MEDITATIO SECUNDA

De natura mentis humanæ :
quod ipsa sit notior quam corpus.

In tantas dubitationes hesterna meditatione conjectus sum, ut nequeam amplius earum oblivisci, nec videam tamen qua ratione solvendæ sint ; sed, tanquam in profundum gurgitem (24) ex improviso delapsus, ita turbatus sum, ut nec possim in imo pedem figere, nec enatare ad summum. Enitar tamen & tentabo rursus eandem viam quam heri fueram ingressus, removendo scilicet illud omne quod vel minimum dubitationis admittit, nihilo secius quam si omnino falsum esse comperissem ; pergamque porro donec aliquid certi, vel, si nihil aliud, saltem hoc ipsum pro certo, nihil esse certi, cognoscam.

Nihil nisi punctum petebat Archimedes, quod esset firmum & immobile, ut integram terram loco dimoveret ; magna quoque speranda sunt, si vel minimum quid invenero quod certum sit & inconcussum.

Suppono igitur omnia quæ video falsa esse ; credo nihil unquam extitisse eorum quæ mendax memoria repræsentat ; nullos plane habeo sensus ; corpus, figura, extensio, motus, locusque sunt chimeræ. Quid igitur erit verum ? Fortassis hoc unum, nihil esse certi.

Sed unde scio nihil esse diversum ab iis omnibus quæ jam jam recensui, de quo ne minima quidem occasio sit dubitandi ? Nunquid est aliquis Deus, vel quocunque nomine illum vocem, qui mihi has ipsas cogitationes immittit ? Quare vero hoc putem, cum forsan ipsemet illarum author esse possim ? Nunquid ergo saltem ego aliquid sum ? Sed jam negavi me habere ullos sensus, & ullum corpus. Hæreo tamen ; nam quid inde ? Sumne ita corpori sensibusque alligatus, (25) ut sine illis esse non possim ? Sed mihi persuasi nihil plane esse in mundo, nullum cœlum, nullam terram, nullas mentes, nulla corpora ; nonne igitur etiam me non esse ? Imo certe ego eram, si quid mihi persuasi. Sed est deceptor nescio quis, summe potens, summe callidus, qui de industria me semper fallit. Haud dubie igitur ego etiam sum, si me fallit ; & fallat quantum potest, nunquam tamen efficiet, ut nihil sim quamdiu me aliquid esse cogitabo. Adeo ut, omnibus satis superque pensitatis, denique statuendum sit hoc pronuntiatum, Ego sum, ego existo, quoties a me profertur, vel mente concipitur, necessario esse verum.

Nondum vero satis intelligo, quisnam sim ego ille, qui jam necessario sum ; deincepsque cavendum est ne forte quid aliud imprudenter assumam in locum mei, sicque aberrem etiam in ea cognitione, quam omnium certissimam evidentissimamque esse contendo. Quare jam denuo meditabor quidnam me olim esse crediderim, priusquam in has cogitationes incidissem ; ex quo deinde subducam quidquid allatis rationibus vel minimum potuit infirmari, ut ita tandem præcise remaneat illud tantum quod certum est & inconcussum.

Quidnam igitur antehac me esse putavi ? Hominem scilicet. Sed quid est homo ? Dicamne animal rationale ? Non, quia postea quærendum foret quidnam animal sit, & quid rationale, atque ita ex una quæstione in plures dificilioresque delaberer ; nec jam mihi tantum otii est, ut illo velim inter istiusmodi subtilitates abuti. Sed hic potius attendam, quid sponte & natura duce cogitationi meæ antehac occurrebat, (26) quoties quid essem considerabam. Nempe occurrebat primo, me habere vultum, manus, brachia, totamque hanc membrorum machinam, qualis etiam in cadavere cernitur, & quam corporis nomine designabam. Occurrebat præterea me nutriri, incedere, sentire, & cogitare : quas quidem actiones ad animam referebam. Sed quid esset hæc anima, vel non advertebam, vel exiguum nescio quid imaginabar, instar venti, vel ignis, vel ætheris, quod crassioribus mei partibus esset infusum. De corpore vero ne dubitabam quidem, sed distincte me nosse arbitrabar, ejus naturam, quam si forte, qualem mente concipiebam, describere tentassem, sic explicuissem : per corpus intelligo illud omne quod aptum est figura aliqua terminari, loco circumscribi, spatium sic replere, ut ex eo aliud omne corpus excludat ; tactu, visu, auditu, gustu, vel odoratu percipi, necnon moveri pluribus modis, non quidem a seipso, sed ab alio quopiam a quo tangatur : namque habere vim seipsum movendi, item sentiendi, vel cogitandi, nullo pacto ad naturan corporis pertinere judicabam ; quinimo mirabar potius tales facultates in quibusdam corporibus reperiri.

