuntietur. Ex eo enim quod Deus non sit fallax, sequitur omnino in talibus me non falli. Sed quia rerum agendarum necessitas non semper tam accurati examinis moram concedit, fatendum est humanam vitam circa res particulares sæpe erroribus esse obnoxiam, & naturæ nostræ infirmitas est agnoscenda.