DE BENEFICIIS

[1.1] Inter multos ac varios errores temere inconsulteque viventium nihil propemodum, vir optime Liberalis, dixerim, quam quod beneficia nec dare scimus nec accipere. Sequitur enim, ut male conlocata male debeantur; de quibus non redditis sero querimur; ista enim perierunt, cum darentur. Nec mirum est inter plurima maximaque vitia nullum esse frequentius quam ingrati animi. Id evenire ex causis pluribus video.

Prima illa est, quod non eligimus dignos, quibus tribuamus. Sed nomina facturi diligenter in patrimonium et vitam debitoris inquirimus, semina in solum effetum et sterile non spargimus: beneficia sine ullo dilectu magis proicimus quam damus.

Nec facile dixerim, utrum turpius sit infitiari an repetere beneficium; id enim genus huius crediti est, ex quo tantum recipiendum sit, quantum ultro refertur; decoquere vero foedissimum ob hoc ipsum, quia non opus est ad liberandam fidem facultatibus sed animo; reddit enim beneficium, qui debet.

Sed cum sit in ipsis crimen, qui ne confessione quidem grati sunt, in nobis quoque est. Multos experimur ingratos, plures facimus, quia alias graves exprobratores exactoresque sumus, alias leves et quos paulo post muneris sui paeniteat, alias queruli et minima momenta calumniantes; gratiam omnem corrumpimus non tantum postquam dedimus beneficia, sed dum damus.

Quis nostrum contentus fuit aut leviter rogari aut semel? Quis non, cum aliquid a se peti suspicatus est, frontem adduxit, vultum avertit, occupationes simulavit, longis sermonibus et de industria non invenientibus exitum occasionem petendi abstulit et variis artibus necessitates properantes elusit, in angusto vero conprensus aut distulit, id est timide negavit, aut promisit, sed difficulter, sed subductis superciliis, sed malignis et vix exeuntibus verbis? Nemo autem libenter debet, quod non accepit, sed expressit.

Gratus adversus eum esse quisquam potest, qui beneficium aut superbe abiecit aut iratus impegit aut fatigatus, ut molestia careret, dedit? Errat, si quis sperat responsurum sibi, quem dilatione lassavit, expectatione torsit. Eodem animo beneficium debetur, quo datur, et ideo non est neglegenter dandum. Sibi enim quisque debet, quod a nesciente accepit. Ne tarde quidem, quia, cum omni in officio magni aestimetur dantis voluntas, qui tarde fecit, diu noluit; utique non contumeliose. Nam cum ita natura comparatum sit, ut altius iniuriae quam merita descendant et illa cito defluant, has tenax memoria custodiat, quid expectat, qui offendit, dum obligat? Satis adversus illum gratus est, si quis beneficio eius ignoscit.

[1.1.9] Non est autem, quod tardiores faciat ad bene merendum turba ingratorum. Nam primum, ut dixi, nos illam augemus; deinde ne deos quidem immortales ab hac tam effusa nec cessante benignitate sacrilegi neglegentesque eorum deterrent. Utuntur natura sua et cuncta interque illa ipsos munerum suorum malos interpretes iuvant. Hos sequamur duces, quantum humana imbecillitas patitur; demus beneficia, non feneremus. Dignus est decipi, qui de recipiendo cogitavit, cum daret.

“At male cessit.” Et liberi et coniuges spem fefellerunt, tamen et educamus et ducimus, adeoque adversus experimenta pertinaces sumus, ut bella victi et naufragi maria repetamus. Quanto magis permanere in dandis beneficiis decet!

Quae si quis non dat, quia non recepit, dedit, ut reciperet, bonamque ingratorum facit causam, quibus turpe est non reddere, si licet. Quam multi indigni luce sunt! tamen dies oritur. Quam multi, quod nati sunt, queruntur! tamen natura subolem novam gignit ipsosque, qui non fuisse mallent, esse patitur.

Hoc et magni animi et boni proprium est, non fructum beneficiorum sequi, sed ipsa et post malos quoque bonum quaerere. Quid magnifici erat multis prodesse, si nemo deciperet?

[1.2.3] Beneficiorum simplex ratio est: tantum erogatur; si redit aliquid, lucrum est, si non redit, damnum non est. Ego illud dedi, ut darem. Nemo beneficia in calendario scribit nec avarus exactor ad horam et diem appellat. Numquam illa vir bonus cogitat nisi admonitus a reddente; alioqui in formam crediti transeunt. Turpis feneratio est beneficium expensum ferre. Qualiscumque priorum eventus est, persevera in alios conferre. Melius apud ingratos iacebunt, quos aut pudor aut occasio aut imitatio aliquando gratos poterit efficere.

Ne cessaveris, opus tuum perage et partes boni viri exsequere. Alium re, alium fide, alium gratia, alium consilio, alium praeceptis salubribus adiuva. Officia etiam ferae sentiunt, nec ullum tam immansuetum animal est, quod non cura mitiget et in amorem sui vertat. Leonum ora a magistris impune tractantur, elephantorum feritatem usque in servile obsequium demeretur cibus; adeo etiam, quae extra intellectum atque aestimationem beneficii posita sunt, adsiduitas tamen meriti pertinacis evincit. Ingratus est adversus unum beneficium? Adversus alterum non erit. Duorum oblitus est? Tertium etiam in eorum, quae exciderunt, memoriam reducet.

Is perdet beneficia, qui cito se perdidisse credit; at qui instat et onerat priora sequentibus, etiam ex duro et immemori pectore gratiam extundit. Non audebit adversus multa oculos attollere; quocumque se convertit memoriam suam fugiens, ibi te videat. Beneficiis illum tuis cinge.

[1.5] Sed quemadmodum supervacua transcurram, ita exponam necesse est hoc primum nobis esse discendum, quid accepto beneficio debeamus. Debere enim se ait alius pecuniam, quam accepit, alius consulatum, alius sacerdotium, alius provinciam. Ista autem sunt meritorum signa, non merita. Non potest beneficium manu tangi; res animo geritur. Multum interest inter materiam beneficii et beneficium; itaque nec aurum nec argentum nec quicquam eorum, quae pro maximis accipiuntur, beneficium est, sed ipsa tribuentis voluntas. Imperiti autem id, quod oculis incurrit et quod traditur possideturque, solum notant, cum contra illud, quod in re carum atque pretiosum est, parvi pendunt. Haec, quae tenemus, quae aspicimus, in quibus cupiditas nostra haeret, caduca sunt, auferre nobis et fortuna et iniuria potest. Beneficium etiam amisso eo, per quod datum est, durat; est enim recte factum, quod irritum nulla vis efficit.

[1.6] Quid est ergo beneficium? Benevola actio tribuens gaudium capiensque tribuendo in id, quod facit, prona et sponte sua parata. Itaque non, quid fiat aut quid detur, refert, sed qua mente, quia beneficium non in eo, quod fit aut datur, consistit, sed in ipso dantis aut facientis animo. Magnum autem esse inter ista discrimen vel ex hoc intellegas licet, quod beneficium utique bonum est, id autem, quod fit aut datur, nec bonum nec malum est. Animus est, qui parva extollit, sordida illustrat, magna et in pretio habita dehonestat; ipsa, quae appetuntur, neutram naturam habent, nec boni nec mali; refert, quo illa rector impellat, a quo forma rebus datur. Non est beneficium ipsum, quod numeratur aut traditur, sicut ne in victimis quidem, licet opimae sint auroque praefulgeant, deorum est honor sed recta ac pia voluntate venerantium. Itaque boni etiam farre ac fitilla religiosi sunt; mali rursus non effugiunt impietatem, quamvis aras sanguine multo cruentaverint.

Si beneficia in rebus, non in ipsa bene faciendi voluntate consisterent, eo maiora essent, quo maiora sunt, quae accipimus. Id autem falsum est; non numquam enim magis nos obligat, qui dedit parva magnifice, qui “regum aequavit opes animo,” qui exiguum tribuit sed libenter, qui paupertatis suae oblitus est, dum meam respicit, qui non voluntatem tantum iuvandi habuit sed cupiditatem, qui accipere se putavit beneficium, cum daret, qui dedit tamquam numquam recepturus, recepit, tamquam non dedisset, qui occasionem, qua prodesset, et occupavit et quaesiit. Contra ingrata sunt, ut dixi, licet re ac specie magna videantur, quae danti aut extorquentur aut excidunt, multoque gratius venit, quod facili quam quod plena manu datur. Exiguum est, quod in me contulit, sed amplius non potuit; at hic quod dedit, magnum est, sed dubitavit, sed distulit, sed, cum daret, gemuit, sed superbe dedit, sed circumtulit et placere non ei, cui praestabat, voluit; ambitioni dedit, non mihi.

[1.11] Sequitur, ut dicamus, quae beneficia danda sint et quemadmodum. Primum demus necessaria, deinde utilia, deinde iucunda, utique mansura. Incipiendum est autem a necessariis; aliter enim ad animum pervenit, quod vitam continet, aliter, quod exornat aut instruit. Potest in eo aliquis fastidiosus esse aestimator, quo facile cariturus est, de quo dicere licet: “Recipe, non desidero; meo contentus sum.” Interim non reddere tantum libet, quod acceperis, sed abicere.

