cognita res meritam vati per Achaidas urbes attulerat famam, nomenque erat auguris ingens. spernit Echionides tamen hunc ex omnibus unus contemptor superum Pentheus praesagaque ridet verba senis tenebrasque et cladem lucis ademptae | 515 | |
obicit. ille movens albentia tempora canis ‘quam felix esses, si tu quoque luminis huius orbus’ ait ‘fieres, ne Bacchica sacra videres. namque dies aderit, quam non procul auguror esse, qua novus huc veniat, proles Semeleia, Liber, | 520 | |
quem nisi templorum fueris dignatus honore, mille lacer spargere locis et sanguine silvas foedabis matremque tuam matrisque sorores. eveniet; neque enim dignabere numen honore, meque sub his tenebris nimium vidisse quereris.’ | 525 | |
talia dicentem proturbat Echione natus. dicta fides sequitur, responsaque vatis aguntur. Liber adest, festisque fremunt ululatibus agri: turba ruit, mixtaeque viris matresque nurusque vulgusque proceresque ignota ad sacra feruntur. | 530 | |
‘quis furor, anguigenae, proles Mavortia, vestras attonuit mentes?’ Pentheus ait; ‘aerane tantum aere repulsa valent et adunco tibia cornu et magicae fraudes, ut, quos non bellicus ensis, non tuba terruerit, non strictis agmina telis, | 535 | |
femineae voces et mota insania vino obscenique greges et inania tympana vincant? vosne, senes, mirer, qui longa per aequora vecti hac Tyron, hac profugos posuistis sede penates, nunc sinitis sine Marte capi? vosne, acrior aetas, | 540 | |
o iuvenes, propiorque meae, quos arma tenere, non thyrsos, galeaque tegi, non fronde, decebat? este, precor, memores, qua sitis stirpe creati, illiusque animos, qui multos perdidit unus, sumite serpentis. pro fontibus ille lacuque | 545 | |
interiit: at vos pro fama vincite vestra. ille dedit leto fortes: vos pellite molles et patrium retinete decus. si fata vetabant stare diu Thebas, utinam tormenta virique moenia diruerent, ferrumque ignisque sonarent. | 550 | |
essemus miseri sine crimine, sorsque querenda, non celanda foret, lacrimaeque pudore carerent. at nunc a puero Thebae capientur inermi, quem neque bella iuvant nec tela nec usus equorum, sed madidus murra crinis mollesque coronae | 555 | |
purpuraque et pictis intextum vestibus aurum, quem quidem ego actutum (modo vos absistite) cogam assumptumque patrem commentaque sacra fateri. an satis Acrisio est animi, contemnere vanum numen et Argolicas venienti claudere portas, | 560 | |
Penthea terrebit cum totis advena Thebis? ite citi’ (famulis hoc imperat), ‘ite ducemque attrahite huc vinctum. iussis mora segnis abesto.’ hunc avus, hunc Athamas, hunc cetera turba suorum corripiunt dictis frustraque inhibere laborant. | 565 | |
acrior admonitu est irritaturque retenta et crescit rabies moderaminaque ipsa nocebant. sic ego torrentem, qua nil obstabat eunti, lenius et modico strepitu decurrere vidi; at quacumque trabes obstructaque saxa tenebant, | 570 | |
spumeus et fervens et ab obice saevior ibat. ecce cruentati redeunt et, Bacchus ubi esset, quaerenti domino Bacchum vidisse negarunt. ‘hunc’ dixere ‘tamen comitem famulumque sacrorum cepimus’ et tradunt manibus post terga ligatis | 575 | |
sacra dei quendam Tyrrhena gente secutum. aspicit hunc Pentheus oculis, quos ira tremendos fecerat, et quamquam poenae vix tempora differt, ‘o periture tuaque aliis documenta dature morte,’ ait, ‘ede tuum nomen nomenque parentum | 580 | |
et patriam, morisque novi cur sacra frequentes.’ ille metu vacuus ‘nomen mihi’ dixit ‘Acoetes, patria Maeonia est, humili de plebe parentes. non mihi quae duri colerent pater arva iuvenci, lanigerosve greges, non ulla armenta reliquit. | 585 | |
