8. Methodenkapitel (2,21–22)

Bevor Scipio den chronologischen Ablauf weiter verfolgt, lässt Cicero seine Dialogpartner den wesentlichen Unterschied zwischen der Methode griechischer und der römischer Staatsphilosophen verdeutlichen.

(21) »Videtisne igitur unius viri consilio non solum ortum novum populum, neque ut in cunabulis vagientem relictum, sed adultum iam et paene puberem?« Tum Laelius: »Nos vero videmus et te quidem ingressum ratione ad disputandum nova, quae nusquam est in Graecorum libris. Nam princeps ille, quo nemo in scribendo praestantior fuit, aream sibi sumpsit, in qua civitatem extrueret arbitratu suo, praeclaram ille quidem fortasse, sed a vita hominum abhorrentem et a moribus; (22) reliqui disseruerunt sine ullo certo exemplari formaque rei publicae de generibus et de rationibus civitatum; tu mihi videris utrumque facturus: es enim ita ingressus, ut, quae ipse reperias, tribuere aliis malis, quam – ut facit apud Platonem Socrates – ipse fingere, et illa de urbis situ revoces ad rationem, quae a Romulo casu aut necessitate facta sunt, et disputes non vaganti oratione, sed defixa in una re publica. Quare perge, ut instituisti! Prospicere enim iam videor te reliquos reges persequente quasi perfectam rem publicam.«