Ex his, quae necessaria sunt, quaedam primum optinent locum, sine quibus non possumus vivere, quaedam secundum, sine quibus non debemus, quaedam tertium, sine quibus nolumus. Prima huius notae sunt: hostium manibus eripi et tyrannicae irae et proscriptioni et aliis periculis, quae varia et incerta humanam vitam obsident. [1.11.4] Proxima ab his sunt, sine quibus possumus quidem vivere, sed ut mors potior sit, tamquam libertas et pudicitia et mens bona. Post haec habebimus coniunctione ac sanguine usuque et consuetudine longa cara, ut liberos, coniuges, penates, cetera, quae usque eo animus sibi applicuit, ut ab illis quam vita divelli gravius existimet.

Subsecuntur utilia, quorum varia et lata materia est; hic erit pecunia non superfluens sed ad sanum modum habendi parata; hic erit honor et processus ad altiora tendentium; nec enim utilius quicquam est quam sibi utilem fieri.

Iam cetera ex abundanti veniunt delicatos factura. In his sequemur, ut opportunitate grata sint, ut non vulgaria, quaeque aut pauci habuerint aut pauci intra hanc aetatem aut hoc modo, quae, etiam si natura pretiosa non sunt, tempore aut loco fiant.

Videamus, quid oblatum maxime voluptati futurum sit, quid frequenter occursurum habenti, ut totiens nobiscum quotiens cum illo sit. Utique cavebimus, ne munera supervacua mittamus, ut feminae aut seni arma venatoria, ut rustico libros, ut studiis ac litteris dedito retia. Aeque ex contrario circumspiciemus, ne, dum grata mittere volumus, suum cuique morbum exprobratura mittamus, sicut ebrioso vina et valetudinario medicamenta. Maledictum enim incipit esse, non munus, in quo vitium accipientis adgnoscitur.

[2.1] Sic demus, quomodo vellemus accipere. Ante omnia libenter, cito, sine ulla dubitatione.

Ingratum est beneficium, quod diu inter dantis manus haesit, quod quis aegre dimittere visus est et sic dare, tamquam sibi eriperet. Etiam si quid intervenit morae, evitemus omni modo, ne deliberasse videamur; proximus est a negante, qui dubitavit, nullamque iniit gratiam. Nam cum in beneficio iucundissima sit tribuentis voluntas, quia nolentem se tribuisse ipsa cunctatione testatus est, non dedit sed adversus ducentem male retinuit. Multi autem sunt, quos liberales facit frontis infirmitas.

Gratissima sunt beneficia parata, facilia, occurrentia, ubi nulla mora fuit nisi in accipientis verecundia. Optimum est antecedere desiderium cuiusque, proximum sequi. Illud melius, occupare ante quam rogemur, quia, cum homini probo ad rogandum os concurrat et suffundatur rubor, qui hoc tormentum remittit, multiplicat munus suum. [2.2] Molestum verbum est, onerosum, demisso vultu dicendum, rogo. Huius facienda est gratia amico et quemcumque amicum sis promerendo facturus; properet licet, sero beneficium dedit, qui roganti dedit.

[2.4] At plerique sunt, qui beneficia asperitate verborum et supercilio in odium adducunt eo sermone usi, ea superbia, ut impetrasse paeniteat. Aliae deinde post rem promissam secuntur morae; nihil autem est acerbius, quam ubi quoque, quod impetrasti, rogandum est. Repraesentanda sunt beneficia, quae a quibusdam accipere difficilius est quam impetrare. Hic rogandus est, ut admoneat, ille, ut consummet; sic unum munus per multorum manus teritur, ex quo gratiae minimum apud promittentem remanet, quia auctori detrahit, quisquis post illum rogandus est. Hoc itaque curae habebis, si grate aestimari, quae praestabis, voles, ut beneficia tua inlibata, ut integra ad eos, quibus promissa sunt, perveniant, sine ulla, quod aiunt, deductione.

[2.5] Nihil aeque amarum quam diu pendere; aequiore quidam animo ferunt praecidi spem suam quam trahi. Plerisque autem hoc vitium est ambitione prava differendi promissa, ne minor sit rogantium turba, quales regiae potentiae ministri sunt, quos delectat superbiae suae longum spectaculum, minusque se iudicant posse, nisi diu multumque singulis, quid possint, ostenderint. Nihil confestim, nihil semel faciunt; iniuriae illorum praecipites, lenta beneficia sunt. [2.5.2] Inde illae voces, quas ingenuus dolor exprimit: “Fac, si quid facis” et: “Nihil tanti est; malo mihi iam neges.” Ubi in taedium adductus animus incipit beneficium odisse, dum expectat, potest ob id gratus esse?

[2.5.4] Omnis benignitas properat, et proprium est libenter facientis cito facere; qui tarde et diem de die extrahens profuit, non ex animo fecit. Ita duas res maximas perdidit, et tempus et argumentum amicae voluntatis; tarde velle nolentis est.

[2.6.2] Quam dulce, quam pretiosum est, si gratias sibi agi non est passus, qui dedit, si dedisse, dum dat, oblitus est! Nam corripere eum, cui cum maxime aliquid praestes, dementia est et inserere contumeliam meritis. Itaque non sunt exasperanda beneficia nec quicquam illis triste miscendum. Etiam si quid erit, de quo velis admonere, aliud tempus eligite. Fabius Verrucosus beneficium ab homine duro aspere datum panem lapidosum vocabat, quem esurienti accipere necessarium sit, esse acerbum.

[2.10] Interdum etiam ipse, qui iuvatur, fallendus est, ut habeat nec, a quo acceperit, sciat. Arcesilan aiunt amico pauperi et paupertatem suam dissimulanti, aegro autem et ne hoc quidem confitenti deesse sibi in sumptum ad necessarios usus, clam succurrendum iudicasse; pulvino eius ignorantis sacculum subiecit, ut homo inutiliter verecundus, quod desiderabat, inveniret potius quam acciperet. “Quid ergo? ille nesciet, a quo acceperit?” Primum nesciat, si hoc ipsum beneficii pars est; deinde multa alia faciam, multa tribuam, per quae intellegat et illius auctorem; denique ille nesciet accepisse se, ego sciam me dedisse.

“Parum est” inquis. Parum, si fenerare cogitas; sed si dare, quo genere accipienti maxime profuturum erit, dabis. Contentus eris te teste; alioqui non bene facere delectat sed videri bene fecisse. “Volo utique sciat.” Debitorem quaeris. “Volo utique sciat.” Quid? si illi utilius est nescire, si honestius, si gratius, non in aliam partem abibis? “Volo sciat.” Ita tu hominem non servabis in tenebris?

Non nego, quotiens patitur res, respiciendum gaudium ex accipientis voluntate; sin adiuvari illum et oportet et pudet, si, quod praestamus, offendit, nisi absconditur, beneficium in acta non mitto. Quidni? ego illi non sum indicaturus me dedisse, cum inter prima praecepta ac maxime necessaria sit, ne umquam exprobrem, immo ne admoneam quidem. Haec enim beneficii inter duos lex est: alter statim oblivisci debet dati, alter accepti numquam.

Lacerat animum et premit frequens meritorum commemoratio. Libet exclamare, quod ille triumvirali proscriptione servatus a quodam Caesaris amico exclamavit, cum superbiam eius ferre non posset: “Redde me Caesari!” Quousque dices: “Ego te servavi, ego eripui morti”? istud, si meo arbitrio memini, vita est, si tuo, mors est; nihil tibi debeo, si me servasti, ut haberes, quem ostenderes. Quousque me circumducis? quousque oblivisci fortunae meae non sinis? semel in triumpho ductus essem. Non est dicendum, quid tribuerimus: qui admonet, repetit; non est instandum, non est memoria renovanda, nisi ut aliud dando prioris admoneas.

Ne aliis quidem narrare debemus; qui dedit beneficium, taceat, narret, qui accepit. Dicetur enim, quod illi ubique iactanti beneficium suum: “Non negabis” inquit “te recepisse”; et cum respondisset: “Quando?” “Saepe quidem” inquit “et multis locis, id est, quotiens et ubicumque narrasti.” Quid opus est eloqui, quid alienum occupare officium? Est, qui istud facere honestius possit, quo narrante et hoc laudabitur, quod ipse non narras. Ingratum me iudicas, si istud te tacente nemo sciturus est.

[2.11.4] Deinde adicienda omnis humanitas. Perdet agricola, quod sparsit, si labores suos destituit in semine; multa cura sata perducuntur ad segetem; nihil in fructum pervenit, quod non a primo usque ad extremum aequalis cultura prosequitur. Eadem beneficiorum condicio est. Numquid ulla maiora possunt esse, quam quae in liberos patres conferunt? haec tamen inrita sunt, si in infantia deserantur, nisi longa pietas munus suum nutrit. Eadem ceterorum beneficiorum condicio est: nisi illa adiuveris, perdes; parum est dedisse, fovenda sunt. Si gratos vis habere, quos obligas, non tantum des oportet beneficia, sed ames. Praecipue, ut dixi, parcamus auribus; admonitio taedium facit, exprobratio odium. Nihil aeque in beneficio dando vitandum est quam superbia. Quid opus arrogantia vultus, quid tumore verborum? Ipsa res te extollit. Detrahenda est inanis iactatio; res loquentur nobis tacentibus. Non tantum ingratum, sed invisum est beneficium superbe datum.