Quid autem nunc1, ubi suppono deceptorem aliquem potentissimum, &, si fas est dicere, malignum, data opera in omnibus, quantum potuit, me delusisse ? Possumne affirmare me habere vel minimum quid ex iis omnibus, quæ jam dixi ad naturam corporis pertinere ? Attendo, cogito, revolvo, nihil (27) occurrit ; fatigor eadem frustra repetere. Quid vero ex iis quæ animæ tribuebam ? Nutriri vel incedere ? Quandoquidem jam corpus non habeo, hæc quoque nihil sunt nisi figmenta. Sentire ? Nempe etiam hoc non fit sine corpore, & permulta sentire visus sum in somnis quæ deinde animadverti me non sensisse. Cogitare ? Hic invenio : cogitatio est ; hæc sola a me divelli nequit. Ego sum, ego existo ; certum est. Quandiu autem ? Nempe quandiu cogito ; nam forte etiam fieri posset, si cessarem ab omni cogitatione, ut illico totus esse desinerem. Nihil nunc admitto nisi quod necessario sit verum ; sum igitur præcise tantum res cogitans, id est, mens, sive animus, sive intellectus, sive ratio, voces mihi prius significationis ignotæ. Sum autem res vera, & vere existens ; sed qualis res ? Dixi, cogitans.

Quid præterea ? Imaginabor : non sum compages illa membrorum, quæ corpus humanum appellatur ; non sum etiam tenuis aliquis aer istis membris infusus, non ventus, non ignis, non vapor, non halitus, non quidquid mihi fingo : supposui enim ista nihil esse. Manet positio : nihilominus tamen ego aliquid sum. Fortassis vero contingit, ut hæc ipsa, quæ suppono nihil esse, quia mihi sunt ignota, tamen in rei veritate non differant ab eo me quem novi ? Nescio, de hac re jam non disputo ; de iis tantum quæ mihi nota sunt, judicium ferre possum. Novi me existere ; quæro quis sim ego ille quem novi. Certissimum est hujus sic præcise sumpti notitiam non pendere ab iis (28) quæ existere nondum novi ; non igitur ab iis ullis, quæ imaginatione effingo. Atque hoc verbum, effingo, admonet me erroris mei : nam fingerem revera, si quid me esse imaginarer, quia nihil aliud est imaginari quam rei corporeæ figuram, seu imaginem, contemplari. Jam autem certo scio me esse, simulque fieri posse ut omnes istæ imagines, & generaliter quæcunque ad corporis naturam referuntur, nihil sint præter insomnia. Quibus animadversis, non minus ineptire videor, dicendo : imaginabor, ut distinctius agnoscam quisnam sim, quam si dicerem : jam quidem sum experrectus, videoque nonnihil veri, sed quia nondum video satis evidenter, data opera obdormiam, ut hoc ipsum mihi somnia verius evidentiusque repræsentent. Itaque cognosco nihil eorum quæ possum imaginationis ope comprehendere, ad hanc quam de me habeo notitiam pertinere, mentemque ab illis diligentissime avocandam esse, ut suam ipsa naturam quam distinctissime percipiat.