pauper et ipse fuit linoque solebat et hamis decipere et calamo salientes ducere pisces. ars illi sua census erat; cum traderet artem, “accipe, quas habeo, studii successor et heres,” dixit “opes”, moriensque mihi nihil ille reliquit | 590 | |
praeter aquas: unum hoc possum appellare paternum. mox ego, ne scopulis haererem semper in isdem, addidici regimen dextra moderante carinae flectere et Oleniae sidus pluviale Capellae Taygetenque Hyadasque oculis Arctonque notavi | 595 | |
ventorumque domos et portus puppibus aptos. forte petens Delum Chiae telluris ad oras applicor et dextris adducor litora remis doque leves saltus udaeque inmittor harenae. nox ibi consumpta est. Aurora rubescere primo | 600 | |
coeperat; exsurgo laticesque inferre recentes admoneo monstroque viam, quae ducat ad undas. ipse quid aura mihi tumulo promittat ab alto prospicio comitesque voco repetoque carinam. “adsumus en” inquit sociorum primus Opheltes, | 605 | |
utque putat, praedam deserto nactus in agro, virginea puerum ducit per litora forma. ille mero somnoque gravis titubare videtur vixque sequi; specto cultum faciemque gradumque: nil ibi, quod credi posset mortale, videbam. | 610 | |
et sensi et dixi sociis: “quod numen in isto corpore sit, dubito; sed corpore numen in isto est! quisquis es, o faveas nostrisque laboribus adsis. his quoque des veniam!” “pro nobis mitte precari!” Dictys ait, quo non alius conscendere summas | 615 | |
ocior antemnas prensoque rudente relabi. hoc Libys, hoc flavus, prorae tutela, Melanthus, hoc probat Alcimedon et, qui requiemque modumque voce dabat remis, animorum hortator, Epopeus, hoc omnes alii; praedae tam caeca cupido est. | 620 | |
“non tamen hanc sacro violari pondere pinum perpetiar” dixi: “pars hic mihi maxima iuris”, inque aditu obsisto. furit audacissimus omni de numero Lycabas, qui Tusca pulsus ab urbe exilium dira poenam pro caede luebat. | 625 | |
is mihi, dum resto, iuvenali guttura pugno rupit et excussum misisset in aequora, si non haesissem, quamvis amens, in fune retentus. impia turba probat factum. tum denique Bacchus (Bacchus enim fuerat), veluti clamore solutus | 630 | |
sit sopor aque mero redeant in pectora sensus, “quid facitis? quis clamor?” ait “qua, dicite, nautae, huc ope perveni? quo me deferre paratis?” “pone metum” Proreus, “et quos contingere portus ede velis!” dixit; “terra sistere petita.” | 635 | |
“Naxon” ait Liber “cursus advertite vestros. illa mihi domus est, vobis erit hospita tellus.” per mare fallaces perque omnia numina iurant sic fore meque iubent pictae dare vela carinae. dextera Naxos erat; dextra mihi lintea danti | 640 | |
“quid facis, o demens? quis te furor,” inquit “Acoete,” pro se quisque, “tenet? laevam pete.” maxima nutu pars mihi significat, pars quid velit aure susurrat. obstipui “capiat” que “aliquis moderamina” dixi meque ministerio scelerisque artisque removi. | 645 | |
increpor a cunctis, totumque inmurmurat agmen; e quibus Aethalion “te scilicet omnis in uno nostra salus posita est” ait et subit ipse meumque explet opus Naxoque petit diversa relicta. tum deus illudens, tamquam modo denique fraudem | 650 | |
senserit, e puppi pontum prospectat adunca et flenti similis “non haec mihi litora, nautae, promisistis” ait, “non haec mihi terra rogata est. quo merui poenam facto? quae gloria vestra est, si puerum iuvenes, si multi fallitis unum?” | 655 | |
iamdudum flebam: lacrimas manus impia nostras ridet et impellit properantibus aequora remis. per tibi nunc ipsum (nec enim praesentior illo est deus) adiuro, tam me tibi vera referre quam veri maiora fide: stetit aequore puppis | 660 | |