[2.13] O superbia, magnae fortunae stultissimum malum! ut a te nihil accipere iuvat! ut omne beneficium in iniuriam convertis! ut te omnia dedecent! quoque altius te sublevasti, hoc depressior es ostendisque tibi non datum adgnoscere ista bona, quibus tantum inflaris; quidquid das, corrumpis. Libet itaque interrogare, quid se tanto opere resupinet, quid vultum habitumque oris pervertat, ut malit personam habere quam faciem? Iucunda sunt, quae humana fronte, certe leni placidaque tribuuntur, quae cum daret mihi superior, non exultavit supra me, sed quam potuit benignissimus fuit descenditque in aequum et detraxit muneri suo pompam. [2.13.3] . . . Uno modo istis persuadebimus ne beneficia sua insolentia perdant, si ostenderimus . . . vanam esse superbiae magnitudinem et quae in odium etiam amanda perducat.

Sunt quaedam nocitura impetrantibus, quae non dare sed negare beneficium est. Aestimabimus itaque utilitatem potius quam voluntatem petentium. Saepe enim noxia concupiscimus, nec dispicere, quam perniciosa sint, licet, quia iudicium interpellat adfectus; sed cum subsedit cupiditas, cum impetus ille flagrantis animi, qui consilium fugat, cecidit, detestamur perniciosos malorum munerum auctores. Ut frigidam aegris negamus et lugentibus ac sibi iratis ferrum, ut amentibus, quidquid contra se usurus ardor petit, sic omnia, quae nocitura sunt, impense ac submisse, non numquam etiam miserabiliter rogantibus perseverabimus non dare. Cum initia beneficiorum suorum spectare tum etiam exitus decet et ea dare, quae non tantum accipere, sed etiam accepisse delectet.

Multi sunt, qui dicant: “Scio hoc illi non profuturum, sed quid faciam? Rogat, resistere precibus eius non possum. Viderit: de se, non de me queretur.” Falsum est: immo de te et merito quidem. Cum ad mentem bonam redierit, cum accessio illa, quae animum inflammabat, remiserit, quidni eum oderit, a quo in damnum ac periculum suum adiutus est? Exorari in perniciem rogantium saeva bonitas est. Quemadmodum pulcherrimum opus est etiam invitos nolentesque servare, ita rogantibus pestifera largiri blandum et adfabile odium est. Beneficium demus, quod in usu magis ac magis placeat, quod numquam in malum vertat. Pecuniam non dabo, quam numeraturum adulterae sciam, nec in societate turpis facti aut consilii inveniar. Si potero, revocabo, si minus, non adiuvabo, scelus.

[2.15.3] Respiciendae sunt cuique facultates suae viresque, ne aut plus praestemus, quam possumus, aut minus. Aestimanda est eius persona, cui damus. Quaedam enim minora sunt, quam ut exire a magnis viris debeant, quaedam accipiente maiora sunt. Utriusque itaque personam confer et ipsum inter illas, quod donabis, examina, numquid aut danti grave sit aut parum, numquid rursus, qui accepturus est, aut fastidiat aut non capiat.

Urbem cuidam Alexander donabat, vesanus et qui nihil animo nisi grande conciperet. Cum ille, cui donabatur, se ipse mensus tanti muneris invidiam refugisset dicens non convenire fortunae suae: “Non quaero” inquit, “quid te accipere deceat, sed quid me dare.” Animosa vox videtur et regia, cum sit stultissima. Nihil enim per se quemquam decet; refert, qui det, cui, quando, quare, ubi, et cetera, sine quibus facti ratio non constabit. Tumidissimum animal! [2.16.2] Liceat istud sane tibi et te in tantum fortuna sustulerit, ut congiaria tua urbes sint (quas quanto maioris animi fuit non capere quam spargere!). Est tamen aliquis minor, quam ut in sinu eius condenda sit civitas.

Ab Antigono Cynicus petit talentum; respondit plus esse, quam quod Cynicus petere deberet. Repulsus petit denarium; respondit minus esse, quam quod regem deceret dare. “Turpissima eiusmodi cavillatio est. Invenit, quomodo neutrum daret. In denario regem, in talento Cynicum respexit, cum posset et denarium tamquam Cynico dare et talentum tamquam rex. Ut sit aliquid maius, quam quod Cynicus accipiat, nihil tam exiguum est, quod non honeste regis humanitas tribuat.” Si me interrogas, probo. Est enim intolerabilis res poscere nummos et contemnere. Indixisti pecuniae odium; hoc professus es, hanc personam induisti; agenda est. Iniquissimum est te pecuniam sub gloria egestatis adquirere. Adspicienda ergo non minus sua cuique persona est quam eius, de quo iuvando quis cogitat.

[2.17.3] Volo Chrysippi nostri uti similitudine de pilae lusu, quam cadere non est dubium aut mittentis vitio aut excipientis; tum cursum suum servat, ubi inter manus utriusque apte ab utroque et iactata et excepta versatur. Necesse est autem lusor bonus aliter illam conlusori longo, aliter brevi mittat. Eadem beneficii ratio est: nisi utrique personae, dantis et accipientis, aptatur, nec ab hoc exibit nec ad illum perveniet, ut debet. Si cum exercitato et docto negotium est, audacius pilam mittemus; utcumque enim venerit, manus illam expedita et agilis repercutiet. Si cum tirone et indocto, non tam rigide nec tam excusse sed languidius et in ipsam eius derigentes manum remisse occurremus. Idem faciendum est in beneficiis: quosdam doceamus et satis iudicemus, si conantur, si audent, si volunt. Facimus autem plerumque ingratos et, ut sint, favemus, tamquam ita demum magna sint beneficia nostra, si gratia illis referri non potuit.

[2.17.6] Multi sunt tam pravae naturae, ut malint perdere, quae praestiterunt, quam videri recepisse, superbi et imputatores. Quanto melius quantoque humanius id agere, ut illis quoque partes suae constent, et favere, ut gratia sibi referri possit, benigne omnia interpretari, gratias agentem non aliter, quam si referat, audire, praebere se facilem ad hoc, ut, quem obligavit, etiam exolvi velit! Male audire solet fenerator, si acerbe exigit, aeque, si in recipiendo tardus ac difficilis moras quaerit. Beneficium tam recipiendum est quam non exigendum. Optimus ille, qui facile dedit, numquam exegit, reddi gavisus est, bona fide, quid praestitisset, oblitus, qui accipientis animo recepit.

[2.18.1] Iam enim transeamus ad alteram partem tractaturi, quomodo se gerere homines in accipiendis beneficiis debeant.

[2.18.2] [Ratio] autem hoc primum censebit: non ab omnibus accipiendum. A quibus ergo accipiemus? Ut breviter tibi respondeam: ab his, quibus dedissemus. Videamus, num etiam maiore dilectu quaerendus sit, cui debeamus, quam cui praestemus. Nam ut non sequantur ulla incommoda (secuntur autem plurima), grave tamen tormentum est debere, cui nolis; contra iucundissimum ab eo accepisse beneficium, quem amare etiam post iniuriam possis. [2.18.5] Itaque eligendum est, a quo beneficium accipiam; et quidem diligentius quaerendus beneficii quam pecuniae creditor. Huic enim reddendum est, quantum accepi, et, si reddidi, solutus sum ac liber; at illi et plus solvendum est, et nihilo minus etiam relata gratia cohaeremus.

[2.22] Cum accipiendum iudicaverimus, hilares accipiamus profitentes gaudium, et id danti manifestum sit, ut fructum praesentem capiat. Iusta enim causa laetitiae est laetum amicum videre, iustior fecisse. [2.23] Sunt quidam, qui nolint nisi secreto accipere; testem beneficii et conscium vitant, quos scias licet male cogitare. . . . Quod pudet debere, ne acceperis. Quidam furtive gratias agunt et in angulo et ad aurem. Non est ista verecundia, sed infitiandi genus; ingratus est, qui remotis arbitris agit gratias.

[2.24.2] Nec delicate accipiendum est nec submisse et humiliter. Nam qui neglegens est in accipiendo, cum omne beneficium recens pateat, quid faciat, cum prima eius voluptas refrixit? Alius accipit fastidiose, tamquam qui dicat: “Non quidem mihi opus est, sed quia tam valde vis, faciam tibi mei potestatem”; alius supine, ut dubium praestanti relinquat, an senserit; alius vix labra diduxit et ingratior, quam si tacuisset, fuit.

Loquendum est pro magnitudine rei impensius et illa adicienda: “Plures, quam putas, obligasti” (nemo enim non gaudet beneficium suum latius patere); “nescis, quid mihi praestiteris, sed scire te oportet, quanto plus sit, quam existimas” (statim gratus est, qui se onerat); “numquam tibi referre gratiam potero, illud certe non desinam ubique confiteri me referre non posse.” [2.25.2] His atque eiusmodi vocibus id agamus, ut voluntas nostra non lateat, sed aperiatur et luceat. Verba cessent licet; si, quemadmodum debemus, adfecti sumus, conscientia eminebit in vultu.

[2.26] Videndum est nunc, quid maxime faciat ingratos. Facit aut nimius sui suspectus et insitum mortalitati vitium se suaque mirandi aut aviditas aut invidia. Incipiamus a primo.

Nemo non benignus est sui iudex; inde est, ut omnia meruisse se existimet et in solutum accipiat nec satis suo pretio se aestimatum putet. “Hoc mihi dedit, sed quam sero, sed post quot labores! Quanto consequi plura potuissem, si illum aut illum aut me colere maluissem! Non hoc speraveram: in turbam coniectus sum. Tam exiguo dignum me iudicavit? Honestius praeteriri fuit.”