Sed quid igitur sum ? Res cogitans. Quid est hoc ? Nempe dubitans, intelligens, affirmans, negans, volens, nolens, imaginans quoque, & sentiens. Non pauca sane hæc sunt, si cuncta ad me pertineant. Sed quidni pertinerent ? Nonne ego ipse sum qui jam dubito fere de omnibus, qui nonnihil tamen intelligo, qui hoc unum verum esse affirmo, nego cætera, cupio plura nosse, nolo decipi, multa vel invitus imaginor, multa etiam tanquam a sensibus venientia animadverto ? Quid est horum, quamvis semper (29) dormiam, quamvis etiam is qui me creavit, quantum in se est, me deludat, quod non æque verum sit ac me esse ? Quid est quod a mea cogitatione distinguatur ? Quid est quod a me ipso separatum dici possit ? Nam quod ego sim qui dubitem, qui intelligam, qui velim, tam manifestum est, ut nihil occurrat per quod evidentius explicetur. Sed vero etiam ego idem sum qui imaginor ; nam quamvis forte, ut supposui, nulla prorsus res imaginata vera sit, vis tamen ipsa imaginandi revera existit, & cogitationis meæ partem facit. Idem denique ego sum qui sentio, sive qui res corporeas tanquam per sensus animadverto : videlicet jam lucem video, strepitum audio, calorem sentio. Falsa hæc sunt, dormio enim. At certe videre videor, audire, calescere. Hoc falsum esse non potest ; hoc est proprie quod in me sentire appellatur ; atque hoc præcise sic sumptum nihil aliud est quam cogitare.

Ex quibus equidem aliquanto melius incipio nosse quisnam sim ; sed adhuc tamen videtur, nec possum abstinere quin putem, res corporeas, quarum imagines cogitatione formantur, & quas ipsi sensus explorant, multo distinctius agnosci quam istud nescio quid mei, quod sub imaginationem non venit : quanquam profecto sit mirum, res quas animadverto esse dubias, ignotas, a me alienas, distinctius quam quod verum est, quod cognitum, quam denique me ipsum, a me comprehendi. Sed video quid sit : gaudet aberrare mens mea, necdum se patitur intra veritatis limites cohiberi. Esto igitur, & adhuc semel laxissimas habenas ei permittamus, ut, illis paulo post (30) opportune reductis, facilius se regi patiatur.

Consideremus res illas quæ vulgo putantur omnium distinctissime comprehendi : corpora scilicet, quæ tangimus, quæ videmus ; non quidem corpora in communi, generales enim istæ perceptiones aliquanto magis confusæ esse solent, sed unum in particulari. Sumamus, exempli causa, hanc ceram : nuperrime ex favis fuit educta ; nondum amisit omnem saporem sui mellis ; nonnihil retinet odoris florum ex quibus collecta est ; ejus color, figura, magnitudo, manifesta sunt ; dura est, frigida est, facile tangitur, ac, si articulo ferias, emittet sonum ; omnia denique illi adsunt quæ requiri videntur, ut corpus aliquod possit quam distinctissime cognosci. Sed ecce, dum loquor, igni admovetur ; saporis reliquiæ purgantur, odor expirat, color mutatur, figura tollitur, crescit magnitudo, fit liquida, fit calida, vix tangi potest, nec jam, si pulses, emittet sonum. Remanetne adhuc eadem cera ? Remanere fatendum est ; nemo negat, nemo aliter putat.

Quid erat igitur in ea quod tam distincte comprehendebatur ? Certe nihil eorum quæ sensibus attingebam ; nam quæcunque sub gustum, vel odoratum, vel visum, vel tactum, vel auditum, veniebant, mutata jam sunt ; remanet cera. Fortassis illud erat quod nunc cogito : nempe ceram ipsam non quidem fuisse istam dulcedinem mellis, nec florum fragrantiam, nec istam albedinem, nec figuram, nec sonum, sed corpus quod mihi apparebat paulo ante modis istis conspicuum, nunc diversis. Quid est autem hoc præcise quod sic imaginor ? Attendamus, &, remotis iis quæ ad ceram non pertinent, videamus quid supersit : (31) nempe nihil aliud quam extensum quid, flexibile, mutabile. Quid vero est hoc flexibile, mutabile ? An quod imaginor, hanc ceram ex figura rotunda in quadratam, vel ex hac in triangularem verti posse ? Nullo modo ; nam innumerabilium ejusmodi mutationum capacem eam esse comprehendo, nec possum tamen innumerabiles imaginando percurrere ; nec igitur comprehensio hæc ab imaginandi facultate perficitur. Quid extensum ? Nunquid etiam ipsa ejus extensio est ignota ? Nam in cera liquescente fit major, major in ferventi, majorque rursus, si calor augeatur ; nec recte judicarem quid sit cera, nisi putarem hanc etiam plures secundum extensionem varietates admittere, quam fuerim unquam imaginando complexus. Superest igitur ut concedam, me nequidem imaginari quid sit hæc cera, sed sola mente percipere ; dico hanc in particulari, de cera enim in communi clarius est. Quænam vero est hæc cera, quæ non nisi mente percipitur ? Nempe eadem quam video, quam tango, quam imaginor, eadem denique quam ab initio esse arbitrabar. Atqui, quod notandum est, ejus perceptio non visio, non tactio, non imaginatio est, nec unquam fuit, quamvis prius ita videretur, sed solius mentis inspectio, quæ vel imperfecta esse potest & confusa, ut prius erat, vel clara & distincta, ut nunc est, prout minus vel magis ad illa ex quibus constat attendo.