haud aliter, quam si siccum navale teneret. illi admirantes remorum in verbere perstant velaque deducunt geminaque ope currere temptant. impediunt hederae remos nexuque recurvo serpunt et gravidis distinguunt vela corymbis. | 665 | |
ipse racemiferis frontem circumdatus uvis pampineis agitat velatam frondibus hastam; quem circa tigres simulacraque inania lyncum pictarumque iacent fera corpora pantherarum. exsiluere viri, sive hoc insania fecit | 670 | |
sive timor, primusque Medon nigrescere coepit corpore et expresso spinae curvamine flecti. incipit huic Lycabas: “in quae miracula” dixit “verteris?” et lati rictus et panda loquenti naris erat, squamamque cutis durata trahebat. | 675 | |
at Libys obstantes dum vult obvertere remos, in spatium resilire manus breve vidit et illas iam non esse manus, iam pinnas posse vocari. alter ad intortos cupiens dare bracchia funes bracchia non habuit truncoque repandus in undas | 680 | |
corpore desiluit: falcata novissima cauda est, qualia dimidiae sinuantur cornua lunae. undique dant saltus multaque aspergine rorant emerguntque iterum redeuntque sub aequora rursus inque chori ludunt speciem lascivaque iactant | 685 | |
corpora et acceptum patulis mare naribus efflant. de modo viginti (tot enim ratis illa ferebat) restabam solus. pavidum gelidoque trementem corpore vixque meo firmat deus “excute” dicens “corde metum Diamque tene!” delatus in illam | 690 | |
accessi sacris Baccheaque sacra frequento.’ ‘praebuimus longis’ Pentheus ‘ambagibus aures,’ inquit ‘ut ira mora vires absumere posset. praecipitem, famuli, rapite hunc cruciataque diris corpora tormentis Stygiae demittite nocti.’ | 695 | |
protinus abstractus solidis Tyrrhenus Acoetes clauditur in tectis; et dum crudelia iussae instrumenta necis ferrumque ignesque parantur, sponte sua patuisse fores lapsasque lacertis sponte sua fama est nullo solvente catenas. | 700 | |
perstat Echionides, nec iam iubet ire, sed ipse vadit, ubi electus facienda ad sacra Cithaeron cantibus et clara bacchantum voce sonabat. ut fremit acer equus, cum bellicus aere canoro signa dedit tubicen pugnaeque assumit amorem, | 705 | |
Penthea sic ictus longis ululatibus aether movit, et audito clamore recanduit ira. monte fere medio est, cingentibus ultima silvis, purus ab arboribus, spectabilis undique, campus: hic oculis illum cernentem sacra profanis | 710 | |
prima videt, prima est insano concita cursu, prima suum misso violavit Penthea thyrso mater et ‘o geminae’ clamavit ‘adeste sorores. ille aper, in nostris errat qui maximus agris, ille mihi feriendus aper.’ ruit omnis in unum | 715 | |
turba furens; cunctae coeunt trepidumque sequuntur, iam trepidum, iam verba minus violenta loquentem, iam se damnantem, iam se peccasse fatentem. saucius ille tamen ‘fer opem, matertera’ dixit ‘Autonoe! moveant animos Actaeonis umbrae.’ | 720 | |
illa quis Actaeon nescit dextramque precantis abstulit, Inoo lacerata est altera raptu. non habet infelix quae matri bracchia tendat, trunca sed ostendens deiectis vulnera membris ‘aspice, mater!’ ait. visis ululavit Agaue | 725 | |
collaque iactavit movitque per aera crinem avulsumque caput digitis complexa cruentis clamat: ‘io comites, opus hoc victoria nostra est.’ non citius frondes autumni frigore tactas iamque male haerentes alta rapit arbore ventus, | 730 | |
quam sunt membra viri manibus direpta nefandis. talibus exemplis monitae nova sacra frequentant turaque dant sanctasque colunt Ismenides aras. |