[2.27.3] Non patitur aviditas quemquam esse gratum; numquam enim improbae spei, quod datur, satis est, et maiora cupimus, quo maiora venerunt, multoque concitatior est avaritia in magnarum opum congestu collocata, ut flammae infinito acrior vis est, quo ex maiore incendio emicuit.

Aeque ambitio non patitur quemquam in ea mensura honorum conquiescere, quae quondam eius fuit impudens votum. Nemo agit de tribunatu gratias, sed queritur, quod non est ad praeturam usque perductus; nec haec grata est, si deest consulatus; ne hic quidem satiat, si unus est. Ultra se cupiditas porrigit et felicitatem suam non intellegit, quia non, unde venerit, respicit, sed quo tendat.

[2.28] Omnibus his vehementius et importunius malum est invidia, quae nos inquietat, dum comparat: “Hoc mihi praestitit, sed illi plus, sed illi maturius”; et deinde nullius causam agit, contra omnes sibi favet. Quanto est simplicius, quanto prudentius beneficium acceptum augere, scire neminem tanti ab alio, quanti a se ipso aestimari! “Plus accipere debui, sed illi facile non fuit plus dare; in multos dividenda liberalitas erat; hoc initium est, boni consulamus et animum eius grate excipiendo evocemus; parum fecit, sed saepius faciet; illum mihi praetulit, et me multis; ille non est mihi par virtutibus nec officiis, sed habuit suam Venerem; querendo non efficiam, ut maioribus dignus sim, sed ut datis indignus. Plura illis hominibus turpissimis data sunt; quid ad rem? Quam raro fortuna iudicat! Cottidie querimur malos esse felices; saepe, quae agellos pessimi cuiusque transierat, optimorum virorum segetem grando percussit; fert sortem suam quisque ut in ceteris rebus ita in amicitiis.” Nullum est tam plenum beneficium, quod non vellicare malignitas possit, nullum tam angustum, quod non bonus interpres extendat. Numquam deerunt causae querendi, si beneficia a deteriore parte spectaveris.

Vide, quam iniqui sint divinorum munerum aestimatores et quidem professi sapientiam. Queruntur, quod non magnitudine corporum aequemus elephantos, velocitate cervos, levitate aves, impetu tauros, quod solida sit cutis beluis, decentior dammis, densior ursis, mollior fibris, quod sagacitate nos narium canes vincant, quod acie luminum aquilae, spatio aetatis corvi, multa animalia nandi facilitate. Et cum quaedam ne coire quidem in idem natura patiatur, ut velocitatem corporum et vires, ex diversis ac dissidentibus bonis hominem non esse compositum iniuriam vocant et neglegentes nostri deos, quod non bona valetudo etiam vitiis inexpugnabilis data sit, quod non futuri scientia. Vix sibi temperant, quin eo usque impudentiae provehantur, ut naturam oderint, quod infra deos sumus, quod non in aequo illis stetimus. Quanto satius est ad contemplationem tot tantorumque beneficiorum reverti et agere gratias, quod nos in hoc pulcherrimo domicilio voluerunt secundas sortiri, quod terrenis praefecerunt! Aliquis ea animalia comparat nobis, quorum potestas penes nos est? Quidquid nobis negatum est, dari non potuit.

Proinde, quisquis es iniquus aestimator sortis humanae, cogita, quanta nobis tribuerit parens noster, quanto valentiora animalia sub iugum miserimus, quanto velociora consequamur, quam nihil sit mortale non sub ictu nostro positum. Tot virtutes accepimus, tot artes, animum denique, cui nihil non eodem, quo intendit, momento pervium est, sideribus velociorem, quorum post multa saecula futuros cursus antecedit; tantum deinde frugum, tantum opum, tantum rerum aliarum super alias acervatarum. Circumeas licet cuncta et, quia nihil totum invenies, quod esse te malles, ex omnibus singula excerpas, quae tibi dari velles. Bene aestimata naturae indulgentia confitearis necesse est in deliciis te illi fuisse.

Ita est: carissimos nos habuerunt di immortales habentque, et, qui maximus tribui honos potuit, ab ipsis proximos collocaverunt. Magna accepimus, maiora non cepimus.

Haec, mi Liberalis, necessaria credidi, et quia loquendum aliquid de maximis beneficiis erat, cum de minutis loqueremur, et quia inde manat etiam in cetera huius detestabilis vitii audacia. Cui enim respondebit grate, quod munus existimabit aut magnum aut reddendum, qui summa beneficia spernit? Cui salutem, cui spiritum debebit, qui vitam accepisse se a dis negat, quam cottidie ab illis petit?

Quicumque ergo gratos esse docet, et hominum causam agit et deorum, quibus nullius rei indigentibus, positis extra desiderium, referre nihilo minus gratiam possumus. Non est, quod quisquam excusationem mentis ingratae ab infirmitate atque inopia petat et dicat: “Quid enim faciam et quomodo? Quando superioribus dominisque rerum omnium gratiam referam?” Referre facile est: si avarus es, sine impendio, si iners, sine opera. Eodem quidem momento, quo obligatus es, si vis, cum quolibet paria fecisti, quoniam, qui libenter beneficium accipit, reddidit.

[2.33] Beneficium mihi dedit, accepi non aliter, quam ipse accipi voluit. Iam habet, quod petit, et quod unum petit, ergo gratus sum. Post hoc usus mei restat et aliquod ex homine grato commodum; hoc non imperfecti officii reliqua pars est, sed perfecti accessio. Facit Phidias statuam, alius est fructus artis, alius artificii. Artis est fecisse, quod voluit, artificii fecisse cum fructu. Perfecit opus suum Phidias, etiam si non vendidit.

[2.34] “Quid ergo?” inquit “rettulit gratiam, qui nihil fecit?” Primum fecit: bono animo bonum obtulit et, quod est amicitiae, ex aequo. Post deinde aliter beneficium, aliter creditum solvitur. Non est, quod expectes, ut solutionem tibi ostendam. Res inter animos geritur.

[2.35.3] “Bona mihi donata sunt et fama defensa, detractae sordes, spiritus servatus et libertas spiritu potior. Et quomodo referre gratiam potero? Quando ille veniet dies, quo illi animum meum ostendam?” Hic ipse est, quo ille suum ostendit. Excipe beneficium, amplexare, gaude, non quod accipias, sed quod reddas debiturusque sis. Non adibis tam magnae rei periculum, ut casus ingratum facere te possit.

Nullas tibi proponam difficultates, ne despondeas animum, ne laborum ac longae servitutis expectatione deficias; non differo te, de praesentibus fiat. Numquam eris gratus, nisi statim es.

Quid ergo facies? Non arma sumenda sunt, at fortasse erunt. Non maria emetienda, fortasse etiam ventis minantibus solves. Vis reddere beneficium? Benigne accipe. Rettulisti gratiam, non ut solvisse te putes, sed ut securior debeas.

[3.1.3] Multa sunt genera ingratorum, ut furum, ut homicidarum, quorum una culpa est, ceterum in partibus varietas magna. Ingratus est, qui beneficium accepisse se negat, quod accepit; ingratus est, qui dissimulat, ingratus, qui non reddit, ingratissimus omnium, qui oblitus est. Illi enim si non solvunt, tamen debent, et extat apud illos vestigium certe meritorum intra malam conscientiam inclusorum; aliquando ad referendam gratiam converti ex aliqua causa possunt, si illos pudor admonuerit, si subita honestae rei cupiditas, qualis solet ad tempus etiam in malis pectoribus exurgere, si invitaverit facilis occasio. Hic numquam fieri gratus potest, cui beneficium totum elapsum est.

Et utrum tu peiorem vocas, apud quem gratia beneficii intercidit, an apud quem etiam memoria? Vitiosi oculi sunt, qui lucem reformidant, caeci, qui non vident. Et parentes suos non amare impietas est, non adgnoscere insania. [3.2.2] Denique ad reddendam gratiam et virtute opus est et tempore et facultate et adspirante fortuna. Qui meminit, sine impendio gratus est. Hoc, quod non operam exigit, non opes, non felicitatem, qui non praestat, nullum habet, quo lateat, patrocinium.

[3.3] Praeter hanc causam aliae quoque sunt, quae nobis merita non numquam maxima evellant. Prima omnium ac potentissima, quod novis semper cupiditatibus occupati, non quid habeamus, sed quid petamus, spectamus. In id, quod adpetitur, intentis, quidquid est domi, vile est. Sequitur autem, ut, ubi quod acceperis leve novorum cupiditas fecit, auctor quoque eorum non sit in pretio. Amavimus aliquem et suspeximus et fundatum ab illo statum nostrum professi sumus, quamdiu nobis placebant ea, quae consecuti sumus. Deinde irrumpit animum aliorum admiratio, et ad ea impetus factus est, uti mortalibus mos est ex magnis maiora cupiendi. Protinus excidit, quidquid ante apud nos beneficium vocabatur, nec ea intuemur, quae nos aliis praeposuere, sed ea sola, quae fortuna praecedentium ostentat.

Non potest autem quisquam et invidere et gratias agere, quia invidere querentis et maesti est, gratias agere gaudentis. Deinde quia nemo nostrum novit nisi id tempus, quod cum maxime transit, ad praeterita rari animum retorquent. Sic fit, ut praeceptores eorumque beneficia intercidant, quia totam pueritiam reliquimus; sic fit, ut in adulescentiam nostram collata pereant, quia ipsa numquam retractatur. Nemo, quod fuit, tamquam in praeterito sed tamquam in perdito ponit, ideoque caduca memoria est futuro imminentium.

