Scipio weist nach den beiden Gesprächen des Tages darauf hin, dass er anhand seiner Ausführungen über den römischen Staat an einem realen historischen Beispiel vorführen wollte, wie eine ideale Mischung der einzelnen Elemente einer Verfassung erreicht werden könnte.
(64) Cum ea Scipio dixisset silentioque omnium reliqua eius expectaretur oratio, tum Tubero: »Quoniam nihil ex te, Africane, hi maiores natu requirunt, ex me audies, quid in oratione tua desiderem.« »Sane«, inquit Scipio, »et libenter quidem.« Tum ille (Tubero): »Laudavisse mihi videris nostram rem publicam, cum ex te non de nostra, sed de omni re publica quaesisset Laelius. Nec tamen didici ex oratione tua, istam ipsam rem publicam, quam laudas, qua disciplina, quibus moribus aut legibus constituere vel conservare possimus.«
(65) Hic Africanus: »Puto nobis mox de instituendis et conservandis civitatibus aptiorem Tubero fore disserundi locum; de optimo autem statu equidem arbitrabar me satis respondisse ad id, quod quaesierat Laelius. Primum enim numero definieram genera civitatum tria probabilia, perniciosa autem tribus illis totidem contraria, nullumque ex eis unum esse optimum, sed id praestare singulis, quod e tribus primis esset modice temperatum. (66) Quod autem exemplo nostrae civitatis usus sum, non ad definiendum optimum statum valuit – nam id fieri potuit sine exemplo –, sed ut civitate maxima reapse cerneretur, quale esset id, quod ratio oratioque describeret. Sin autem sine ullius populi exemplo genus ipsum exquiris optimi status, naturae imagine utendum est nobis, quoniam tu hanc imaginem urbis et populi ni***.«
(67) (Scipio) »〈*** quem〉 iandudum quaero et ad quem cupio pervenire.« (Laelius) »Prudentem fortasse quaeris?«Tum ille (Scipio): »Istum ipsum.« (Laelius) »Est tibi ex eis ipsis, qui adsunt, bella copia, velut a te ipso ordiare.« Tum Scipio: »Atque utinam ex omni senatu pro rata parte esset! Sed tamen est ille prudens, qui – ut saepe in Africa vidimus – immani et vastae insidens beluae coercet et regit beluam, quocumque volt, et levi admonitu aut tactu inflectit illam feram.« (Laelius) »Novi et, tibi cum essem legatus, saepe vidi.« (Scipio) »Ergo ille Indus aut Poenus unam coercet beluam, et eam docilem et humanis moribus adsuetam; at vero ea, quae latet in animis hominum quaeque pars animi mens vocatur, non unam aut facilem ad subigendum frenat et domat 〈beluam〉, si quando id efficit, quod perraro potest. […]« […]
(69) […] Tum Laelius: »Video iam, illum, quem expectabam, virum cui praeficias officio et muneri.«
»Huic scilicet«, Africanus, »uni paene – nam in hoc fere uno sunt cetera –, ut numquam a se ipso instituendo contemplandoque discedat, ut ad imitationem sui vocet alios, ut sese splendore animi et vitae suae sicut speculum praebeat civibus. Ut enim in fidibus aut tibiis atque ut in cantu ipso ac vocibus concentus est quidam tenendus ex distinctis sonis, quem inmutatum aut discrepantem aures eruditae ferre non possunt, isque concentus ex dissimillimarum vocum moderatione concors tamen efficitur et congruens, sic ex summis et infimis et mediis interiectis ordinibus ut sonis moderata ratione civitas con〈sensu dissimiliorum concinit; et quae harmonia a musicis dicitur in cantu, ea est in civitate concordia, artissimum atque optimum omni in re publica vinculum incolumitatis, eaque sine iustitia nullo pacto esse potest〉.«
(70) (Philus): »*** plenam esse iustitiae.« Tum Scipio: »Adsentior vero renuntioque vobis nihil esse, quod adhuc de re publica dictum putemus aut quo possimus longius progredi, nisi erit confirmatum non modo falsum illud esse sine iniuria non posse, sed hoc verissimum esse sine summa iustitia rem publicam geri nullo modo posse. Sed, si placet, in hunc diem hactenus; reliqua – satis enim multa restant – differamus in crastinum.«
Cum ita placuisset, finis disputandi in eum diem factus est.