Miror vero interim quam prona sit mea mens in errores ; nam quamvis hæc apud me tacitus & sine voce considerem, hæreo tamen in (32) verbis ipsis, & fere decipior ab ipso usu loquendi. Dicimus enim nos videre ceram ipsammet, si adsit, non ex colore vel ex figura eam adesse judicare. Unde concluderem statim : ceram ergo visione oculi, non solius mentis inspectione, cognosci ; nisi jam forte respexissem ex fenestra homines in platea transeuntes, quos etiam ipsos non minus usitate quam ceram dico me videre. Quid autem video præter pileos & vestes, sub quibus latere possent automata ? Sed judico homines esse. Atque ita id quod putabam me videre oculis, sola judicandi facultate, quæ in mente mea est, comprehendo.

Sed pudeat supra vulgus sapere cupientem, ex formis loquendi quas vulgus invenit dubitationem quæsivisse ; pergamusque deinceps, attendendo utrum ego perfectius evidentiusque percipiebam quid esset cera, cum primum aspexi, credidique me illam ipso sensu externo, vel saltem sensu communi, ut vocant, id est potentia imaginatrice, cognoscere ? An vero potius nunc, postquam diligentius investigavi tum quid ea sit, tum quomodo cognoscatur ? Certe hac de re dubitare esset ineptum ; nam quid fuit in prima perceptione distinctum ? Quid quod non a quovis animali haberi posse videretur ? At vero cum ceram ab externis formis distinguo, & tanquam vestibus detractis nudam considero, sic illam revera, quamvis adhuc error in judicio meo esse possit, non possum tamen sine humana mente percipere.

Quid autem dicam de hac (33) ipsa mente, sive de me ipso ? Nihildum enim aliud admitto in me esse præter mentem. Quid, inquam, ego qui hanc ceram videor tam distincte percipere ? Nunquid me ipsum non tantum multo verius, multo certius, sed etiam multo distinctius evidentiusque, cognosco ? Nam, si judico ceram existere, ex eo quod hanc videam, certe multo evidentius efficitur me ipsum etiam existere, ex eo ipso quod hanc videam. Fieri enim potest ut hoc quod video non vere sit cera ; fieri potest ut ne quidem oculos habeam, quibus quidquam videatur ; sed fieri plane non potest, cum videam, sive (quod jam non distinguo) cum cogitem me videre, ut ego ipse cogitans non aliquid sim. Simili ratione, si judico ceram esse, ex eo quod hanc tangam, idem rursus efficietur, videlicet me esse. Si ex eo quod imaginer, vel quavis alia ex causa, idem plane. Sed & hoc ipsum quod de cera animadverto, ad reliqua omnia, quæ sunt extra me posita, licet applicare. Porro autem, si magis distincta visa sit ceræ perceptio, postquam mihi, non ex solo visu vel tactu, sed pluribus ex causis innotuit, quanto distinctius me ipsum a me nunc cognosci fatendum est, quandoquidem nullæ rationes vel ad ceræ, vel ad cujuspiam alterius corporis perceptionem possint juvare, quin eædem omnes mentis meæ naturam melius probent ! Sed & alia insuper tam multa sunt in ipsa mente, ex quibus ejus notitia distinctior reddi potest, ut ea, quæ ex corpore ad illam emanant, vix numeranda videantur.

Atque ecce tandem sponte sum reversus eo quo volebam ; nam cum mihi (34) nunc notum sit ipsamet corpora, non proprie a sensibus, vel ab imaginandi facultate, sed a solo intellectu percipi, nec ex eo percipi quod tangantur aut videantur, sed tantum ex eo quod intelligantur, aperte cognosco nihil facilius aut evidentius mea mente posse a me percipi. Sed quia tam cito deponi veteris opinionis consuetudo non potest, placet hic consistere, ut altius hæc nova cognitio memoriæ meæ diuturnitate meditationis infigatur.