[3.17] “Quid ergo? impunitus erit ingratus?” Quid ergo, impunitus erit impius? Quid malignus? Quid avarus? Quid impotens? Quid crudelis? Impunita tu credis esse, quae invisa sunt, aut ullum supplicium gravius existimas publico odio? Poena est, quod non audet ab ullo beneficium accipere, quod non audet ulli dare, quod omnium designatur oculis aut designari se iudicat, quod intellectum rei optimae ac dulcissimae amisit. An tu infelicem vocas, qui caruit acie, cuius aures morbus obstruxit, non vocas miserum eum, qui sensum beneficiorum amisit? Testes ingratorum omnium deos metuit, urit illum et angit intercepti beneficii conscientia. Denique satis haec ipsa poena magna est, quod rei, ut dicebam, iucundissimae fructum non percipit.

[4.1] Ex omnibus, quae tractavimus, Aebuti Liberalis, potest videri nihil tam necessarium aut magis, ut ait Sallustius, cum cura dicendum, quam quod in manibus est: an beneficium dare et in vicem gratiam referre per se res expetendae sint.

Inveniuntur, qui honesta in mercedem colant quibusque non placeat virtus gratuita; quae nihil habet in se magnificum, si quicquam venale. Quid enim est turpius, quam aliquem computare, quanti vir bonus sit, cum virtus nec lucro invitet nec absterreat damno. . . ? Calcatis ad illam utilitatibus eundum est; quocumque vocavit, quocumque misit, sine respectu rei familiaris, interdum etiam sine ulla sanguinis sui parsimonia vadendum nec umquam imperium eius detractandum. “Quid consequar,” inquit, “si hoc fortiter, si hoc grate fecero?” Quod feceris; nihil tibi extra promittitur.

[4.3.2] Non est beneficium, quod ad fortunam spectat. Praeterea, si, ut prodessemus, sola nos invitaret utilitas, minime beneficia distribuere deberent, qui facillime possent, locupletes et potentes et reges aliena ope non indigentes. Di vero tot munera, quae sine intermissione diebus ac noctibus fundunt, non darent; in omnia enim illis natura sua sufficit plenosque et tutos et inviolabiles praestat. Nulli ergo beneficium dabunt, si una dandi causa est se intueri ac suum commodum. Istud non beneficium, sed fenus est circumspicere, non ubi optime ponas, sed ubi quaestuosissime habeas, unde facillime tollas.

[4.4.3] Quis est autem tam miser, tam neglectus, quis tam duro fato et in poenam genitus, ut non tantam deorum munificentiam senserit? Ipsos illos complorantes sortem suam et querulos circumspice. Invenies non ex toto beneficiorum caelestium expertes, neminem esse, ad quem non aliquid ex illo benignissimo fonte manaverit. Parum est autem id, quod nascentibus ex aequo distribuitur? Ut quae secuntur inaequali dispensata mensura transeamus, parum dedit natura, cum se dedit?

[4.5] “Non dat deus beneficia.” Unde ergo ista, quae possides, quae das, quae negas, quae servas, quae rapis? Unde haec innumerabilia oculos, aures, animum mulcentia? Unde illa luxuriam quoque instruens copia, neque enim necessitatibus tantummodo nostris provisum est, usque in delicias amamur? Tot arbusta non uno modo frugifera, tot herbae salutares, tot varietates ciborum per totum annum digestae, ut inerti quoque fortuita terrae alimenta praeberent? Iam animalia omnis generis, alia in sicco solidoque, alia in umido nascentia, alia per sublime demissa, ut omnis rerum naturae pars tributum aliquod nobis conferret? Flumina haec amoenissimis flexibus campos cingentia, illa praebitura commercio viam vasto et navigabili cursu vadentia, ex quibus quaedam aestatis diebus mirabile incrementum trahunt, ut arida et ferventi subiecta caelo loca subita vis aestivi torrentis irriget? Quid mercatorum torrentium venae? Quid in ipsis litoribus aquarum calentium exundatio?

[4.6] Si pauca quis tibi donasset iugera, accepisse te diceres beneficium. Immensa terrarum late patentium spatia negas esse beneficium? Si pecuniam tibi aliquis donaverit et arcam tuam, quoniam tibi id magnum videtur, impleverit, beneficium vocabis; tot metalla deus defodit, tot flumina emisit terra, super quae decurrunt sola, aurum vehentia; argenti, aeris, ferri immane pondus omnibus locis obrutum, cuius investigandi tibi facultatem dedit, ac latentium divitiarum in summa terra signa disposuit; negas te accepisse beneficium? Si domus tibi donetur, in qua marmoris aliquid resplendeat et tectum nitidius auro aut coloribus sparsum, non mediocre munus vocabis. Ingens tibi domicilium sine ullo incendii aut ruinae metu struxit, in quo vides non tenues crustas et ipsa, qua secantur, lamna graciliores, sed integras lapidis pretiosissimi moles, sed totas variae distinctaeque materiae, cuius tu parvula frusta miraris, tectum vero aliter nocte, aliter interdiu fulgens, negas te ullum munus accepisse? Et cum ista, quae habes, magno aestimes, quod est ingrati hominis, nulli debere te iudicas? Unde tibi istum, quem trahis, spiritum? Unde istam, per quam actus vitae tuae disponis atque ordinas, lucem? Unde sanguinem, cuius cursu vitalis continetur calor? Unde ista palatum tuum saporibus exquisitis ultra satietatem lacessentia? Unde haec irritamenta iam lassae voluptatis? Unde ista quies, in qua putrescis ac marces? Nonne, si gratus es, dices: deus nobis haec otia fecit?

Ille deus est, non qui paucas boves, sed qui per totum orbem armenta dimisit, qui gregibus ubique passim vagantibus pabulum praestat, qui pascua hibernis aestiva substituit, qui non calamo tantum cantare et agreste atque inconditum carmen ad aliquam tamen observationem modulari docuit, sed tot artes, tot vocum varietates, tot sonos alios spiritu nostro, alios externo cantus edituros commentus est. Neque enim nostra ista, quae invenimus, dixeris, non magis, quam quod crescimus.

[4.7] “Natura,” inquit, “haec mihi praestat.” Non intellegis te, cum hoc dicis, mutare nomen deo? Quid enim aliud est natura quam deus et divina ratio toti mundo partibusque eius inserta? Quotiens voles, tibi licet aliter hunc auctorem rerum nostrarum compellare; et Iovem illum Optimum ac Maximum rite dices et Tonantem et Statorem. . . . Hunc eundem et Fatum si dixeris, non mentieris. Nam cum fatum nihil aliud sit, quam series implexa causarum, ille est prima omnium causa, ex qua ceterae pendent. Quaecumque voles, illi nomina proprie aptabis vim aliquam effectumque caelestium rerum continentia. Tot appellationes eius possunt esse, quot munera.

[4.9] Plurima beneficia ac maxima in nos deus defert sine spe recipiendi, quoniam nec ille conlato eget nec nos ei quidquam conferre possumus. Ergo beneficium per se expetenda res est. Una spectatur in eo accipientis utilitas. Ad hanc accedamus sepositis commodis nostris.

“Dicitis,” inquit, “diligenter eligendos, quibus beneficia demus. . . . Praeterea quaeritis, ubi et quomodo detis beneficium, quod non esset faciendum, si per se beneficium dare expetenda res esset, quoniam, quocumque loco et quocumque modo daretur, beneficium erat.” Honestum propter nullam aliam causam quam propter ipsum sequimur; tamen, etiam si nihil aliud sequendum est, quaerimus, quid faciamus et quando et quemadmodum. Per haec enim constat. Itaque, cum eligo, cui dem beneficium, id ago, ut quandoque beneficium sit, quia, si turpi datur, nec honestum esse potest nec beneficium.

Depositum reddere per se res expetenda est; non tamen semper reddam nec quolibet loco nec quolibet tempore. Aliquando nihil interest, utrum infitier an palam reddam. Intuebor utilitatem eius, cui redditurus sum, et nociturum illi depositum negabo. Idem in beneficio faciam. Videbo, quando dem, cui dem, quemadmodum, quare. Nihil enim sine ratione faciendum est. Non est autem beneficium, nisi quod ratione datur, quoniam ratio omnis honesti comes est.

Quam saepe hominum donationem suam inconsultam obiurgantium vane exaudimus vocem: “Mallem perdidisse quam illi dedisse!” Turpissimum genus damni est inconsulta donatio multoque gravius male dedisse beneficium quam non recepisse. Aliena enim culpa est, quod non recipimus; quod, cui daremus, non elegimus, nostra. In electione nihil minus quam hoc, quod tu existimas, spectabo, a quo recepturus sim. Elige enim eum, qui gratus, non qui redditurus sit. Saepe autem et non redditurus gratus est et ingratus, qui reddidit. Ad animum tendit aestimatio mea. Ideo locupletem sed indignum praeteribo, pauperi viro bono dabo. Erit enim in summa inopia gratus et, cum omnia illi deerunt, supererit animus.

Non lucrum ex beneficio capto, non voluptatem, non gloriam. Uni placere contentus in hoc dabo, ut quod oportet faciam. Quod oportet autem non est sine electione. Quae qualis futura sit, interrogas? Eligam virum integrum, simplicem, memorem, gratum, alieni abstinentem, sui non avare tenacem, benevolum. Hunc ego cum elegero, licet nihil illi fortuna tribuat, ex quo referre gratiam possit, ex sententia gesta res erit.

Si utilitas me et sordida computatio liberalem facit, si nulli prosum, nisi ut in vicem ille mihi prosit, non dabo beneficium proficiscenti in diversas longinquasque regiones, afuturo semper; non dabo sic adfecto, ut spes ei nulla sit convalescendi; non dabo ipse deficiens, non enim habeo recipiendi tempus. Atqui ut scias rem per se expetendam esse bene facere, advenis modo in nostrum delatis portum, statim abituris, succurrimus; ignoto naufrago navem, qua revehatur, et damus et struimus. Discedit ille vix satis noto salutis auctore et numquam amplius in conspectum nostrum reversurus debitores nobis deos delegat precaturque, illi pro se gratiam referant. Interim nos iuvat sterilis beneficii conscientia.

Quid? Cum in ipso vitae fine constitimus, cum testamentum ordinamus, non beneficia nihil nobis profutura dividimus? Quantum temporis consumitur, quam diu secreto agitur, quantum et quibus demus! Quid enim interest, quibus demus a nullo recepturi? Atqui numquam diligentius damus, numquam magis iudicia nostra torquemus, quam ubi remotis utilitatibus solum ante oculos honestum stetit, tam diu officiorum mali iudices, quam diu illa depravat spes ac metus et inertissimum vitium, voluptas. Ubi mors interclusit omnia et ad ferendam sententiam incorruptum iudicem misit, quaerimus dignissimos, quibus nostra tradamus, nec quicquam cura sanctiore componimus, quam quod ad nos non pertinet. At mehercules tunc magna voluptas subit cogitantem: “Hunc ego locupletiorem faciam, et huius dignitati adiectis opibus aliquid splendoris adfundam.” Si non damus beneficia nisi recepturi, intestatis moriendum sit!

[4.12.4] Cum interrogaveris, quid reddat, respondebo: bonam conscientiam. Quid reddat beneficium? Dic tu mihi, quid reddat iustitia, quid innocentia, quid magnitudo animi, quid pudicitia, quid temperantia? Si quicquam praeter ipsas, ipsas non petis. In quid mundus vices suas solvit? In quid sol diem extendit et contrahit? Omnia ista beneficia sunt, fiunt enim nobis profutura. Quomodo mundi officium est circumagere rerum ordinem, quomodo solis loca mutare, ex quibus oriatur, in quae cadat, et haec salutaria nobis facere sine praemio, ita viri officium est inter alia et beneficium dare. Quare ergo dat? Ne non det, ne occasionem bene faciendi perdat.

[4.14] Eodem modo, qui beneficium ut reciperet dedit, non dedit. Ergo et nos beneficium damus animalibus, quae aut usui aut alimento futura nutrimus! Beneficium damus arbustis, quae colimus, ne siccitate aut immoti et neclecti soli duritia laborent! Nemo ad agrum colendum ex aequo et bono venit nec ad ullam rem, cuius extra ipsam fructus est. Ad beneficium dandum non adducit cogitatio avara nec sordida, sed humana, liberalis, cupiens dare, etiam eum dederit, et augere novis ac recentibus vetera, unum habens propositum, quanto ei, cui praestat, bono futura sit. Alioqui humile est, sine laude, sine gloria, prodesse, quia expedit. Quid magnifici est se amare, sibi parcere, sibi adquirere? Ab omnibus istis vera beneficii dandi cupido avocat, ad detrimentum iniecta manu trahit et utilitates relinquit ipso bene faciendi opere laetissima.

[4.17.2] Quomodo nulla lex amare parentes, indulgere liberis iubet (supervacuum est enim, in quod imus, impelli), quemadmodum nemo in amorem sui cohortandus est, quem adeo, dum nascitur, trahit, ita ne ad hoc quidem, ut honesta per se petat. Placent suapte natura, adeoque gratiosa virtus est, ut insitum sit etiam malis probare meliora. Quis est, qui non beneficus videri velit, qui non inter scelera et iniurias opinionem bonitatis adfectet, qui non ipsis, quae impotentissime fecit, speciem aliquam induat recti velitque etiam his videri beneficium dedisse, quos laesit? Gratias itaque agi sibi ab iis, quos adflixere, patiuntur bonosque se ac liberales fingunt, quia praestare non possunt. Quod non facerent, nisi illos honesti et per se expetendi amor cogeret moribus suis opinionem contrariam quaerere et nequitiam abdere, cuius fructus concupiscitur, ipsa vero odio pudorique est.

Nec quisquam tantum a naturae lege descivit et hominem exuit, ut animi causa malus sit. Dic enim cuilibet ex istis, qui rapto vivunt, an ad illa, quae latrociniis et furtis consecuntur, malint ratione bona pervenire. Optabit ille, cui grassari et transeuntes percutere quaestus est, potius illa invenire quam eripere. Neminem reperies, qui non nequitiae praemiis sine nequitia frui malit. Maximum hoc habemus naturae meritum, quod virtus lumen suum in omnium animos permittit; etiam, qui non secuntur illam, vident.

[4.18] Ut scias per se expetendam esse grati animi adfectionem: per se fugienda res est ingratum esse, quoniam nihil aeque concordiam humani generis dissociat ac distrahit quam hoc vitium. Nam quo alio tuti sumus, quam quod mutuis iuvamur officiis? Hoc uno instructior vita contraque incursiones subitas munitior est, beneficiorum commercio. Fac nos singulos, quid sumus? Praeda animalium et victimae ac bellissimus et facillimus sanguis. Quoniam ceteris animalibus in tutelam sui satis virium est, quaecumque vaga nascebantur et actura vitam segregem, armata sunt, hominem imbecilla cutis cingit; non unguium vis, non dentium terribilem ceteris fecit, nudum et infirmum societas munit.

Duas deus res dedit, quae illum obnoxium validissimum facerent, rationem et societatem. Itaque, qui par esse nulli posset, si seduceretur, rerum potitur. Societas illi dominium omnium animalium dedit; societas terris genitum in alienae naturae transmisit imperium et dominari etiam in mari iussit; hoc morborum impetus arcuit, senectuti adminicula prospexit, solacia contra dolores dedit; hoc fortes nos facit, quod licet contra fortunam advocare. Hanc societatem tolle, et unitatem generis humani, qua vita sustinetur, scindes. Tolletur autem, si efficis, ut ingratus animus non per se vitandus sit, sed quia aliquid illi timendum est. Quam multi enim sunt, quibus ingratis esse tuto licet! Denique ingratum voco, quisquis metu gratus est.

[4.20] “Sed inest,” inquit, “huic bono etiam utilitas aliqua.” Cui enim virtuti non inest? Sed id propter se expeti dicitur, quod, quamvis habeat aliqua extra commoda, sepositis quoque illis ac remotis placet. Prodest gratum esse. Ero tamen gratus, etiam si nocet. [4.20.3] Ingratus est, qui in referenda gratia secundum datum videt, qui sperat, cum reddit. Ingratum voco, qui aegro adsidit, quia testamentum facturus est, cui de hereditate aut de legato vacat cogitare. Faciat licet omnia, quae facere bonus amicus et memor officii debet, si animo eius obversatur spes lucri, captator est et hamum iacit. Ut aves, quae laceratione corporum aluntur, lassa morbo pecora et casura ex proximo speculantur, ita hic imminet morti et circa cadaver volat.

[4.21] Gratus animus ipsa virtute propositi sui capitur. Vis scire hoc ita esse nec illum utilitate corrumpi? Duo genera sunt grati hominis. Dicitur gratus, qui aliquid pro eo, quod acceperat, reddidit; hic fortasse ostentare se potest, habet, quod iactet, quod proferat. Dicitur gratus, qui bono animo accepit beneficium, bono debet; hic intra conscientiam elusus est. Quae illi contingere potest utilitas ex adfectu latenti? Atqui hic, etiam si ultra facere nil potest, gratus est. Amat, debet, referre gratiam cupit. Quidquid ultra desideras, non ipse deest.

[4.21.3] Volo referre gratiam. Post hoc aliquid superest mihi, non ut gratus, sed ut solutus sim. Saepe enim et qui gratiam rettulit, ingratus est, et qui non rettulit, gratus. Nam ut omnium aliarum virtutum, ita huius ad animum tota aestimatio redit. Hic si in officio est, quidquid defuit, fortuna peccat.

Ita gratus est etiam, qui vult tantum nec habet huius voluntatis suae ullum alium quam se testem. Immo amplius adiciam: est aliquando gratus etiam qui ingratus videtur, quem mala interpres opinio contrarium tradidit. Hic quid aliud sequitur quam ipsam conscientiam?

[4.23] Num dubium est, quin hoc humani generis domicilium circumitus solis ac lunae vicibus suis temperet? Quin alterius calore alantur corpora, terrae relaxentur, immodici umores comprimantur, adligantis omnia hiemis tristitia frangatur, alterius tepore efficaci et penetrabili regatur maturitas frugum? Quin ad huius cursum fecunditas humana respondeat? Quin ille annum observabilem fecerit circumactu suo, haec mensem minoribus se spatiis flectens? Ut tamen detrahas ista, non erat ipse sol idoneum oculis spectaculum dignusque adorari, si tantum praeteriret? Non erat digna suspectu luna, etiam si otiosum sidus transcurreret?

Ipse mundus, quotiens per noctem ignes suos fudit et tantum stellarum innumerabilium refulsit, quem non intentum in se tenet? Quis sibi illa tunc, cum miratur, prodesse cogitat? Adspice ista tanto superne coetu labentia, quemadmodum velocitatem suam sub specie stantis atque immoti operis abscondant. Quantum ista nocte, quam tu in numerum ac discrimen dierum observas, agitur! Quanta rerum turba sub hoc silentio evolvitur! Quantam fatorum seriem certus limes educit? [4.24] Quid ergo? Non caperis tantae molis adspectu, etiam si te non tegat, non custodiat, non foveat generetque ac spiritu suo riget?

Quemadmodum haec cum primum usum habeant et necessaria vitaliaque sint, maiestas tamen eorum totam mentem occupat, ita omnis illa virtus et in primis grati animi multum quidem praestat, sed non vult ob hoc diligi. Amplius quiddam in se habet, nec satis ab eo intellegitur a quo inter utilia numeratur. . . . Gratus est, quia expedit? Ergo et quantum expedit?

[4.25] Propositum est nobis secundum rerum naturam vivere et deorum exemplum sequi. Di autem, quodcumque faciunt, in eo quid praeter ipsam faciendi rationem secuntur? Nisi forte illos existimas fructum operum suorum ex fumo extorum et turis odore percipere? Vide, quanta cotidie moliantur, quanta distribuant; quantis terras fructibus impleant, quam opportunis et in omnes oras ferentibus ventis maria permoveant, quantis imbribus repente deiectis solum molliant venasque fontium arentes redintegrent et infuso per occulta nutrimento novent. Omnia ista sine mercede, sine ullo ad ipsos perveniente commodo faciunt. Hoc nostra quoque ratio, si ab exemplari suo non aberrat, servet, ne ad res honestas conducta veniat. Pudeat ullum venale esse beneficium, gratuitos habemus deos.

[5.15] “Quomodo,” inquit, “nemo per vos ingratus est, sic rursus omnes ingrati sunt.” Nam, ut dicimus, omnes stulti mali sunt. Qui unum autem habet vitium, omnia habet. Omnes autem stulti et mali sunt; omnes ergo ingrati sunt.

Quid ergo? Non sunt? Non undique humano generi convicium fit? Non publica querella est perisse beneficia et paucissimos esse, qui de bene merentibus non invicem pessime mereantur? [5.17.3] Ingrati publice sumus. Se quisque interroget: nemo non aliquem queritur ingratum. Atqui non potest fieri, ut omnes querantur, nisi querendum est de omnibus. Omnes ergo ingrati sunt.

Ingrati sunt tantum? Et cupidi omnes et maligni omnes et timidi omnes, illi in primis, qui videntur audaces. Adice: et ambitiosi omnes sunt et impii omnes. Sed non est, quod irascaris. Ignosce illis, omnes insaniunt.

Nolo te ad incerta revocare, ut dicam: “Vide, quam ingrata sit iuventus! Quis non patris sui supremum diem, ut innocens sit, optat? Ut moderatus sit, expectat? Ut pius, cogitat? Quotus quisque uxoris optimae mortem timet, ut non et computet? Cui, rogo, litigatori defenso tam magni beneficii ultra res proximas memoria duravit?”

Illud in confesso est: Quis sine querella moritur? Quis extremo die dicere audet: “Vixi et quem dederat cursum fortuna peregi?” Quis non recusans, quis non gemens exit? Atqui hoc ingrati est non esse contentum praeterito tempore. Semper pauci dies erunt, si illos numeraveris. Cogita non esse summum bonum in tempore. Quantumcumque est, boni consules. Ut prorogetur tibi dies mortis, nihil proficitur ad felicitatem, quoniam mora non fit beatior vita sed longior. Quanto satius est gratum adversus perceptas voluptates non aliorum annos computare, sed suos benigne aestimare et in lucro ponere! “Hoc me dignum iudicavit deus, hoc satis est. Potuit plus, sed hoc quoque beneficium est.” Grati simus adversus deos, grati adversus homines, grati adversus eos, qui aliquid nobis praestiterunt, grati etiam adversus eos, qui nostris praestiterunt.

[5.20.6] Dicet aliquis: “Quid tanto opere quaeris, cui dederis beneficium, tamquam repetiturus aliquando? Sunt, qui numquam iudicent esse repetendum, et has causas adferunt: Indignus etiam repetenti non reddet, dignus ipse per se referet. Praeterea, si bono viro dedisti, expecta, ne iniuriam illi facias appellando, tamquam sua sponte redditurus non fuisset. Si malo viro dedisti, plectere; beneficium vero ne corruperis creditum faciendo.”

[5.20.7] Verba sunt ista. Quam diu me nihil urguet, quam diu fortuna nihil cogit, perdam potius beneficium quam repetam. Sed si de salute liberorum agitur, si in periculum uxor deducitur, si patriae salus ac libertas mittit me etiam, quo ire nollem, imperabo pudori meo et testabor omnia me fecisse, ne opus esset mihi auxilio hominis ingrati; novissime recipiendi beneficii necessitas repetendi verecundiam vincet. Deinde, cum bono viro beneficium do, sic do tamquam numquam repetiturus, nisi fuerit necesse.

[5.21.2] “Sed ex beneficio,” inquit, “creditum facis.” Minime. Non enim exigo, sed repeto, et ne repeto quidem, sed admoneo. Num ultima quoque me necessitas in hoc aget, ut ad eum veniam, cum quo mihi diu luctandum sit? Si quis tam ingratus est, ut illi non sit satis admoneri, eum transibo nec dignum iudicabo, qui gratus esse cogatur.

[5.22] Multi sunt, qui nec negare sciant, quod acceperunt, nec referre, qui nec tam boni sunt quam grati nec tam mali quam ingrati, segnes et tardi, lenta nomina, non mala. Hos ego non appellabo, sed commonefaciam et ad officium aliud agentes reducam. Qui statim mihi sic respondebunt: “Ignosce; non mehercules scivi hoc te desiderare, alioqui ultro obtulissem; rogo, ne me ingratum existimes. Memini, quid mihi praestiteris.” Hos ego quare dubitem et sibi meliores et mihi facere? Quemcumque potuero, peccare prohibebo, multo magis amicum, et ne peccet et ne in me potissimum peccet. Alterum illi beneficium do, si illum ingratum esse non patior. Nec dure illi exprobrabo, quod praestiti, sed quam potuero mollissime.

[5.23] Quidam, ut expergiscantur, non feriendi, sed commovendi sunt. Eodem modo quorundam ad referendam gratiam fides non cessat, sed languet. Hanc pervellamus.

[6.19.5] Propter me debet factum esse, quod me obliget. “Isto,” inquit, “modo nec lunae nec soli quicquam debes; non enim propter te moventur.” Sed cum in hoc moveantur, ut universa conservent, et pro me moventur; universorum enim pars sum. Adice nunc, quod nostra et horum condicio dissimilis est. Nam qui mihi prodest, ut per me prosit sibi, non dedit beneficium, quia me instrumentum utilitatis suae fecit. Sol autem et luna, etiam si nobis prosunt sua causa, non in hoc tamen prosunt, ut per nos prosint sibi. Quid enim nos conferre illis possumus?

[6.21] “Sciam,” inquit, “solem ac lunam nobis velle prodesse, si nolle potuerint. Illis autem non licet non moveri. Ad summam consistant et opus suum intermittant.” [6.21.4] “Desinant,” inquit, “ velle.” Hoc loco tibi illud occurrat: Quis tam demens est, ut eam neget voluntatem esse, cui non est periculum desinendi vertendique se in contrarium, cum ex diverso nemo aeque videri debeat velle, quam cuius voluntas usque eo certa est, ut aeterna sit? An, si is quoque vult, qui potest statim nolle, is non videbitur velle, in cuius naturam non cadit nolle?

“Agedum,” inquit, “si possunt, resistant.” Hoc dicis: Omnia ista ingentibus intervallis diducta et in custodiam universi disposita stationes suas deserant; subita confusione rerum sidera sideribus incurrant, et rupta rerum concordia in ruinam divina labantur, contextusque velocitatis citatissimae in tot saecula promissas vices in medio itinere destituat; et, quae nunc alternis eunt redeuntque opportunis libramentis mundum ex aequo temperantia, repentino concrementur incendio; et ex tanta varietate solvantur atque eant in unum omnia; ignis cuncta possideat, quem deinde pigra nox occupet, et profunda vorago tot deos sorbeat.

Est tanti, ut tu coarguaris, ista concidere? Prosunt tibi etiam invito euntque ista tua causa, etiam si maior illis alia ac prior causa est.

[6.23] Adice nunc, quod non externa cogunt deos, sed sua illis in lege aeterna voluntas est. Statuerunt, quae non mutarent. Itaque non possunt videri facturi aliquid, quamvis nolint, quia, quidquid desinere non possunt, perseverare voluerunt; nec umquam primi consilii deos paenitet. Sine dubio stare illis et desciscere in contrarium non licet, sed non ob aliud, quam quia vis sua illos in proposito tenet; nec imbecillitate permanent, sed quia non libet ab optimis aberrare et sic ire decretum est. In prima autem illa constitutione, cum universa disponerent, etiam nostra viderunt rationemque hominis habuerunt. Itaque non possunt videri sua tantum causa decurrere et explicare opus suum, quia pars operis et nos sumus.

Debemus ergo et soli et lunae et ceteris caelestibus beneficium, quia, etiam si potiora illis sunt, in quae oriuntur, nos tamen in maiora ituri iuvant. Adice, quod ex destinato iuvant, ideoque obligati sumus, quia non in beneficium ignorantium incidimus. Sed haec, quae accipimus, accepturos scierunt; et quamquam maius illis propositum sit maiorque actus sui fructus, quam servare mortalia, tamen in nostras quoque utilitates a principio rerum praemissa mens est et is ordo mundo datus, ut appareat curam nostri non inter ultima habitam.

Debemus parentibus nostris pietatem, et multi non, ut gignerent, coierant. Di non possunt videri nescisse, quid effecturi essent, cum omnibus alimenta protinus et auxilia providerint, nec eos per neclegentiam genuere, quibus tam multa generabant.

Cogitavit nos ante natura, quam fecit, nec tam leve opus sumus, ut illi potuerimus excidere. Vide, quantum nobis permiserit, quam non intra homines humani imperii condicio sit. Vide, in quantum corporibus vagari liceat, quae non coercuit fine terrarum, sed in omnem partem sui misit. Vide, animi quantum audeant, quemadmodum soli aut noverint deos aut quaerant et mente in altum elata divina comitentur. Scies non esse hominem tumultuarium et incogitatum opus. Inter maxima rerum suarum natura nihil habet, quo magis glorietur, aut certe, cui glorietur.

Quantus iste furor est controversiam dis muneris sui facere! Quomodo adversus eos hic erit gratus, quibus gratia referri sine impendio non potest, qui negat se ab iis accepisse, a quibus cum maxime accepit, qui et semper daturi sunt et numquam recepturi?

[7.26] Quaeris rem maxime necessariam et in qua hanc materiam consummati decet, quemadmodum ingrati ferendi sint. Placido animo, mansueto, magno. Numquam te tam inhumanus et immemor et ingratus offendat, ut non tamen dedisse delectet. Numquam in has voces iniuria impellat: “Vellem, non fecissem.” Beneficii tui tibi etiam infelicitas placeat. Semper illum paenitebit, si te ne nunc quidem paenitet. Non est, quod indigneris, tamquam aliquid novi acciderit; magis mirari deberes, si non accidisset. Alium labor, alium impensa deterret, alium periculum, alium turpis verecundia, ne, dum reddit, fateatur accepisse, alium ignorantia officii, alium pigritia, alium occupatio.

Adspice, quemadmodum immensae hominum cupiditates hient semper et poscant; non miraberis ibi neminem reddere, ubi nemo satis accepit. Quis est istorum tam firmae mentis ac solidae, ut tuto apud eum beneficia deponas? Alius libidine insanit, alius abdomini servit; alius lucri totus est, cuius summam, non vias, spectat; alius invidia laborat, alius caeca ambitione et in gladios irruente. Adice torporem mentis ac senium et contraria huic inquieti pectoris agitationem tumultusque perpetuos. Adice aestimationem sui nimiam et tumorem, ob quae contemnendus est, insolentem. Quid contumaciam dicam in perversa nitentium, quid levitatem semper aliquo transilientem? Hoc accedat temeritas praeceps et numquam fidele consilium daturus timor et mille errores, quibus volvimur; audacia timidissimorum, discordia familiarissimorum et, publicum malum, incertissimis fidere, fastidire possessa, quae consequi posse spes non fuit. Inter adfectus inquietissimos rem quietissimam, fidem, quaeris?

[7.27] Si tibi vitae nostrae vera imago succurret, videre videberis tibi captae cum maxime civitatis faciem, in qua omisso pudoris rectique respectu vires in concilio sunt velut signo ad permiscenda omnia dato. Non igni, non ferro abstinetur; soluta legibus scelera sunt; ne religio quidem, quae inter arma hostilia supplices texit, ullum impedimentum est ruentium in praedam. Hic ex privato, hic ex publico, hic ex profano, hic ex sacro rapit. Hic effringit, hic transilit; hic non contentus angusto itinere ipsa, quibus arcetur, evertit et in lucrum ruina venit. Hic sine caede populatur, hic spolia cruenta manu gestat. Nemo non fert aliquid ex altero.

In hac aviditate generis humani o ne tu nimis fortunae communis oblitus es, qui quaeris inter rapientes referentem! Si indignans ingratos esse, indignare luxuriosos, indignare avaros, indignare impudicos. . . . Est istuc grave vitium, est intolerabile et quod dissociet homines, quod concordiam, qua imbecillitas nostra fulcitur, scindat ac dissipet, sed usque eo vulgare est, ut illud ne qui queritur quidem effugerit.

Cogita tecum, an, quibuscumque debuisti, gratiam rettuleris, an nullum umquam apud te perierit officium, an omnium te beneficiorum memoria comitetur. Videbis, quae puero data sunt, ante adulescentiam elapsa, quae in iuvenem conlata sunt, non perdurasse in senectutem. Quaedam perdidimus, quaedam proiecimus, quaedam e conspectu nostro paulatim exierunt, a quibusdam oculos avertimus. [7.28.2] Fortasse vitium, de quo querens, si te diligenter excusseris, in sinu invenies. Inique publico crimini irasceris, stulte tuo; ut absolvaris, ignosce. Meliorem illum facies ferendo, utique peiorem exprobrando. Non est, quod frontem eius indures. Sine, si quid est pudoris residui, servet. Saepe dubiam verecundiam vox conviciantis clarior rupit. Nemo id esse, quod iam videtur, timet. Deprenso pudor demitur.

[7.29] “Perdidi beneficium.” Numquid, quae consecravimus, perdidisse nos dicimus? Inter consecrata beneficium est, etiam si male respondit, bene conlatum. Non est ille, qualem speravimus; simus nos, quales fuimus, ei dissimiles. Damnum non tunc factum apparuit. Ingratus non sine nostro pudore protrahitur, quoniam quidem querella amissi beneficii non bene dati signum est. Quantum possumus, causam eius apud nos agamus: “Fortasse non potuit, fortasse ignoravit, fortasse facturus est.” Quaedam nomina bona lentus et sapiens creditor fecit, qui sustinuit ac mora fovit. Idem nobis faciundum est; nutriamus fidem languidam.

[7.30] “Perdidi beneficium.” Stulte non nosti detrimenti tui tempora! Perdidisti, sed cum dares, nunc palam factum est. Etiam in his, quae videntur in perdito, moderatio plurimum profuit; ut corporum ita animorum molliter vitia tractanda sunt. Saepe, quod explicari pertinacia potuit, violentia trahentis abruptum est. Quid opus est maledictis? Quid querellis? Quid insectatione? Quare illum liberas? Quare dimittis? Si ingratus est, iam nihil debet. Quae ratio est exacerbare eum, in quem magna contuleris, ut ex amico dubio fiat non dubius inimicus et patrocinium sibi nostra infamia quaerat, nec desit vox: “Nescio quid est, quod eum, cui tantum debuit, ferre non potuit; subest aliquid”? Nemo non superioris dignitatem querendo, etiam si non inquinavit, adspersit, nec quisquam fingere contentus est levia, cum magnitudine mendacii fidem quaerat.

[7.31] Quanto illa melior via, qua servatur illi species amicitiae et, si reverti ad sanitatem velit, etiam amicitia! Vincit malos pertinax bonitas, nec quisquam tam duri infestique adversus diligenda animi est, ut etiam in iniuria bonos non amet, quibus hoc quoque coepit debere, quod impune non solvit. Ad illa itaque cogitationes tuas flecte: “Non est relata mihi gratia, quid faciam? Quod di, omnium rerum optimi auctores, qui beneficia ignoranti dare incipiunt, ingratis perseverant. Alius illis obicit neclegentiam nostri, alius iniquitatem; alius illos extra mundum suum proicit et ignavos hebetesque sine luce, sine ullo opere destituit; alius solem, cui debemus, quod inter laborem quietemque tempus divisimus, quod non tenebris mersi confusionem aeternae noctis effugimus, qui annum cursu suo temperat et corpora alit, sata evocat, percoquit fructus, saxum aliquod aut fortuitorum ignium globum et quidvis potius quam deum appellat.

“Nihilo minus tamen more optimorum parentium, qui maledictis suorum infantium arrident, non cessant di beneficia congerere de beneficiorum auctore dubitantibus, sed aequali tenore bona sua per gentes populosque distribuunt; unam potentiam, prodesse, sortiti spargunt opportunis imbribus terras, maria flatu movent, siderum cursu notant tempora, hiemes aestatesque interventu lenioris spiritus molliunt, errorem labentium animarum placidi ac propitii ferunt. Imitemur illos. Demus, etiam si multa in irritum data sunt; demus nihilo minus aliis, demus ipsis, apud quos facta iactura est. Neminem ad excitandas domos ruina deterruit, et, cum penates ignis absumpsit, fundamenta tepente adhuc area ponimus et urbes haustas saepius eidem solo credimus. Adeo ad bonas spes pertinax animus est. Terra marique humana opera cessarent, nisi male temptata retemptare libuisset.

“Ingratus est. Non mihi fecit iniuriam, sed sibi. Ego beneficio meo, cum darem, usus sum. Nec ideo pignus dabo, sed diligentius; quod in hoc perdidi, ab aliis recipiam. Sed huic ipsi beneficium dabo iterum et tamquam bonus agricola cura cultuque sterilitatem soli vincam. Perit mihi beneficium, iste hominibus. Non est magni animi beneficium dare et perdere; hoc est magni animi perdere et dare.”